Sayfadaki görseller
PDF
ePub

saluti consulatur, pro his omnibus ad ipsum sacrum universale concilium, cuius etiam officium per viam querelae his de causis implorandum censemus, [provocamus], petentes cum ea qua decet instantia apostolos etc. 1 Idem aliis verbis habent litterae die 6. octobris cardinalium collegio directae, in quibus tamen Carolus V ulterius progreditur et 5 cardinales ad schisma quoddam contra Summum Pontificem faciendum instigat, dicens: Si vero Beatitudo Pontificis votis nostris tam pro nostra iustificatione quam pro Christianae religionis salute in generalis concilii indictione annuere negaverit, tunc iuxta iuris ordinem Rmas Pattes Vras ac sacrum vestrum collegium hortamur, requirimus atque monemus, ut quae de indictione concilii a Pontifice petimus, eo negante aut plus 10 aequo differente, vos debito ordine procedentes praestare non differatis.

Non latuit nec Caesarem nec Summum Pontificem, minime sibi convenire, ut hisce iaculis ultra modum venenatis sese lacesserent, cum temporum calamitates numquam nisi firmissime unitis Christianorum capitibus sanari et in melius converti posse pateret. Unde Clemens VII, recenti Hungarorum gravissimo periculo perterritus 3, quem15 admodum iam biduo post illas litteras die 23. iunii datas alias multo mitiores Caesari scripsit, ita die 24. augusti eiusdem a. 1526 Franciscum Quiñones fratrum Minorum generalem in Hispaniam misit, qui Caesari nova pacis media proponeret, ne Christiani principes intestinis bellis facillimam Turcis viam sternerent, in intima ipsorum regna penetrandi. Quae quidem legatio fructum desideratum non habuit nec habere potuit, 20 cum nulla iam potestas humana perniciem Romae ipsique Clementi imminentem prohibere posset; hoc tamen unum effectum est, ut Carolus V die 26. septembris Valenciae pacifice responderet et praecipue ea, quae de concilio universali pronuntiaverat, in sensum canonibus ecclesiae magis consonum reduceret. Non enim suae mentis esse dixit, ut potestatem concilium convocandi, quae solius Summi Pontificis sit, sibi usur25 paret; appellasse se quidem ad concilium, nullam tamen manum movisse nec moturum esse, ut illud congregaretur nisi Papae auctoritate et arbitrio et eo tempore, quod Papa necessarium et opportunum duceret *.

1 Haec damus, prout apud Goldastum (1. c. p. 1012; Constit. Imperiales 1, 498), Raynaldum (1526 n. 43) et Le Plat (2, 288) secundum editionem Antwerpiensem prostant, licet textum erroribus non carere spicuum sit.

per

2 Approbante in sessione undecima concilio Lateranensi Leo X, expresse reiiciens, quae Basilienses in Eugenium IV decreverant, in bulla Pastor aeternus die 19. decembris 1516 declaraverat, solum Romanum Pontem pro tempore existentem tamquam auctoritatem super omnia concilia habentem conciliorum indicendorum, transferendorum ac dissolvendorum plenum ius et potestatem habere. Sacrum Lateranense concilium (Romae 1521) f. 185; cf. Hefele 1, 15. De casu vero, quem Carolus V hoc loco ponit, nihil in iure cautum est; discutitur tamen a canonistis: quando esset unus solus indubitatus Papa nolens congregare [concilium], etiam si esset alia causa necessaria congregandi, quae posset afferre periculum in ecclesia, quam haeresis, tunc pertinebit ad cardinales, ipsis vero cardinalibus negligentibus vel nolentibus ad Imperatorem. Domin. Iacobatius, De concilio (Romae 1538) p. 160 C. Haec tamen non talia sunt, ut iuris ordinem constituant.

