Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quae quidem mandata Ludovicus dux Suessae, rationibus paulo infra producendis permotus, nonnisi ex parte perfecit, celata omni de concilio et de civitate Tridentina propositione 1. Gasparo Contareno teste, qui tunc temporis Venetorum oratorem apud Caesarem in Hispania agebat, Pontifex conquestus est cum Carolo V, quod in litteris ad illius preces ad Imperii status scriptis convocandi concilii mentio facta esset, dicens, 5 stantibus rebus prout stant concilium congregari non posse. Ad quae Carolus respondit repetens quaedam eorum, quae Suessae duci in mandatis dederat, dux autem suppresserat, se scilicet concilium proposuisse non ut Sti Suae auctoritati contrairet, sed ut Pontifici contra Lutheranos adiumento esset 2. De iisdem rebus Clemens VII per Nicolaum a Schomberg archiepiscopum Capuanum scribi fecit etiam Campegio cardinali, qui die 10 3. septembris 1524 respondens De concilio, inquit, vidi epistulam signatam A, et prudenter mihi videtur per Sanctum D. N. consideratum, quidquid in hac re considerari debet et potest, et ego, si necessitas ferat, utar hac sancta et iusta deliberatione 3. Vere dolendum est, quod haec epistula signata A nobis deest; sed ex iis, quae sequuntur in Campegii litteris, concludi fas erit, Clementem VII cardinali legato simili modo ac 15 ipsi Caesari in hac re respondisse. Proponit enim Campegius duo praesertim media, quibus fieri possit, ut nullo etiam coacto concilio rebus Germanicis bene consulatur. Et primum quidem, ut Pontifex omnium principum Christianorum, Germaniae praesertim, ecclesiasticorum ac saecularium, unum vel duos oratores ad se Romam invitet, oblato etiam viatico, quibuscum particulariter et generaliter poterit ita agere et tractare, ut 20 non oporteat ad concilium universale deveniri, qua in re Campegius se remittit ad Pii Papae II (Aeneae Sylvii) tractatum de eadem materia disserentem 4. Secundum, ut Pontifex quam diligentissime centum gravaminibus nationis Germanicae per bullam provideat, resecando ea, quae vere reformanda iudicantur, defendendo ea, in quibus curia Romana iniuste accusatur.

25

Et certum quidem est, Clementem VII similem procedendi modum elegisse, cum concilii celebrandi omnem opportunitatem bellorum atrocitate ablatam esse videret. Cuius rei optimum testem habemus Sigismundum Poloniae regem e Cracovia calendis maii 1525 Clementi VII scribentem: Superiore autumno, cum longe a finibus meis castra adversus infideles metarer, acceperam litteras Vae Stis, quibus hactenus non respondi gravissimis 30 curis districtus partim bellicis partim etiam religionis. . . . Declaravit mihi ipsis litteris Vra Stas, se ad tollendas sensim inolitas religionis corruptelas et ad bonum ordinem ac statum ecclesiae reficiendum curam et animum induxisse, postulavitque a me, ut ad munus hoc tam pium et necessarium commodius obeundum mitterem istuc ad eam duos vel tres ex numero episcoporum vel abbatum regni mei, quorum prudentia, fide, gravitate 35 et doctrina uti posset ad tantum negotium debite peragendum. Ad quod faciendum promptissimum se protestatur Sigismundus, licet hanc calamitatem et pestem haereticam tantopere processisse videat, ut vehementer verendum sit, ne et institutum hoc Vrae Stis et

a Ita distinctissime in or.; Theiner habet inclite.

circa mensem maium scriptas esse duxit, quem errorem Hergenrother (9, 370 adn. 1) correxit, mensem iulii loco maii coniiciens, licet et ipse praecedentes editiones ignoraret.

