Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ac reliqui ipsi adhaerentes principes postulatis superioribus paruerint, novitates ab ipso tentatae in Christiana caritate clementissime audiantur; (istud vero nisi hac ratione fiat et administretur, nihil amplius esse, quod dux elector Saxoniae et reliqui de Caes. Mis benevolentia et clementia sibi polliceri possint), sed necessitatem illis allatum iri, 5 ut a concilio citati sese sistant, compareant et causam dicant, (idque summam necessitatem postulaturam et requisituram) 1.

Sequebantur multae et longae consultationes; scripturae hinc inde communicabantur 2, et tandem die 16. septembris octo illi deputati responderunt, sibi nondum rem eo progressam esse videri, ut iam de sumendis armis agi deberet; nova potius remedia 10 pacifica adhibenda esse, quae si iterum a Protestantibus reiicerentur, tunc tempus esse de armis meditandi. De concilio deinde versio Gallica, quam Campegius cardinalis Romam transmisit 3, haec habet: Touchant le concille, quil leur plaist bien, que ce soit commance au plustot, suppliant que S. Me saccorde avec le legat du temps et lieu jusques au plaisir des autres roys Chrestiens et potentatz et que devant la conclusion de 15 ceste journee imperialle ou du moins devant le Noel prochain venant on en soit absolutement resolu, pour affin que leurs subjectz tant miculx puissent estre entretenuz et gardez en obeissance; que S. Me veult demourer avec eulx au sainct empire jusques que cest affere viengne a bonne fin: quilz ont cela entendu sur toutes autres choses a grande joye de leur cueur et en remercient treshumblement S. Me et soffrent au 20 plus hault de le deservir envers S. Mte, non doubtant que tous les estatz en avront ung tressingulier et grant plaisir lentendre et que se fera a S. Me envers tous bonne voulente et aussi grande peur pour tenir paix, et pource ilz supplient que S. Me vueille perseverer en ceste bonne intention.

Carolus igitur Imperator diebus 22. et 23. septembris principibus protestantibus 25 quandam recessus formulam proponi fecit, quae statuens illis diem 15. aprilis anni sequentis terminum deliberandi, utrum in iis dogmatis, de quibus concordia fieri non potuerat, ad usque concilii tempus fidem catholicam profiteri vellent, interea temporis pacem in Imperio laedi, ab electore Saxoniae sociisque quicquam de religione typis procudi, venale haberi aut vendi vel quemquam ab ipsis vel ipsorum subditis ad eorum 30 religionem cogi pellicique aut veterem religionem sequentes in ea exercenda prohiberi vetuit. Additis deinde nonnullis de coercendis Anabaptistis et iis, qui de coena Domini secus quam ecclesia docent, explicit in haec verba: Postremo quia multo in tempore in ecclesia nullum generale Christianum et liberum habitum est concilium, et vero tam in hoc civili quam in ecclesiastico statu multi abusus aliaque onera irrepserunt, quae emen35 dationem requirunt: Caes. Mtas de reformandis ecclesiis et tollendis corruptelis cum Pontifice deliberavit ac de consilio omnium electorum, principum atque ordinum in comitiis Augustanis congregatorum decrevit, apud praedictum Pontificem, Christianos reges et alios dynastas operam dare, ut generale et liberum concilium intra semestre tempus post finem comitiorum in loco idoneo denuntietur et intra annuum spatium post 40 datas indictionis litteras inchoetur, indubitata spe, illud unicum fore remedium, per quod Christianae societati tam in ecclesiasticis et spiritualibus, quam in politicis et civilibus negotiis publica pax atque tranquillitas restitui et conservari possit*.

a Item et quand ainsi estre ne pourra, semble quilz ne deburont jouyer de ceste benignite.
b Item comme limportance de la matiere le recquiert.