3 Vide quae habet Raynaldus 1526 n. 65, quibus congruunt Acta consistorialia ad diem 19 septembris. Arm. XII vol. 122 f. 136. In Arch. Vatic. Arm. XI (Misc.) vol. 20 f. 5 habetur Discorso di Clemente VII in concistorio, in quo disseritur, Clementem die 13. sep tembris 1526 inter alia animo commotissimo de calamitatibus populi Christiani, de clade et morte regis Hungarorum (29. augusti) locutum esse: disse di voler di persona maneggiare la pace universale fra principi, quale ottenuta era risoluto di celebrare il concilio generale per sopire le heresie di Germania etc. Auctor est Felix Contelorius, tempore Urbani VIII custos archivi Vaticani, qui multa ad introductionem in historiam concilii Tridentini pertinentia in tomis Concilium Tridentinum. IV.

74, 81 etc. de concilio congessit. Ex his Contelorii scriptis dubio procul P. Balan (Clem. VII e l'Italia p. 40) et qui eum sequitur Hergenrother (9, 499) hauserunt, Clementem die 13. septembris in consistorio cladem Hungarorum deplorasse etc. Sed Acta consistorialia de hoc consistorio sub die mercurii 19. (per errorem scribentis 17.) septembris referunt, qui dies confirmatur litteris a Clem. VII die 18. octobris 1526 regi Portugalliae scriptis, ubi narratur (Balan, Monum. saec. XVI p. 242), hoc consistorium pridie invasionis Columnensium (20. septembris) locum habuisse. Contelorium etiam in his, quae de concilio a Clem. VII congregando profert, errasse crediderim, cum nec eadem Acta consist., nec Fr. Guicciardinus (lib. 17 cap. 5), qui multus est in enarrando hoc consistorio, nec ipse Clemens VII in litteris modo allegatis quicquam de concilio habeant.

Bucholtz 1. c. 3, 47 sq. Franciscus quidem Galliae et Henricus Angliae reges timuerunt vel timere se finxerunt, ne Carolus V Clementis VII captivitate, quae anno sequenti accidit, ad propria commoda et adversariorum damna abuteretur, unde Ambiani die 18. augusti 1527, instigante praesertim Thoma Wolsey cardinale, protestati sunt, se non consensuros aut assensuros alicui indictioni generalis concilii, quam Carolus Imperator electus cum consensu Summi Pontificis, manente captivitate eiusdem, aut etiam ipse Summus Pontifex non prius pristinae libertati restitutus, vel denique praefatus Carolus Imperator electus sine ipso Summo Pontifice aliqua quacunque auctoritate praetensa fecit aut faciet. Du Mont, Corps diplomatique 4 ps. I p. 494; Le Plat 2, 297. Quae tamen protestatio ipso rerum eventu irrita facta est. Eorum quoque, quae die 26. novembris 1527 Caesaris oratores et duces exercitus cum Summo Pontifice adhuc captivo, sed brevi dimittendo, de convocando concilio pepigerunt, brevis hic mentio sufficiet, cum nec locus nec d