1 Bergenroth 1. c. p. 660 n. 675; ex ipsius ducis litteris, Romae die 24. augusti scriptis.

2 Dittrich, Regesten und Briefe des Cardinals G. Contarini (Braunsberg 1881) p. 17 n. 45. D. d. Vallisoleti 16. octobris 1524. Quae optime Caesar ipse confirmat, cum in litteris die 6. octobris 1526 sacro cardinalium collegio datis, ad quas infra recurrendum erit, de conciliabulo Germanorum Spiram congregando haec scribat: De hac re ad Pontificem scribimus, ut Germaniam ab imminenti periculo per huiusmodi generalis concilii indictionem liberare dignetur instamus. Ipse vero de conciliabuli prohibitione gratiam habet, generalis tamen concilii petitionem in tempus (ut aiebat) magis conveniens differendum censuit, ita ut pro nostra erga Sanctam istam Sedem observantia malueri mus Pontificis affectibus potius quam Germaniae precibus annuere. Le Plat 2, 292.

3 Balan 1. c. p. 368, Italice. Ibidem etiam, quae supra sequuntur.

* Qui tractatus secundum eundem Campegium inscribitur: De statu Germaniae et iis, quae per eam nationem obiiciuntur; dicendum potius erat: epistula Aeneae Sylvii cardinalis, die 8. augusti 1457 doctori Martino Mayer, cancellario Maguntino, data. Cuius quidem epistulae argumentum in Aeneae Sylvii operum editione Basiliensi (1551) p. 836 comprehenditur his verbis: Excusatio contra murmur gravaminis Germanicae nationis, sive (in indice): De gravamine Germanicae nationis. Locus per Campegium allegatus habetur in fine (p. 839) et est huiusmodi: Nobis tamen illud consilium [optimum] videretur, quod praelati et principes vestri, si qua in re gravamına sibi non digna inferri putant, legatos suos ad Romanum Pontificem mittere non postponerent, qui illa, in quibus gravarentur, exponerent peterentque debitam fieri reformationem. Nam Sedes ista pro sua insita mansuetudine vestris votis (qua quidem ratione subnixa essent) numquam denegaret assensum. Cf. Pastor, Gesch. der Päpste 2, 611/612.

nostra qualiscunque cura frustra fiat etc. Censeo itaque, concludit Sigismundus, et integerrimo animo Vrae Sti consulo, dignetur citra moram, accepto cum regibus et principibus Christianis mutuo consilio et deliberatione, concilium generale loco opportuno indicere et ad illud omnes status et ordines tam ecclesiasticos quam saeculares invitare 5 etc. 1 Ad quas litteras Clemens VII die 2. iunii 1525 Iacobi Sadoleti manu respondens post laudatum maximopere regis animum religionis catholicae studiosissimum haec de concilio oecumenico indicendo adiungit: Quomodo possumus vocare concilium, cum et saeculares odiis atque inimicitiis inter se maxime discordes sint et episcoporum ac praelatorum non possit haberi copia. Nam nec Galli commovere se ex suis locis 10 possunt, bellum et oppressionem quotidie expectantes, neque Hispani terra ad iter faciendum uti possunt; Germania vero quomodo se habeat, Serti Tuae notissimum est. Qui ergo locus aut quae gens concilio parata? Quae spes recte faciendi? Ac nos cum breviore manu eundem finem spectaremus convocassemusque ex omnibus fere provinciis dignissimos praelatos, neminem potuimus ad almam Urbem nostram perducere, cum 15 desiderarent quidem plerique eorum, sed venire ob tempora et tumultus rerum [omnium] formidarent, praesertim cum his diebus in tanta novitate populorum praelati a suis ecclesiis securo animo ac forsitan sine certa pernicie absentes esse non possint. Ergo concilii tempora nulla[m] dant facultatem, nisi forte nos ratio fallit, quae hominibus prudentibus, quorum sententiam quaesivimus, certe est probata. Quod eo manifestius 20 est, quod ne praelatos quidem, quos voluimus, potuimus evocare, ut illud quoque consilium ob infelicitates temporum ereptum nobis fuerit et alia consilia quaerenda, ut Caesaris non iam auctoritatem, sed vim ad placandam Germaniam imploraremus 2. Similiter die 2. martii 1526 Federico admirato Castellae scribit Clemens, se iam exequi coepisse, quae circa morum reformationem sibi proposuerat, delecto etiam ad id prae25 latorum consilio; sed temporum acerbitate coactum fuisse, negotium huiusmodi non tam omittere quam differre 3.