1 Huius propositionis absque dubio Germanice factae versionem Latinam e Goldasti Constit. Imper. 3, 511-513 exhibent Raynaldus 1530 n. 100 et Le Plat 2, 469-472; versionem Gallicam una cum aliis eiusdem generis scripturis die 24. septembris Campegius cardinalis Romam transmisit, ubi habetur, licet sine die, in Arch. Vatic. Arm. 64 vol. 18 p. 211-214. Quarum versionum etsi neutra stilum tunc temporis in cancellariis Germanicis vigentem bene sapit, alteram tamen ex altera interpretari datur.

2 Campegius Salviato, Augustae 23. septembris 1530. Lämmer p. 57. Simili modo ignotus quidam orator die 14. septembris ex Augusta scribit: Assiduamente da Cesare con ogni diligentia et cura si studia per mettervi qualche bon fine, il quale ogni giorno consulta

con questi principi et prelati catholici, et questi con li altri si riducono in dieta per tale effetto. Quae litterae sive litterarum partes, complectentes totum comitiorum Augustensium tempus, habentur in Cod. Vatic. Ottob. 1921 f. 257-266. Vide etiam Marino Sanuto, Diarii, voll. 53 et 54.

3 Lämmer p. 57. Prostat in Arm. 64 vol. 18 p. 207-209 sub hoc titulo: Responce des electeurs et princes deputez de tous les estatz faicte a lempereur le 16. jour de septembre 1530, quilz ont communicque sur la declaration leur faicte presentement sur la consultation proposee aujourdhier par Monsgr. le conte palatin Frideric.

Ex Goldasti Constit. Imper. 3, 513 apud Raynaldum 1530 n. 107-109, Le Plat 2, 472/474. Recte observat

Quam tamen formulam Saxo et socii eius minime acceperunt; immo statim eodem die 23. septembris ex Augusta una cum Melanchthone et reliquis theologis Wittenbergensibus recesserunt, cum Philippus landgravius Hassiae iam die 6. augusti profectus esset vel potius aufugisset. Tali modo praecipuus comitiorum Augustensium finis in irritum cecidit, summo cum dolore omnium, qui rebus Germanicis et fidei bene con- 5 suli cupiebant 1. Ne tamen tot tantique labores frustra suscepti essent, Carolus comitia prosequebatur tantumque egit cum principibus et deputatis, qui remanserant, ut tandem die 19. novembris emanaret recessus ille satis notus, catholicus quidem et optimus, sed qui inveterascenti iam discordiae minime mederi potuit. Nostri muneris non est, de hoc recessu pluribus hic agere; sufficiat brevibus commemorari, in ipso quoad concilium 10 verbotenus fere repeti ea, quae in priore illa formula dicta erant, Imperatorem sc. promisisse, se apud Sanctitatem Romani Pontificis tantum procurare et efficere, quod per Stem Suam concilium generale catholicum intra sex menses post finem praesentis conventus ad locum opportunum indicetur, idque mox et ad summum intra annum post huiusmodi indictionem incipi et celebrari debeat2.

CAPUT QUINTUM.

LEGATIO UBERTI DE GAMBARA,

EPISCOPI DERTONENSIS, AD CAESAREM. 1531.

15

Cum recessus Augustanus iam circa medium mensem octobrem 1530, longe priusquam ederetur, firmatus esset 3, Carolus V statim perficienda recepit, quae de concilio promovendo sibi proposuerat. Die 14. octobris Campegius Salviato nuntiavit, licet nondum pro re certa, decretum esse a Caesare, ut Petrus de la Cueva, ipsius Caesaris maior domus et consiliarius, Romam festinaret et paucis post diebus iter ingrederetur. Quod 20 tamen non ante calendas novembris factum est, cum res tanti momenti bene et diligenter instruenda esset. Qua de re breviter scribit Campegius Salviato die 31. octobris 5: Monsgr. di Granvela mi fece intendere la expeditione del detto Don Pietro, dicendomi che oltre le lettere di S. Stà et al sacro collegio gli dava una instruttione di tutto quello si era fatto qui fin al partire delli principi Lutherani et precipue per ri- 25 solvere con S. Stà in le cose del concilio et del locos; et parmi si fermino molto in Mantua o Milano, et dicendogli io: «Perchè non in Roma per le ragioni altre volte allegate?», mi disse, che quanto a Sua Mià gli saria ben commodo, ma che non credeva, che questi Germani si gli potessero indure, come più a longo il predetto ne parlerà con S. Sta. Videamus ergo, quae Carolus V Petro de la Cueva in mandatis 30 dederit et per eundem Summo Pontifici exposuerit.