ΙΟ

Interea in comitiis Germanicae nationis varie de rebus fidei et de concilio convocando deliberatum est, ut habent recessus die 9. ianuarii 1526 Augustae, die 27. augusti eiusdem anni Spirae et iterum Spirae die 12. et 22. aprilis 1529 emissi. Quorum recessuum cum duo priores repetant, quae annis praecedentibus de concilio tractata erant, satis erit, huius ultimae dietae Spirensis, quam principum Luthero addictorum 5 protestatio funestam magis quam celebrem reddidit, decreta hic annectere. Ad quae comitia Clemens quoque Papa nuntium miserat, Ioannem Thomam Picum de Mirandula, qui die 13. aprilis 1529 in plena principum et statuum congregatione pronuntiavit, Clementem VII Germanis contra Turcarum impetus pro virili affuturum, ad pacem inter omnes principes Christianos procurandam propriae personae non parsurum esse conciliumque generale aestate proxime ventura indicere velle 1. Simili modo Carolus V die 15. martii in ipso comitiorum initio statibus proponi fecit, reconciliatione iam inter se et Summum Pontificem facta nihil obstare, quominus concilium a statibus postulatum celebraretur; quin potius Papam ad illud quam primum indicendum paratum esse 2. Quae tamen status Imperii non ita bene considerarunt, cum praetermissis prorsus quae Clemens 15 obtulerat, de concilio convocando haec quae sequuntur in recessu ponerent: Hac audita de concilio libero et generali indicendo et cogendo prompta ac clementissima [Caesaris] voluntate electores principes ac Imperii status rursus legationem ad Caes. Mtem misisse, subiectissime oratum, ut miserum et tumultuosum Imperii statum respiciens ac gravissimas Germanicae nationis miserias perpendens ipse tamquam supremus ecclesiae 20 advocatus et Christianae religionis propugnator strenuus eam rem, quae moram ferre non queat, clementissime promoveret atque adeo efficeret, ut primo quoque tempore post promulgatum hoc decretum, liberum ac generale concilium intra annum indiceretur ac deinde clapso anni seu sesquianni spatio eius fieret initium locusque idoncus, utpote Metum, Colonia, Moguntia, Argentoratum vel alius magis accommodus 25 significetur, ut Germanorum in Christiana religione voluntates vicissim coalescerent et consentirent, ac vigentes in ecclesia simultates et discordiae componerentur ac tollerentur. Quod si vero aliis intervenientibus Pontificis impedimentis concilium tempore constituto ac praefinito successum nullum haberet, Caes. Mas nihilominus omnium Imperii ordinum ac aliorum etiam, quos ei interesse necessitas postularet, generalem congregationem loco et tempore constituto ac praefinito indiceret et propria persona, quae plurimum prodesse posset eiusmodi conventibus, praesto esse non gravaretur, eaque diligentia et studio rem omnem iuvaret et promoveret, ut nulla longiori interveniente mora ac impedimento quam primum eius fieret initium 3.

tempus nec mandata ea essent, ut firmum quicquam de concilio statui posset. Siquidem Clemens VII sui muneris esse declarat, primum ut una cum cardinalibus constituendae inter principes Christianos paci omnem laborem et operam navet, deinde ut generale concilium debito et legitimo modo, loco idoneo, observatis quae iuxta canones observanda sint, et quam celerrime fieri possit indicat, quo ecclesia reformetur haeresisque Lutherana eradicetur. Cuius tractatus Pallavicinus 2. 14. 14 summarium quoddam a Contelorio factum (Arch. Vatic. Conc. 81 f. 5) prae manibus habuit; totum tenorem Germanice translatum exhibet Ad. Reissner, Historia Herrn Georgen und Herrn Casparn von Frundsperg (Frankfurt 1599) p. 146-149, uti iam L. v. Ranke observat 3 p. 18 adn. Quo non obstante H. Baumgarten, Gesch. Karls V. 2, 670, nonnisi summarium a Bucholtz 3, 121 sq. editum novit. Alterum quendam tractatum, eodem die factum, ediderunt Lünig, Cod. Ital. diplom. 4, 222-226 et Molini, Documenti di stor. Ital. 1, 273-278.

1 Janssen 3, 149; Hergenrother 9, 570, qui allegant F. Ney, Geschichte des Reichstages zu Speier 1529 (Hamburg 1880) p. 207/208. Vide etiam Melanchthonem [die 21. aprilis] Camerario scribentem, Corp. Reform. I, 1060. Pallavicinus 2. 18. I nonnisi duo priora capita commemorat. Optimum testimonium faciunt status catholici in responsione die 5. iulii 1532 exarata et die 7. Imperatori Ratisbonae in comitiis

exhibita, ubi in memoriam revocant, Spirae Ioannem Thomam comitem de Mirandula nomine Papae promisisse, ut facta pace inter Carolum V et Franciscum I concilium statim celebraretur. Arm. 64 vol. 14 f. 45° ad 46; Ficker in Zeitschrift f. Kirchengesch. 12, 616; vide infra in cap. 7. huius introductionis. Et a. 1535 Petro Paulo Vergerio, Pauli III nuntio, qui concilii causa Germaniam peragrabat, Christophorus a Stadion episcopus Augustensis dicebat, quod revera ipse sciret, quod in dieta Spirensi Caes. Mas promisisset concilium in Germania faciendum et quod nuntius Apcus, ille Mirandulanus, ad id consenserat nomine Pontificis. Friedensburg 1, 392, 1. 30; similiter p. 395, 1. 20. Quae quidem intelligi possent, uti fecit Friedensburg p. XLVIII, quasi nuntius concilium in Germania habendum promiserit; sed e statuum responso modo allegato, cuius tenorem infra plenius dabimus, satis apparet, Mirandulam non de loco concilii, sed simpliciter de concilio locutum esse. Litterae commendatitiae huic nuntio sive internuntio Pontificio Romae die 7. martii ad Ferdinandum regem et status Imperii datae (Raynaldus 1529 n. 15) prostant Arm. 40 vol. 26 n. 55–63. Cf. A. Pieper, Zur Entstehungsgeschichte der ständigen Nuntiaturen (Freiburg 1894) p. 90/91.