CAPUT SECUNDUM.

INIMICITIAE INTER CLEMENTEM VII ET CAROLUM V.

Cum Clemens VII die 19. novembris anni 1523 Summus Pontifex electus esset, nemo fere non crediderat, rebus tam spiritualibus quam temporalibus bene consultum iri. Siquidem Clemens per annos proxime praeteritos Carolo V addictissimum se ex30 hibuerat, non solum cum Wormatiae anno 1521 de Martini Lutheri novis doctrinis ageretur, sed etiam in repellendis e ducatu Mediolanensi totaque Italia Gallorum armis. Illius etiam insignis victoriae, quam Caesaris exercitus mense aprili anni 1524 de Bonniveto Gallorum duce reportavit, Clementis Papae non parvae partes fuerunt. Quodsi idem Papa foedus a Leone X et Hadriano VI praedecessoribus, ipso Clemente vel potius 35 Iulio de Medicis promovente, cum Caesare conclusum renovasset copiasque et Pontificias et Florentinas cum Caesareis coniunxisset: quid certius sperari potuit quam ut Franciscus Gallorum rex aut ab invadendo iterum ducatu Mediolanensi desisteret, aut denique ita devinceretur, ut Francisco Sfortia duce Mediolanum reducto tota Italia pace et quiete gauderet. Multoque liberius et securius tunc ad res fidei, ad reformandam 40 ecclesiam, ad oppugnandos Turcarum impetus manus adiici poterant.

Quod tamen longe aliter evenit, et eo quidem modo, ut Clementis VII Papae, licet parum prudenter egerit, miseratione potius moveamur quam culpam urgeamus. Causa enim a Caroli V foedere recedendi Clementi VII fuit ardentissimum studium pacis, qua reparata ad sananda tot tantaque Christianitatis vulnera aditus pateret. Unde

-

Editae a Theiner, Vetera Mon. Pol. et Lith. (Romae 1861) 2, 427/428 n. 452, ex Arch. Vatic. Arm. XI caps. XII n. 29, or. In cod. 677 (35. B. 6) Bibl. Corsinianae, cui titulus: Raccolta di scritture diverse istoriche e politiche, f. 492-495 habetur Memoriale dato a me Gio. Barth. di Gatinaria per ordine della Stà di N. Sre Papa Clemente VII, sine die, sed brevissime post pugnam Ticinensem (24. februarii 1525) conscriptum et Caroli V responsione auctum,

in quo praeter alia multa Clemens Carolo proponit, ut nonnullos praelatos Hispanos ad reformandam ecclesiam Romam mittat, quod Carolus se facturum promisit, si praelati illi a sedibus suis abesse possent. 2 Iacobi Sadoleti epistularum appendix (Romae 1767)

p. XXII; cf. Hergenrother 9, 586.

3 Balan, Monum. saec. XVI. p. 222, e brevibus per Sadoletum exaratis. Arch. Vatic. Arm. 44 vol. 9 p. 293. Vide supra p. XVII adn. I in fine.