Siquidem gratias quam maximas agens de benevolo vereque Pontificio responso, quod Clemens die 31. iulii dederat 9, credidisse sese et sperasse una cum principibus catholicis et Campegio legato dicit, fore ut adversarii promisso ipsis et oblato con

Hergenrother 9, 743 adn. I, concilium quintum Lateranense in hoc recessu prorsus neglectum esse. Cf. supra p. xv 1. 7.

1 Campegius Salviato, Augustae 4. octobris 1530: È dispiaciuto universalmente a tutti, che le cose non si sieno resolute alla via dell' accordo, come alli di passati si sperava. Lettere di Principi 11 f. 21, cop. coaeva. 2 Paucis ante hunc recessum diebus, 13. sc. novembris, Campegius cardinalis Clementi VII scribens disseruerat, quomodo in rebus concilii procedendum iudicaret, prout Pontifex secum deliberaret, concilium aut habendum esse aut declinandum. Quarum litterarum, cum secretissime ipsi Clementi Papae directae sint, nulla in aliis Campegii nec in Iacobi Salviati epistulis mentio fit, et ipse cardinalis Clementi supplicat genibus flexis, ne res ab ipso scriptas ad alios pervenire sinat. Prostant in Arch. Vat. Lett. di Princ. II f. 101 et 102, scriptae integrae manu Thomae Campegi, fratris ipsius legati, qui subscripsit, adnotante Ioanne Bapt. Sanga in dorso: Ricevuta a 10 di gennaro. Editae a Lämmer

n. 45 p. 63-66, denuo a nobis in Campegii litteris edendae.

3 Campegius Salviato, Augustae 14. octobris 1530. Lämmer p. 59. Cf. Vatic. Ottob. 1921 f. 266 ad diem 18. octobris.

Campegius Salviato, Augustae II. novembris. Lett. di Principi 11, 41, or. 5 L. c. f. 35, or.

6 Litteras a Carolo V Clementi VII Hispanice propria manu scriptas edidit G. Heine p. 530-533, sine die et anno. Aliud exemplum habetur in Arch. Vatic. Lett. di Princ. 14 f. 368-370, de Augusta à 30 de octubre.

7 Quae desiderantur; breviter tamen referunt de iisdem acta consistorii Romae die 28. novembris habiti, quae paulo infra proferemus.

8 Instruccion original que diò el Emperador à Don Pedro de la Cueva. Fecha en Augusta à 30 dias del mes de octubre de 1530. Heine p. 525-529.