2 Acta Imperii apud Janssen 3, 145.

De his quae Spirae gesta sunt, Mirandulam nuntium diebus 14., 27. et 29. aprilis Romam scripsisse

30

CAPUT TERTIUM.

CONGRESSUS BONONIENSIS 1529. 1530.

Die 11. mai 1529 Michael Maius, Caesaris in Urbe orator, ipsi Caesari scripsit, cum Clementis Papae animum a concilio convocando alienum vidisset, inter sese et Andream de Burgos, Ferdinandi regis similiter oratorem, convenisse, ut huic rei tamquam non tantopere necessariae non insisterent; ac proinde dictum Andream die 24. aprilis, 5 quo promptiorem redderet Summum Pontificem ad ineundam cum Caesare et Ferdinando amicitiam, eidem proposuisse, non timendum esse de concilio convocando, cum aliis remediis rebus fidei consuli posset, exempli causa, si congregatio delectorum hominum per Papam, Caesarem et Germanos fieret, qui hanc materiam inter se deliberarent. Clementi VII hoc consilium ita placuisse, ut Lutheranis quaedam, quae offensam non to moverent, concedenda esse putaret. Postea allatas esse litteras a comitiis Spirensibus, nuntiantes de postulata a statibus celeri concilii celebratione; sed sibi et eidem Andreae melius visum esse, Papam de hac litterarum parte celare, ut consequerentur quod sibi proposuerant, illum sc. ad partes Caesaris traherent. Quod tamen ut fieret, nec hac nec multis aliis artibus facile sperandum esse1.

15

In his vera cum falsis mixta sunt. Etsi enim in dubium vocari nequit, quin Clemens VII concilium generale ultimum et valde periculosum discordiarum remedium habuerit, quo nonnisi desperatis omnibus aliis utendum foret, tamen minime, ut dicti oratores quasi gloriabundi asserunt, talibus artificiis locus erat, ut ad ineundam cum Caesare pacem adduceretur. Iam enim die 16. aprilis 1529 Clemens Hieronymum 20 Scledum episcopum Vasionensem suaeque domus magistrum nuntium cum facultate legati ad Caesarem in Hispaniam mittere decreverat, teste facultatum bulla dicta die signata 2. Et eadem die per aliam bullam eundem episcopum speciali modo ad res cum Caesare agendas instruxerat. Siquidem Balthasar Castiglioneus comes et nuntius, quem alias ad carmum in Christo filium nostrum Carolum pro pace inter reges et principes 25 Christianos componenda et sancta contra Turcas expeditione ... sumenda destinaveramus, die 2. februarii 1529 mortuus erat: Clemens VII praefatum episcopum Vasionensem mittendum duxit, ne expeditio ipsorum negotiorum suorum, quae apud eumdem Carolum regem in Imperatorem electum tractari debent et quae moram non patiuntur, plus debito retardetur, ac ut quae nos ipsi cum eodem Carolo rege in Impem electo, si per multi30 plices occupationes Pontificias nostraeque proximae aegritudinis et alia etiam impedimenta id nobis liceret, libenter itineris labore et periculo minime recusato tractare voluissemus nec possumus, eadem Fraternitas Tua ... exequi valeat 1. Non statim quidem episcopus Vasionensis Roma profectus est, cum passus et aliae litterae eidem datae diem 5, et litterae, a Clemente VII licet nondum integrae sanitati reddito propria 35 manu in Scledi fidem Caesari scriptae 6 diem 7. maii portent, ita ut hac die nuntius Romam reliquisse credendus sit 7; causae tamen, quae Sanctitatem Suam tam diu incertam esse fecerunt, aliaeque quae eam tandem ad concludendum singulatim cum Carolo V commoverunt, nequaquam in concilii universalis vel timore vel desiderio fundatae erant 8.