Pontificatus sui id initium fecit, ut vertentibus praesertim in melius rebus Caroli pacem vel inducias tamquam aditum ad pacem proponeret missisque iteratim nuntiis adversarios illos durissimos hortaretur, ut tertia hac expeditione Mediolanensi contenti arma deponerent. Sed facilius rapidissimum torrentem in suo cursu retinuisses! Caesaris exercitus nova victoria elatus et Caroli Borbonii ducis ulciscendi cupiditate instigatus Provinciam 5 invasit captisque nonnullis civitatibus Massiliam obsidione cinxit. Qua rursus invasione tota Gallia ita commota est, ut brevissimo tempore Franciscus I floridissimo cum exercitu Italiam petere ducatumque Mediolanensem praesidiis fere nudatum magna ex parte recuperare posset. Et iam meditabatur Franciscus rex, ut missa trans Padum parte exercitus regnum Neapolitanum adoriretur Caesarique quidquid in Italia possidebat 10 eriperet. Tota rerum facies mutata erat nec fieri ullo modo posse videbatur, ut Caesarei, licet summa festinatione et miro ordine e Provincia accurrentes, hoc impetu penitus non frangerentur. Quid faceret Clemens VII inermis, omni resistendi facultate destitutus summoque timore agitatus, ne Galli, auxilii praecedentibus annis a Iulio de Medicis Caesari praestiti memores, Parmam et Placentiam civitates ipsi eriperent, Mediceorum 15 gentem e Florentia eiicerent? Paulatim interea Caesareorum conditio in melius mutari coepit, cum vires undique colligerent Ticinumque oppidum a Francisco rege obsessum fortiter defenderent; sed Clemens VII minime expectare ausus, quam in partem belli fortuna inclinaret, primum quidem die 12. decembris 1524 de simplici pace et amicitia, deinde die 5. ianuarii 1525 iis legibus cum Francisco rege pepigit, ut regem ducem 201 Mediolanensem agnosceret et etiam expeditioni Neapolitanae non impedimento, sed adiumento potius esset, quod tamen non promisit nisi summa, ut credebat, necessitate coactus et ea mente, ut quidquid de regno Neapolitano expugnari contigerit, omnino facta pace in Caesaris manus rediret. Quorum pactorum praecipuus auctor erat Io. Matthaeus Gibertus datarius et hoc ipso tempore episcopus Veronensis creatus, praelatus alioquin 25 religionis et disciplinae zelo praestantissimus 1.

Brevi post, die sc. 24. februarii 1525, secuta est celeberrima illa Caesareorum victoria, prostrato ad Ticinum urbem penitus exercitu Gallorum, capto insuper Francisco rege. Quae tamen victoria vere magnifica et ingens ipsa sua magnitudine fructus longe ab expectatione alienos peperit. Caesarei enim et ipse Caesar, cum illam nonnisi suis 30 ipsorum viribus, summa undique inopia coarctati, ab omnibus praecedentium bellorum sociis derelicti, immo impediti et retardati reportassent: ad neminem iam magnopere sibi respiciendum esse duxerunt talique modo victoria sua uti statuerunt, ut devicto regi omnem turbandae in posterum pacis facultatem adimerent. Quod non ita intelligas velim, quasi Carolus V quicquam praetendere vel sibi arripere voluerit, quod iure sibi 35 competere non crederet, immo quod religione quadam, donata sibi tam praeclara victoria, ab ipso Deo sibi imperari non arbitraretur; sed ut proverbio dicitur, summum ius summae iniuriae proximum esse, ita nec prudentis nec moderati erat, e dicta victoria nimia expetere velle victoque adversario et prioribus amicis, quorum auxilia frustra expectata erant, ca imponere, quae pacem iusto graviorem populisque et principibus duriorem red- 40 derent. Quis porro non timeret aut suspicaretur, ne eam potissimum ob causam Carolus V Franciscum regem tantopere humiliare et debilitare vellet, ut deinceps non esset, qui summo suo universalique Imperio contraeundi vel animum vel potestatem haberet? Accessit coniuratio illa Mediolanensis, quae ex hoc ducatu semper a Caesaris ducibus retento nec umquam Francisco Sfortiae tradito originem traxit et ab ipsis Caesareis ob 45 eum finem tamquam provocata vel nutrita esse videri poterat, ut Caesari occasio praeberetur, ducatum istum, propter quem totum hoc bellum exarserat, in propriis manibus retinendi.

Quid plura? Pax Matritensis die 14. ianuarii 1526 Carolum V inter et Franciscum I conclusa tantum aberat, ut pacem et tranquillitatem pareret, ut totum fere orbem Imperatori Hispanisque infensissimum redderet novumque atrocissimum bellum excitaret. Non defuerunt utrimque labores et studia, Clementem Papam et Carolum Caesarem inter se reconciliandi; sed rebus iam ulterius progressis animisque exacerbatis concordiae via inveniri non potuit; quin potius verborum et epistularum altercatio secuta

1 De his omnibus vide commentariolos a me conscriptos: Die Politik des Papstes Clemens VII, bis zur Schlacht von Pavia in Histor. Jahrbuch der GörresGesellschaft 1885 p. 557-603 et 1886 p. 553-593,

quibus quidem in nonnullis se opposuit R. Grethen, Die politischen Beziehungen Clemens' VII, zu Karl V. (Hannover 1887), non tamen quin fundamentum eorum, quae disserueram, inconcussum remaneat.