9 Supra p. XLI sq.

cilio universali interea temporis vitam et doctrinam catholicam observare velint, prout et verbis et scriptis promiserint. Neque se ullis laboribus pepercisse, quin supra vires insudasse, ut illos ad pacis et concordiae viam inclinaret, nullo tamen alio successu, quam ut eo obstinatiores et duriores fierent. Quamvis vero Lutherani illam conditionem 5 a Pontifice in concilio offerendo additam pertinaciter reiecerint, concilium ipsum nunc neque sibi neque Imperii principibus, catholicis praesertim, omittendum, immo magis indies necessarium videri, cum alioquin extreme timendum sit, ne haeresis non solum in Germanica natione longius et latius serpat, sed ad reliquos quoque Christianos populos transeat. Quae licet ita sint, noluisse tamen sese, non consulto iterum 10 Summo Pontifice, quicquam de convocando concilio polliceri; fretum tamen fide sibi tamquam mediis in rebus agenti a Pontifice habita, se non posse, quin coram Deo et ipso Summo Pontifice non esse alium remedium pronuntiet, quo errores tollantur, fides confirmetur, Sedes Ap elevetur, saluti Christianorum Deique honori provideatur, quam generale concilium. Nec pericula a Papa et cardinalibus monstrata tanti sibi 15 videri, quin fructibus optimis concilium secuturis longe superentur. Proinde se omni qua possit instantia Clementi Papae supplicare, ut de synodo quam celerrime convocanda consilium ineat aliosque principes et potentatus ad consentiendum inducat. Interea non ab re fore, ut Pontifex secum cogitet, quid et quibus mediis contra Lutheranos, si in erroribus suis permaneant, agendum sit, cum nunc nec tempus nec opes opportuna 20 sint ad rem armis et vi gerendam, licet ipse Caesar coadiuvante Sua Sanctitate rebus fidei et Christianorum saluti omnia alia posthabiturus sit. Pro loco concilii Mantuam aut Mediolanum civitates maxime sibi idoneas videri, cum Germaniae proximae sint nihilque excusationis non adeundi concilium Lutheranis relinquant. Strenue igitur Summus Pontifex agat persuasumque habeat, ipsum Caesarem nec Suae Sanctitati nec Sedi Apo25 stolicae et ecclesiae catholicae ulla in re defuturum.

De Petri de la Cueva adventu, qui Romae studiose expectabatur, Iacobus Salviatus die 18. novembris 1530 Campegio legato haec scribit: Giunse quà avantieri el Sgr. Don Pedro gratissimo ad N. Signore, che se ben le cose non son successe in Germania, come da principio si sperava, et di questo S. Stà habbi dispiacer assai, pur l'ardor 30 che vede nella Mia Ces. al servitio di Dio et bene della Sede Apca, medica ogni dispiacer et dà speranza, che alla fine ogni cosa sia per succeder benissimo1. Acceptis igitur lectisque litteris ab Imperatore scriptis Clemens VII statim die 18. novembris sua manu respondit, si sibi soli statuendum esset, quid fieri deberet, se tantopere confidere amori et prudentiae Caes. Mtis, ut nulla alia re expectata apertissimis verbis dic35 turus esset, se in omnibus sequi velle eiusdem Mis consilium et voluntatem. Cum autem propositio de concilio facta universam ecclesiam et rem publicam Christianam tangeret, conveniens esse, ut cum cardinalibus deputatis ageret mentesque reliquorum principum cognosceret. Proinde Caesari non displiceat, nunc nondum ea diligentia et deliberatione responderi, qua se brevi post responsurum sperare 2. Convocatis itaque die 21. novembris 3 40 cardinalibus deputatis Clemens VII. Caroli V litteras notas fecit; qui cardinales cum tempus deliberandi peterent, altera congregatio die 25. novembris habita est, de qua postridie Salviatus Campegio legato scripsit quae sequuntur: Convennono hieri [i cardinali deputati] alla solita congregatione, nella quale narrati da ciascheduno li pericoli evidentissimi del inconvenienti, che di questo concilio poteano temersi, pur fu resoluto, 45 che se d'altra parte, non facendosi, se vedessero pericoli et inconvenienti maggiori, come S. Ma mostra che ne succederiano, si seguisse in ciò il giudicio della Ma Sua; ma ante omnia si invitassero li altri principi Christiani, affinchè hauta la voluntà loro si potesse indire con miglior speranza che hora non si vede 5. Cum tamen opus esset, ut de huiusmodi gravissimis materiis non a deputatorum solummodo congregatione, sed

1 Arm. XI caps. VII n. 26 f. 7, min. maxima ex parte manu Sangae scripta. Loaysa cardinalis, qui Petrum hospitio excepit, eum iam die 15. advenisse testatur. Heine p. 386.