scimus, licet litterae ipsae desiderentur. Respondens die 30. maii nomine Papae Iacobus Salviatus dixit, Clementem VII ante omnia totis viribus pacis operi incumbere, cuius studio Caesarem in Hispania aditurus fuisset, nisi gravis morbus impedivisset; nec tamen a proposito eum desistere, si alioquin pacem fieri non posse videret.

Si autem umquam Deo dante arma quiescent, tunc cognoscetur quoque, qui sit Beatnis S. de concilio convocando animus, cum a nemine illud magis quam a Summo Ponte desiderari fas sit, quia Sedes Apca in his Christianorum turbinibus plus dignitatis, auctoritatis et potestatis amisit, quam aliorum principum (Ruscelli) Lett. di Princ. 1, 121.

nemo.

G. Heine, Briefe an Karl V. p. 520/521. Denuo edita ab H. Baumgarten 2, 715, qui editionem ab Heine factam ignorasse videtur.

2 Clementis VII bullae secretae, Reg. Vatic. vol. 1438 f. 81-84.

3 Nobilis ille poeta, qui scripsit librum Il Corti

giano. Qua die nuntius in Hispaniam deputatus sit,
non ita certe constat; sed litterae passus eidem datae
diem 28. septembris 1524 portant. Arm. 40 vol. 8
n. 412 sq. Ut habet Balan, Mon. saec. XVI. p. 72
adn., Roma profectus est die 5. octobris 1524.
f. 85

A Clem. VII bullae secretae, ut supra,
et 86. Cf. Raynaldus 1529 n. 56, ubi etiam quaedam
de Papae consilio ad Caesarem in Hispaniam pro-
ficiscendi. De Clementis gravi infirmitate vide Röm.
Quartalschrift 14, 257 et 263.

5 Arm. 40 vol. 26 n. 154 sq.

6

(Ruscelli) Lett. di Princ. 1, 122; Pallavicini 2. 16. 5.

7 Testante Gaspare Contareno die 25. maii Genuae in Hispaniam solvit. Dittrich, Regesten u. Briefe

p. 54 n. 172.

8 Vide Dittrich, Gasparo Contarini (Braunsberg 1885) p. 154 sq., qui ex Contareni, tunc Venetorum in Urbe oratoris, litteris optime de his rebus agit. d*

10

Unde nec pax Barcinonensis die 29. iunii 1529 conclusa quicquam de indicendo concilio habet, sed ita de componendis rebus fidei loquitur, ut omnia quidem remedia ad eas sanandas adhibenda esse statuat, ulterioribus autem deliberationibus remittat, quae remedia magis idonea et efficacia inveniantur, viz. Cum Sanctmo D. N. cura etiam maior rerum spiritualium et pastoralis officii quam temporalium esse debeat, dignitatemque 5 Sedis Apcae, fidem et religionem Christianam super omnia tueri teneatur, multi autem exorti sint, qui et de fide catholica male sentiant et a religione doctrinaque Christi omnino deviaverint aliosque in eundem errorem deducere conentur, nec minus Caes. Mi cordi sit, ut huic pestifero morbo congruum antidotum praeparari possit: ideo actum extitit et conventum, quod Caesar ac Sermus Hungariae rex eius frater his melioribus ac congruentioribus modis et formis, quibus fieri poterit, ac cum ea qua decet dexteritate et industria omnem operam possibilem adhibeant in huiusmodi erroribus, si fas sit, sedandis errantiumque animis alliciendis, ut ad rectos Christi religionis tramites redeant ipsamque religionem et fidem Apostolicamque Sedem verbo aut facto laedere seu perturbare non praesumant. In qua re ipse etiam Smus D. N., salubribus 15 illis spiritualibus antidotis commisso gregi ovibusque errantibus tamquam communis pastor et pater consulens, omnem possibilem medelam pariter adhibere conabitur. Quod si pastoris vocem non audiverint Caesarisque mandata neglexerint et in hisce erroribus obstinati et pertinaces permanserint: tam Caesar quam Sermus Hungariae et Boemiae rex contra illos eorum potestatis vim distringent illatamque Christo iniuriam pro 20 viribus ulciscentur, curabitque S. Stas, ut ceteri Christiani principes et potissime qui id foedus ingredi volent, tam sancto operi etiam pro viribus assistant1.