50

est, qua acriorem aliquot abhinc saeculis inter duo Christianitatis capita vix locum habuisse inveneris. Et si quidem Clemens VII in eo praesertim indignationi adversus Carolum non immerito conceptae nimium indulsit, quod coniurationis illius Mediolanensis non solum conscium, sed fautorem etiam se dedit: nemini dubium esse potest, quin 5 huius et aliarum culparum sive errorum longe maiores poenas luerit et quasi solus omnem aliorum calamitatem et stragem in se contraxerit. Non repetam quae notissima sunt, cum Romae bis captae, devastatae, caede et sacrilegiis impletae, omni crudelitatis genere aurique cupiditate divexatae ac paene dirutae nostris temporibus memoria vigeat et hodiedum amoenissimae illius villae ruinae superstent, quam Clemens VII in Montis qui 10 nunc dicitur Marii decliviis aedificaverat et cuius flammis, cum in arce S. Angeli obsideretur, vicissitudinis rerum humanarum commonefactus est. Post septem tandem mensium captivitatem die 6. decembris 1527 ex dicta arce liberatus Clemens Papa nulla quidem vincendi spe, nullo quamvis maximo Gallorum Anglorumque apparatu se adduci passus est, ut iterum manus cum Caesaris hostibus coniungeret; sed tamen pacis cum eodem 15 Caesare perficiendae locus non erat, donec profligatis vel peste consumptis ad Neapolim et in ducatu Mediolanensi Gallorum exercitibus denuo Carolus V victor gloriosissimus e tot bellorum tumultibus evasisset. Gradatim fere Summus Pontifex et Imperator mutuo amore se prosequi, sibi invicem confidere et ingenue secum agere coeperunt, et tandem die 29. iunii 1529 Barcinone pax conclusa omnibusque simultatibus finis im20 positus est. Nec multo post, die sc. 5. augusti eiusdem anni, Cameraci inter Margaritam, Caroli V materteram, et Aloysiam, Francisci regis matrem, de pace convenit, ita ut Caesar de transitu suo ex Hispania per Italiam in Germaniam faciendo consilium inire posset.

Nusquam gentium hoc annorum lustro Caesaris praesentia magis necessaria fuisset 25 quam in Germania, quae praeter religionis discordiam de die in diem crescentem rusticorum seditionibus mirum in modum commota erat et Turcarum periculo non leviter angebatur. Nec defuit Carolo optima in Germaniam redeundi voluntas, cum iam die 24. maii 1525, pugna Ticinensi bellum finitum esse arbitratus, status Imperii ad comitia mense octobri Augustae habenda convocaret publiceque ediceret, se quam primum 30 Italiam petiturum esse, ut accepta corona Imperiali quam diligentissime cum Papa de rebus fidei, de tollendis abusibus et de universali concilio celebrando ageret; deinde in Germaniam se venturum, ut pacando omni ex parte Imperio operam navaret 1. Quae omnia cum propter res supra expositas fieri non possent, Carolus ad id animum adiecit, ut convocato generali conventu omnium regum et principum Christianorum, Galli prae35 sertim et Angli, consilio et auctoritate Summi Pontificis ita ageretur, ut pacatis Christianis rebus id demum aggredi possimus, quod universo Christiano nomini et salutare et honorificum sit2. Huiusmodi conventum Carolus illis diebus ipsi concilio praetulisse videtur; cum enim a quibusdam existimaretur, Clementem VII concilii comminatione ad Caesaris partes iterum amplectendas cogi posse, Carolus die 31. octobris 1525 Fer40 dinando fratri scripsit: De concilio iam non loquendum, sed tacendum est, donec res in bonum statum redactae sint et concilium nemine impediente vel resistente celebrari possit. Unde etiam paci Matritensi sub numero 26. hoc caput inseri fecit: Cum huius tractatus veri fines sint, ut universalis pax habeatur, Turcarum impetus retundantur, haereses extirpentur, cumque Clemens Papa nullum laborem non subierit, ut ad hanc pacem 45 veniremus: inter Imperatorem et regem convenit, eundem Pontificem quam diligentissime rogandum esse, ut quam primum omnium principum et potentatuum Christianorum conventum indicat, quo tres illi fines omnium maximi quam celerrime et optime ad effectum deducantur 4.