2 Quas litteras iam a Ruscelli, Lett. di Principi 3, 119 editas iterum, sed non ita bene edidit Heine p. 533. Similia habet Salviatus in litteris modo allegatis.

3 Loaysa cardinalis 30. novembris Carolo V scribens (Heine p. 390) ponit diem lunae ante festum S. Catharinae, id est 21. novembris 1530.

L. c. Item Salviatus Campegio, Romae 26. novembris: havendo Sua Beatne communicato con questi Signori Rmi deputati la lettera di S. Mià et datoli tempo a responder etc. Lett. di Princ. 10, 402, cop.

5 Lett. di Principi 10, 402, cop. Similiter Loaysa die 30. novembris Carolo V scribens (Heine p. 391), qui addit, Farnesium praecipue, de Monte et Aegidium Viterbiensem cardinales oratione et voto ceteros ad ita decernendum induxisse. Nota Farnesium, qui Paulus III postea fuit.

consistorialiter statueretur, res ad consistorium secretum delata est, de quo consistorio praeter breviorem Oxomensis cardinalis relationem 1 habemus Acta consistorialia ab Antonio de S. Severino cardinale, illius anni sacri collegii camerario, conscripta in hunc modum :

Acta Romae die lunae 28. novembris 15302 in consistorio secreto in palatio Apostolico.

Varia Polit. 46 f. 120; Vatic. lat. 3457 f. 281.

Fuerunt lectae litterae Mti Caes. directae sacro Rmorum Drum meorum collegio 3 per Rmum meum de Cibo, quibus hortatur ipsum sacrum collegium ad acceptandum concilium 5 generale ad compescendas Lutheranorum haereses, et pollicetur et praesentiam in concilio et auctoritatem et dignitatem Smi D. N. et Sedis Ape se aucturum et defensurum. Quibus lectis Smus D. N. nota fecit cum sacro collegio omnia, quae per Suam Stem et Rmo Dnos deputatos acta erant, lectisque litteris, quae per Rmum D. meum Oxomensem Caesar Suae S pluries scripsit, quibus etiam declarantur omnia, quae tractata sunt per 10 S. Caes. Mtem in dieta Augustae et quae fecit tractare per Sermum regem Ungariae eius fratrem et per alios principes amicos et servitores Suae Mtis Caes., ut dictos Lutheranos ad fidem revocaret reiectis suis haeresibus, et tandem concludit, nil potuisse perficere, quinimmo dietam ipsam esse dissolutam re non confecta. Et propterea nullum aliud remedium esse ad convincendum dictas haereses, nisi quod convocetur concilium generale 15 vel in Mantua vel in Mediolano, quae loca et civitates erunt commoda Germanicae nationi; in quo concilio debent convocari omnes principes Christiani per Suam Beatnem, et ibi etiam tractando de obviando viribus bellicis Turcarum, si ad arma se praeparabunt, alioquin de inferendo eis bellum. Et omnia haec concluduntur per ultimas Suae Mtis Augustae scriptas die ultima octobris proxime praeteriti, quas attulit Dnus Petrus de Cueva 20 eius maiordomus, ad cuius relationem et Dni Maii sui oratoris in hac curia S. Mas Caes. se remittit. Voluit etiam Stas Sua, quod legerentur per Rmum D. meum de Cibo litterae responsivae Suae Stis super praefato negotio 5.