Iam die 8. februarii 1529 Carolus V, Gonsalvum de Sangro episcopum Alutiensem (Lecce), quem Clemens VII ad impetrandam cardinalium Neapoli detentorum libertatem miserat 2, remittens Papam certiorem fecerat, sibi in animo esse, ut Italiam ipsumque 25 Pontificem adiret, quo melius de illa tranquillanda omnibusque aliis rebus inter se conferre possent. Brevique post, die sc. 8. martii, relicto Toleto Barcinonem se contulit, ut omnia ad traiiciendum mare necessaria praepararet 3. Clemens VII primum die 7. maii per episcopum Vasionensem, de quo supra, et postea aliis litteris propria manu scriptis respondit, missisque a Caesare 5 Ludovico de Praet, Gabriele Merino archiepiscopo 30 Barensi 6 et Petro della Cueva conclusum est, ut illa duo luminaria a Deo Opt. Max. instituta Bononiae convenirent. Barcinone Carolus solvit die 28. iulii dieque 12. augusti Genuam appulit 9, unde iter arripiens per Placentiam, Parmam, Regium, Mutinam die 4. novembris in Bononiae suburbio substitit et die sequenti solemniter urbem ingressus est, ubi usque ad diem 22. martii 1530 remansit. Clemens VII die 7. octobris Roma 35 egressus die 24. eiusdem mensis Bononiam intravit ibique stetit usque ad 31. martii 1530 10.

In hoc celeberrimo conventu Bononiensi de convocando universali concilio actum esse, ipsorum Pontificis et Caesaris testimonio, ut infra videbimus, firmissime constat; nihil tamen fere eorum, quae hac de re inter se collocuti sunt, nec ad rerum scriptores nec in publica diplomata pervenit, in quo Carolus et Clemens prudenter quidem et viris 40 in rebus publicis versantibus digne, sed posteris rerum veritatem indagantibus minime gratum fecerunt. Unde qui res huius temporis e fontibus hauriendas esse duxerunt, ut Pallavicinus, Raynaldus, cum de Bononiensi conventu scribunt, concilium quasi silentio praetereunt; qui autem, ubi fontes non suppetunt, rerum seriem poetarum more construendam praesumunt, uberrimas disertissimasque orationes tamquam Bononiae de con- 45 cilio habitas proferunt. Operae pretium erit, nonnullis verbis hac in re commorari.

[blocks in formation]

Inter Philippi Melanchthonis opera sive epistulas habetur quaedam scheda ab ipso Germanice conscripta, quae diem non portat, sed a C. G. Bretschneider editore bonis de causis medio mensi iulio 1530 tribuitur 1. Post decem capita de rebus tunc vergentibus agentia sequitur ultimum huius tenoris: Magnus cancellarius [Mercurinus 5 Gattinara Bononiae cum Imperatore de concilio locutus est, qui cum responderet, Summum Pontificem a concilio celebrando alienum esse, cancellarius replicavit Cacsaremque hortatus est, ne desisteret neque immemor esset, se dominum esse. Observes, quaeso, hic solummodo de colloquio inter Caesarem et Gattinaram cancellarium, non autem de deliberationibus coram Papa et cardinalibus factis sermonem esse; sed nec ea 10 quae remanent, ullo eius temporis testimonio confirmantur, licet facile credi possit, uno vel alio modo Caesarem et cancellarium de concilio collocutos esse.