Quanto tempore Franciscus I post conclusam pacem in Hispania remansit, nullum 50 dedit Carolo V dubitandi locum, immo sanctissime iuravit, se omnia observaturum, quac

1 Seckendorf, Commentarius de Lutheranismo 2. 15. 2; Janssen 3 p. 4; cf. H. Baumgarten, Gesch. Karls V. 2, 404.

2 Vide Caroli V litteras Toleti die 21. iulii 1525 Clementi VII scriptas apud Balan, Mon. saec. XVI p. 350 n. 265. In litteris originalibus, quas ex Arch. Vatic. Lett. di Princ. 3 f. 195 edidit Balan, legitur: in generalique conventu hic habendo, cum in exemplo, quo Bergenroth ad extrahendum summarium usus est,

habeatur in generalique conventu isthic habendo
(Calendar 2 p. 255 n. 148 cum adn.), unde dubium
remanet, utrum hunc conventum ipse in Hispania
instituere an Papae auctoritate Romam congregari vo-
luerit. Quod dubium iis, quae in pace Matritensi
ad hunc conventum pertinent, tolli mihi videtur. Apud
Balan loco ita nulla nullo legendum est ita illa nullo.
3 Bucholtz, Gesch. Ferdinands I. 2, 305/306.
Du Mont, Corps diplomatique 4 ps. I p. 405.

cum

ipsa pace sibi imposita erant. Sed postquam die 17. martii 1526 libertati redditus est 1, datis obsidibus duobus filiis, nulla quasi mora Imperator se deceptum esse cognovit, rex et confirmationem et executionem conditionum Matritensium recusaret. Et duobus mensibus post, die sc. 22. maii, Cognatii inter Clementem VII Papam, Franciscum regem, ducem Mediolanensem, Venetos et Florentinos conclusum est foedus illud nomine 5 quidem et Pontificis etiam intentione sanctum nec alioquin tantopere improbandum, nisi Francisci regis mala fide periurii et ignominiae labe maculatum fuisset 2. Qua labe se quoque quodammodo affici Clemens Papa non potuit quin videret; unde litteris die 23. iunii 1526 conscriptis Caesari foederis rationem reddere cunctaque argumenta exponere decrevit, quibus commotus esset, ut Carolum iam non amicum et protectorem, sed 10 adversarium sui ipsius totiusque Italiae haberet. 3 Harum litterarum iam supra mentio facta est, sed iterum facienda erat, cum in Caesaris responsionibus non uno loco de concilio universali agatur. Quibus de responsionibus die 12. decembris 1526 publice Summo Pontifici traditis haec habent ad diem 29. decembris eiusdem anni Acta consistorialia: Rmus de Cesis legit litteras Sermi Caroli in Imperatorem electi ad Smum D. N. 15 scriptas sub data Granatae die [17] septembris et alias sacro collegio Rmorum cardinalium sub data Granatae die 6. octobris 1526, in quarum lectione quatuor horae et ultra consumptae sunt. Excedebant folia 25 super diversis materiis 5.

Notissimae huius controversiae seriem hic non evolvemus; sufficiat litterarum a Carolo Imperatore Clementi VII nimia acerbitate et ira scriptarum finem hic apponere, 20 viz.: Si Stas Vra nos ab his culpis et obiectis immunes non censuerit nostrasque excusationes et iustificationes pro veris et ultimis non habuerit, si arma contra nos continuarit et illorum depositioni non consenserit, si universalem pacem amplecti nolit: cum tunc non patris, sed partis, non pastoris, sed invasoris officium assumeret sicque rectus eorum iudex non censeretur: nullo alio tunc superstite superiore, cui nos et nostra 25 obiicere debemus: ca(que) omnia, quae nobis obiiciuntur aut in posterum obiici possent vel tentari, sive personam sive Imperium regnaque et dominia concernant, simul et ca omnia, quae nobis ex adverso pro nostra iustificatione et innocentia ad Christianae reipublicae quietem praetendimus et praetendere possumus, ad sacri generalis concilii totius Christianitatis cognitionem et iudicium remittenda censuimus illique nos et 30 omnia, quae cum Ste Vra habere possumus aut deinceps habituri sumus, omnino subiicimus. Supplicamus praeterea eidem Vrae Sti illamque in Domino hortamur, quatenus pro suo pastorali officio proque cura et sollicitudine gregis sibi commissi dignetur ipsum sacrum generale concilium indicere et convocare in loco tuto et congruo cum debita termini praefixione. Nos enim cum ex his et aliis satis notoriis causis turbari vide- 35 remus universum ecclesiae et Christianae religionis statum: ut nobis ac ipsius reipublicae

a Edd. si aeque. b Legendum puto subiicere.

1 Champollion-Figeac, Captivité du roy François I (Paris 1847) p. 518.

2 Franciscum regem per Clementem VII a iuramento in captivitate praestito relaxatum esse a nonnullis asseritur, non tamen ab iis, qui huius rei, si veritate nitebatur, scientiam habere debebant, ut Guicciardinus et lovius, sed ab iis potius, qui ex foedere cum Francisco facto tale quoddam concludendum esse putarent. Cf. Janssen 3 p. 8 adn. 3. Litterae a Fr. Guicciardino die 3. maii 1526 Gambarae protonotario in Angliam scriptae (Opere inedite 4, 14. Firenze 1863), quas in contrarium allegat Hergenröther 9, 476 adn. I, nihil de soluto iuramento habent, sed haec solummodo: de iure non è obligato [il re di Francia] a tenere una capitulazione fatta per forza etc. foedus, de quo sermo est, quicquam habet de restituenda vel non restituenda Carolo V Burgundia, quae potissimum restitutio Francisci iuramento promissa erat; sed proposita pro filiorum regis libertate honesta et rationabili redemptione pacem Matritensem non tam abrogare studuit, quam mitigare et ita temperare, ut vera pax inde sequeretur. Relaxatio Petro Navarro die 3. iulii 1526 concessa, quam ex Raynaldo allegat Ranke 2, 273 adn. 4, longe differt, cum solutione iuramenti, iam nonnisi contra Turcas arma gerendi,

Nec

• Legendum puto propterea.

nullius tertiae personae iura laedantur. Quod breve habes in Arm. 40 vol. 12 n. 325. Sane Clemens VII post pacem Cameracensem, ab ipsius regis oratoribus rogatus, iuramentum ab illo in coronatione praestitum ad implendas pacis conditiones relaxavit hisce verbis: Nos igitur attendentes, ex huiusmodi alienatione totius reipublicae Christianae paci consuli, huiusmodi suppli

cationibus inclinati Mtem Tuam a iuramenti violatione

auctoritate Apca tenore praesentium absolvimus ac iuramentum seu iuramenta alias per te de non alienandis bonis ac iuribus coronae regni Franciae huiusmodi praestita ad effectum praedictum ex certa nostra scientia ac potestatis plenitudine relaxamus ac alienationem bonorum et iurium coronae regni Franciae factam huiusmodi valuisse et valere ac inviolabiliter observari debere decernimus. Non obstantibus etc. Bononiae 3. cal. decembris 1529. Clem. VII bullae secretae. Reg. Vatic. vol. 1440 f. 3.

3 Quas litteras Balan, Mon. saec. XVI. p. 364-371 novissime edidit, sed ita vitiose, ut editionem Goldasti, Polit. Imperialia p. 987-989 (Francofurti 1614) facile praeferas. Le Plat 2, 240-246 editionis Antwerpiensis a. 1527 factae et textum et errores transumpsit. Le Plat 2, 294/295.

5 Arch. Vatic. Arm. XII vol. 122 f. 142. Bibl. Corsin. cod. 45 f. 79.

« ÖncekiDevam »