Quibus omnibus lectis Sua Beat quamplurimis decentissimis et piissimis verbis hortata est Rmos Dnos meos, sed praecipue eos, qui non fuerant in deputatione, quod 25 habita ratione huiusce negotii tanti ponderis, habentes mentem ad Deum, ut darent vota sua, an deberent concilium generale praefatum acceptare. Et quamvis Ri deputati in praecedenti congregatione dedissent eorum sententias et vota, quod concilium praefatum debeat convocari: nihilominus dictis per eosdem Rmos Dnos meos aliquibus verbis confirmantibus eorum vota iam data, voto omnium aliorum Drum meorum [nemine]6 discrepante 30 fuit conclusum, quod concilium convocaretur. Videtur enim futurum et laudabile et perutile, non solum propter illa duo capita iam dicta et ad universale beneficium reipublicae Christianae, sed etiam ad praestandam et conservandam dignitatem, auctoritatem et statum Suae Stis et huiusce Sedis iam prope collapsam. De tempore autem, quod quanto citius, tanto melius, ut satisfieret etiam pientissimae petitioni Caesaris. De loco vero 35 remiserunt se ad Smum D. N., qui summopere laudavit Rmos Dnos meos de votis sanioribus datis per eos. Et conclusit Sua Stas, quod Rmi Dni mei deputati iam convenirent ad deliberandum de modo scribendi et declarandi ad principes et respublicas Christianas de concilio indicendo et ad discutiendum alia necessaria super concilio et ad reformanda

1 Heine p. 391.

2 Huius consistorii breviter meminit Pallavicinus 3. 5. 16, recte quidem quoad diem et annum, sed loco plane praepostero, cum Uberti de Gambara legationem, quae dictum consistorium subsecuta est, idem praecessisse eiusque causam fuisse dicat. Unde optime forsan se facere credidit Bucholtz 4, 286, si anno 1530 annum 1531 substitueret, licet ipse in Gambarae legatione gravius etiam erret. Quem tamen secuti etiam nostri temporis scriptores consistorium, de quo agimus, anno 1531 tribuunt, quo fit, ut totus rerum istarum ordo turbetur. Vide etiam infra p. LI adn. 5. Sarpius (1. 43 al. 2) hoc loco, cum nesciret quicquam, finxit nonnulla de Clementis VII indignatione propter recessum Augustanum concepta.

3 Vide supra p. XLVI adn., 7.

Non solum ipsi Summo Pontifici, sed Oxomensi quoque cardinali Carolus V per Petrum de la Cueva uberius de concilii necessitate scripserat, quas litteras Loaysa Clementi exhibuit et postea in consistorio legit. Heine p. 386 et 391.

5 De die 18. novembris; vide paulo supra.

In utroque codice omittitur hoc vel simile verbum; cum autem Loaysa cardinalis die 30. novembris Carolo Imperatori scribat: Votaron todos, que eran 26, que nunca vi tantos en consistorio, y sin discrepar ninguno unanimes y conformes digeron etc. (Heine p. 391), nemini dubium esse potest, quin recte suppleamus ut supra. Quod facile etiam ex ipsis Actis intelligitur.

aliqua necessaria in hac curia ad hoc, ut in consistoriis futuris possint referri omnia, quae tractantur per Rm mos Dnos meos deputatos.

1

Sequebatur die 30. novembris congregatio cardinalium deputatorum 1 ad statuendam formam brevium, quae principibus scribenda essent. Qua forma firmata iam die sequenti, 5 calendis sc. decembris, ista brevia confici et expediri incipiebant, teste Iacobo Salviato, qui die 6. decembris 1530 Campegio legato haec scribit: Già parte di questi brevi si son mandati, come al Christmo, alli Sermi d' Anglia e di Scotia, al Sgr. duca di Loreno, e si mandano a tutti questi potentati d'Italia, come alla signoria di Venetia, Sgr. duca di Milano, Fiorentini, Genovesi, Sanesi, Luchesi, Sgr. duca di Savoia, Sgr. duca di 10 Mantua, Sgr. marchese di Saluzo et di Montferrato, et con questo spaccio mando quello per il Sermo re d'Ungharia, qual va in mano del Sgr. nuntio 2, et l'alligato per il re di Pollonia, a V. S. Rma... Quello al Sermo di Portugallo si dà qui al Sgr. ambasciatore suo3. Quae brevia calendis decembris data et mutatis mutandis prorsus conformia, postquam dolori de irritis laboribus a Caesare ad sedandas dissensiones Augustae 15 susceptis verba dederunt, nullum aliud aut tutius aut praesentius remedium remanere fatentur quam universale concilium. Deinde prosequuntur hoc modo: Itaque haec tibi, fili carissime, sicut Caesari et principibus ceteris significanda communicandaque duximus, te paterno affectu et caritate hortantes, ut tam sancto et necessario operi pro tua pietate proque maiorum tuorum perpetua consuetudine favere causamque sanctae fidei cum tua, 20 si fieri possit, praesentia, aut saltem cum oratoribus tuis tuorumque regnorum praelatis iuvare et tueri et in hoc te et illos praeparare pro communi officio velis. Nos enim quanto citius ad indictionem ipsius concilii in Italia et loco ad hoc commodiore cele brandi adiutore Domino devenire intendimus etc 4.