Transiliamus nunc tempus triginta fere annorum, ut audiamus eundem Melanchthonem iterum de conventu Bononiensi disserentem. Anno enim 1559 breves annales anni 1558 conscribens a morte Caroli V Imperatoris occasionem arripuit fusius de rebus 15 Bononiae gestis et praesertim de concilio agendi 2. Narrat igitur Melanchthon, post acceptam per Caesarem coronam Imperialem (24. februarii 1530) congregatis cum ipso et Pontifice multis cardinalibus et principibus Mercurinum Gattinaram Caesaris nomine locutum esse conciliique necessitatem exposuisse, quo non solum religionis discidia in Germania, sed potius etiam magna superstitio et idololatria ubique terrarum exorta tolle20 rentur etc. A Caesare proinde hanc synodum expeti, quippe qui firmissimus in hac sententia esset nec umquam ab ea recessurus. Deinde Clementem VII longiore oratione respondisse, se quoque et solum et cum hoc Genutio et Farnesio et aliis saepius iampridem de remediis in rebus fidei adhibendis deliberasse, eo tamen effectu, ut concilium periculosum potius quam necessarium vel utile censeret, non quasi sibi ipsi quic25 quam ab illo timeret aut quasi is esset, qui semel a conciliis decreta iterum in disputationem reduci vetaret, sed propter multarum doctrinarum diversitatem, quarum tria genera distinguenda esse. Primum genus esse earum, quae non solum falsae et erroris plenae, sed omnino ineptae et absurdae sint, ut Anabaptistarum, qui omnia bona communia, magistratus reiiciendos esse omniaque absolute a Deo praedestinari doceant. 30 Eiusmodi errores armata manu evellendos, non tamen tanti ponderandos esse, quorum causa concilium instituatur. Secundum genus esse doctrinarum, quae adeo perplexae et inextricabiles sint, ut praeferendum sit eas non movere nec in disceptationem adducere, cum tales materiae, ut de adoratione panis, de oblatione, de sacrificio missae, numquam hac via determinari possent. Nec has igitur concilio proponendas esse. Tertium genus 35 esse earum rerum, quae ecclesiasticam disciplinam, usum clavium, abusus delendos concernant, sed his rebus omnibus facillime convenientibus inter sese Summo Pontifice et principibus Christianis consuli posse. Proinde non concilio sed armis opus esse nec umquam Caesari maiorem rei bene gerendae spem arrisuram esse quam nunc, devicto Francisco rege.

40

45

Pergit Melanchthon, finita Clementis oratione Mercurinum iussu Caesaris replicare voluisse, sed interpellat Clemens Pontifex, torvitate vultus et vocis tyrannidem ostendens, et inquit: Quare tu mihi sic contradicere audes et dominum contra me incitare? Tunc surrexisse ipsum Caesarem et excusata sua iuventute et confirmatis iis, quae dixisse exhibetur Gattinara, inter alia haec locutum esse: Tuum consilium speciosum et plausibile profanis videri potest; sed meum et iustum est et ecclesiae convenientius et, si non impedieritis, Deo iuvante spero humano generi salutare futurum esse. Nec illa terribili oratione tua (abducor a sententia,) quod non sit audienda disputatio de absurdis et inextricabilibus. Nam nec omnia, quae nunc disputantur, absurda sunt, nec sunt ullae inextricabiles quaestiones in ecclesia de rebus necessariis. Audivi et ego saepe Platonicum 50 illud mihi dici: Ut parentum deliria ferenda sunt, ita in civitatibus et religionibus vitia quaedam dissimulanda esse. Modus est eius rei et in imperiis et in ecclesia. Fundamentum certe in ecclesia retineri oportet, et hae leges aeternae in imperiis et ecclesia retinendae

a

Legendum videtur adducor ad sententiam.

1 Corpus Reformatorum 2, 219.

2 L. c. 9, 710-717 Germanice; Latine in eiusdem Melanchthonis Oratione de congressu Bononiensi

recitata a Paulo Dumerichio Hallensi decano 12. februarii 1559, l. c. 12, 707-715.

3 Germanice Anrufung; cf. Corp. Ref. 9, 713 adn.

« ÖncekiDevam »