Imperatorem ipse Clemens VII sua manu die 6. decembris certiorem fecit 5, bre25 vissime quidem, cum proprium nuntium optime instructum mittere decrevisset. Qua de re Salviatus in litteris modo allegatis prosequitur: Nè si aspetta altro ad indirlo [sc. il concilio] senon il primo aviso di S. Ma Ces. dopo che sarà giunto costì l'huomo, che Sua Stà disegna mandarli, quale anche saria già in camino, senon fusse che S. Stà disegnava mandarci il Sgr. arcivescovo di Capua, che si trova hora indisposto delle sue gotte; 30 ma poichè si vede il suo male andar in lungo, si manderan altri, et la causa sarà per far intender alla Mia Sua molte cose, che a S. Beatne occorrano, che non così bene per lettere come per voce viva possono explicarsi, pertinenti non tanto a S. Stà quanto al ben publico. Sua Beatne con tutte le difficultà che se li sono opposte, s'è resoluta seguir il parere di S. Ma Ces. in convocar questo concilio, desiderosa del bene della Christianità 35 et servitio d'Iddio sopra ogni altra cosa del mondo, et la bontà della Mia Ces. et singularissima fede, che ha in lei, può più che ogni altro rispetto, che l'havesse possuto ritardar di questo pensiero, nel quale ogni di più si confirma; et poi che dalla cosa principale, che è di convocarlo, S. Mià Ces. et S. Stà sono d'accordo, si farà diligentia, che il tempo a cominciarlo si pigli più breve che sarà possibile, perchè 40 già che s'è risoluto di farlo, quanto prima potrà farsi, tanto più S. Stà ne resterà contenta 7.

Iisdem his diebus etiam Francisci I regis Gallorum litterae ad concilium pertinentes Romam allatae sunt. A Campegio die 23. septembris Augustae scribente didicimus, Carolum V e Gallia responsum habuisse, a Francisco rege concilium approbari

1 Loaysa cardinalis Carolo V. Heine p. 392 et 396. 2 Qui erat Vincentius Pimpinella, archiepiscopus Rossanensis.

3 Lettere di Principi 10 f. 408, cop.

4 Brevia prostant in Arm. 40 vol. 31 n. 573 (Regi Christm) et n. 575 (Regi Romanorum), adiectis principum et civitatum nominibus, quibus similia mittenda erant, ut in litteris Salviati. Exempla Aleandri cura transcripta habentur in cod. Vatic. lat. 3914 f. 118-125. Formulam Ferdinando regi destinatam edd. Raynaldus 1530 n. 175, Le Plat. 2, 501, Bucholtz 9, 89. Carolus V, ut scribit Campegius Salviato die 22. decembris (Neap. Carte Farnes, fasc. 689 sub litt. C, or.), studiose monuit, ut principibus etiam electoribus, tam ecclesiasticis quam saecularibus, brevia scriberentur, quod Concilium Tridentinum. IV.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »