Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ad recuperandum ducatum Mediolanensem via pateret. Quodsi proposito et contracto illo matrimonio Papam sibi obligaverunt, facile futurum esse sperabant, ut Clemens, si non prorsus a procurando concilio desisteret, certe leniore etiam quam solitus erat modo toleraret, quae Franciscus rex contra Caesarem et concilium moliebatur. Sed in his omnibus Loaysa cardinalis Clementis VII integritatem egregie testatur, cum die 5 9. iunii et item die 26. iulii magno cum fervore exponat, Papae fidem et amicitiam cum Caesare omni exceptione superiores esse nec quicquam eum velle sive in isto matrimonio sive in quavis alia re, quod Caesari displiceat, immo libentissime neptem suam Francisco Sfortiae duci Mediolanensi in matrimonium daturum, si Carolus hoc praeferat et ducem ad hoc disponat1. Non igitur tanti faciam sponsalia illa, quae die 10 9. iunii 1531 de matrimonio inter Catharinam et Aurelianensem contrahendo firmata sunt 2; nam cum iam die 26. maii Loaysa cardinalis scribat, Clementem VII a Tarbensi et Albaniae duce quotidie a mane usque ad vesperas incredibili modo torqueri, ut matrimonio consentiat 3: quid mirum, Clementem natura sua timidum potius quam fortem, tandem his importunitatibus cessisse? Non tamen ita cessit, ut ullo modo sese ob- 15 ligaret nisi post contractum matrimonium, nec ita, ut iam de contrahendo firmiter statueretur, sed omnia tempori opportuno reservando. Unde etiam eodem ipso die 9. iunii coram Michaele Mai et Andrea de Burgos, Caroli et Ferdinandi oratoribus, protestatus est, matrimonium nequaquam iam esse rem firmatam nec umquam firmandam nisi accedente Caesaris consensu 4.

20

Omnibus his non obstantibus facile consentiemus ei, qui dicat, multo melius facturum fuisse Clementem, si postposita vel splendidissimarum nuptiarum ratione a contrahendo hoc vel illo modo cum Francisco rege abstinuisset. Culpa quidem omissi hac opportunitate concilii primario loco omnique dubio excluso Francisci regis est, quo contradicente, ut taceamus de Henrico VIII, fieri non potuit, ut concilium universale cele- 25 braretur; sed minime decuit Summum Pontificem, cum eo rege de ineunda familiarum coniunctione tractare, quem in re toti mundo Christiano saluberrima summeque necessaria nomine suo Christianissimo parum digne se gerentem animadvertit. Quo enim modo prohibere potuit, quominus omnes concilii fautores suspicarentur, ipsum difficultatibus a Gallorum rege contra concilium motis non offendi, sed adiuvari? Secus, 30 si Clemens Catharinam neptem provinciis et dominiis dotatam Francisco filiam adduxisset, quia tunc pari cum illo vel meliore loco positus regem quodammodo ad favendum concilio compellere potuit. Nunc autem, cum Catharina omni huiusmodi dote destituta omnique haereditario iure in ipso ducatu Florentino privata esset 6: Clemens penitus inermem se cognovit, qui Francisci regis mentem et perti- 35 naciam mutaret et frangeret, nec iam nisi cum quadam anxietate et perplexitate de concilio cogitare potuit, timens ne, si rem urgeret, Franciscus rex matrimonium illud Mediceorum genti honorificentissimum reiiceret. Ita tandem evenit, ut nulla fere concilii celebrandi spes remaneret et inter alios Loaysa cardinalis die 12. septembris 1531 Imperatori scriberet, se non posse quin millies eum rogaret, ut ab hoc nigro concilii 40 opere desisteret, cum Papa illud perhorresceret, sicut semper perhorruisset 7. Similia die 1. septembris Michael Mai orator et Imperatori et Francisco de Covos scripsit, licet die 12. septembris adiungat, Clementem VII Caesari vero amore deditum esse Caesarisque rebus magis quam aliorum principum adiumento esse 9. Sed iam procedamus.

[blocks in formation]

CAPUT SEPTIMUM.

CONVENTUS RATISBONENSIS 1532.

Die 14. iunii 1531 Carolus V propria manu Clementem VII certiorem fecit, se decrevisse, proximo tempore in Germaniam reverti et Spirae novum conventum Imperialem peragere, cum ut arma contra Turcarum impetus pararet, tum ut fidei discordiis provideret. Quae quidem litterae non habentur; scimus tamen, easdem die 26. iunii 5 in consistorio lectas esse summoque gaudio Papam et sacrum collegium affecisse 1. Clemens VII aliquanto tardius respondit, cum speraret, Io. Anton. Muscetulam, a Caesare ad se evocatum, brevi a Florentia, ubi rebus bene ordinandis incumbebat, in Germaniam proficisci et Caesari coram referre posse. Cuius profectio cum retardaretur, Clemens die 24. iulii propria manu Carolo gratias egit, dicens inter alia: che ad me 10 summamente piace la prudentissima resolutione fatta della Mtà Vra de venir a tener dieta in Germania, per non lasciar al tutto le cose della fede senza remedio et resolvere anche qualche provisione contra al Turco 2. Sed iam duobus diebus post, 26. iulii, iter ingrediente tandem Muscetula, iterum scripsit Clemens Caesari quae sequuntur: Ho discorso col detto m. Gio. Ant. Muscetula quello che mi occorreria potersi 15 con qualche iustificatione et senza gran preiudicio della fede conceder alli heretici di Germania, quando ci sia speranza di concordargli, per non lasciar alla Mà Vra altra occupatione che de resister al Turco, di che anche son molte volte stato in ragionamento col detto m. Gio. Ant., alla relation del quale nelle sopradette cose et del concilio et di Ferrara et di molte altre mi rimetto 3.

20

Perstitit igitur Clemens VII in sententia, quam in litteris a se ipso et a Iacobo Salviato die 25. aprilis 1531 datis pronuntiaverat, concilio sc. per Franciscum regem impedito deliberandum esse, annon praeferendum esset, ut Protestantibus quaedam fidei substantiam non tangentia concederentur, qua in re etiam Sedem Apam minime abnuere, quominus haec vel illa e iuribus et praerogativis suis renuntiaret 4. Nequaquam con25 sensit his Campegius cardinalis, qui iam ab initio Caesari persuadere studuerat, nulla alia via nisi vi et armis religionis pacem in Germania restitutum iri, et iterum die 24. iunii 1531 Bruxellis, longiore hac de re cum Caesare colloquio habito, quasi divinans Iacobo Salviato haec scripserat: Io certo, Signor mio, per quel poco che vedo iudico, non ci essere mezzo alcuno a queste cose che le armi. Vedo etiam S. Ma non venir 30 a questa via volontieri et gagliardamente; penso et credo, esser cosa, che S. Mà intenda et sappia più di me et previde quello non so conoscer io. Ma mi par ben di vedere, che non si pigliando quella via, tutte le altre siano scarse et che, partita S. Ma, tutta Germania andarà in ruina, et Dio voglia, che non se tiri poi drieto delle altre provincie et regni, et ho havuto sempre gran paura et oppinione, che ista sit plaga divina. 35 Ad quae respondens Salviatus die 13. iulii dixit, Summum Pontificem, si Carolus V viam a Campegio propositam eligeret, omnibus quidem viribus rem adiuturum esse; sed li [sc. Papae] par bene, che l'Imperatore, che meglio sa, quanto possi promettersi delle forze sue et delli amici de Germania a tale impresa, facci prudentemente di andar ben pensando et examinando tutto quello che possa far per altra via, prima 40 che si risolva alla via delle arme, perchè è pur da haver in consideratione il pericolo, nel quale stiamo della guerra del Turco, et manco male è tolerar qualche cosa alla Germania, che desperarla in tempo si pericoloso. Audiamus etiam responsum Campegii die 12. septembris Bruxellis scribentis: Et benchè V. Sia scriva, che per dubbio del Turco è manco male tolerare qualche cosa alla Germania, 45 che metterla in desperatione: crederei che fusse vero, se si contentassero di qualche cosa. Ma certo vedo, che non si li facendo provisione per una aut altra via, tanta serà la ruina di questa Germania tutta, che la si tirerà dreto gran parte di Christianità. Dio voglia, che sia falso propheta. Et temo molto più questa

ruina che'l Turco.

1 Acta consist. Vatic. lat. 3457 f. 298; Arch. Vatic. Var. Polit. 46 f. 126; item in litteris Loaysae cardinalis de die 3. iulii; Heine p. 434.

2 Lettere di Principi 11 f. 218, min.

3 L. c. f. 220, min.

Heine p. 543/544; vide supra p. LXV.

5 Lettere di Principi 11 f. 76, or.; Lämmer p. 73. Plaga divina est lepra. 2 Par. 26, 20.

Arm. XI caps. VII n. 26 f I, min.

7 Parmae, Carteggio Farnes., Campegius Salviato, or.

Latere non potuit nec latuit, Clementem VII ad concedendum nonnullas res Protestantibus inclinari; cardinalis Oxomensis et Caesaris oratores saepius in hoc argumento versantur, et iam articuli illi recensentur, quos Papa indulgere velit, tres praesertim : communio sub utraque specie, connubium sacerdotum more Graecorum, suspensio poenarum ecclesiasticarum, ita sc. ut nonnisi leges, quae dicuntur de iure divino, sub peccato 5 mortali obligarent 1. Non mireris, haec in Galliam quoque nuntiata esse; sed valde mireris, Franciscum regem, qui unus omnium in causa erat, ut omisso concilio Clemens VII hac sibi via procedendum esse putaret, nunc quam vehementissime contra quascunque res Germanis concedendas insurrexisse. Hieronymi Aleandri enim diligentia, cui multa alia documenta ad concilium pertinentia debemus, ad nos pervenit capitulum quoddam 10 litterarum a Caesare Trivultio episcopo Comensi et in Gallia nuntio die 20. iulii Iacobo Salviato scriptarum, huius tenoris: Qui si ha aviso, che l' Imperatore ricerca a N. Signore, che dipoi non si fa il concilio, che voglia conciedere alli Lutherani fino alla convocatione del concilio, che possino tenere li beni della chiesa già occupati et farne di quelli sequestratore l'Imperatore, et che S. Sta voglia acconsentire, che li preti tenghino moglie 15 et la possino prendere, et così si possa communicar li layci sub utraque specie. Il granmaestro et Agramont [cardinalis Tarbensis] m'hanno parlato a lungo et dicono, che N. Signore advertisca bene quello fa, che se S. Stà conciederà alcune di queste dimande, che darà exempio a tutto el resto della Christianità a farsi Lutherana et di occupar li beni della chiesa, così in Francia come altrove. Similmente vorranno 20 far delli dui altri articuli di prender moglie et communicarsi sub utraque specie; et che il Christianissimo trova queste cose molto scandalose3. Cui non stomachum movet, si videt, regem Christianissimum sub specie pietatis omni conatu se opponere, ne Germaniae religionis pax et concordia restituantur! Non silendum tamen est, quod statim videbimus, id boni haec habuisse, ut Clemens VII in indulgendo Lutheranis quam cau- 25 tissime procedendum sibi esse videret.

Die 11. augusti 1531 Campegii cardinalis litterae, quibus die 24. iunii de comitiis denuo a Caesare indictis retulit, Romae in consistorio lectae sunt, et decretum est a Ste Sua et Dnis Rmis, expedire, ut aliquis particularis nuntius singulari virtute et rerum usu ad istam dietam quam primum mitteretur, cuius electio relicta est arbitrio 30 Stis Suae. Facta sunt praeterea verba de indicendo per Stem Suam concilio generali, ut nihil intentatum relinqueretur, quo tanto malo mederi posset; quam rem cum multae circumstarent difficultates omnesque gravissimae, decretum fuit, Stas Sua imprimis diligenter incumberet ad tollendas omnes praedictas difficultates, quo posset concilium de communi omnium Christianorum principum consensu convocari, cum aliter 35 absque maximo totius Christianae reipublicae malo et incommodo fieri non posset 1.

A Clemente VII nuntius est electus celeberrimus ille Hieronymus Aleander, archiepiscopus Brundusinus, qui cum sub finem mensis augusti 1531 Roma proficisceretur 5, brevia Caesari, Ferdinando multisque Imperii principibus et episcopis die 29. dicti mensis data secum tulit 6. Caesari imprimis scribebatur, Aleandrum plene instructum esse de 40 Summi Pontificis mente seu potius flagranti desiderio ad pia consilia sanctasque Caroli V cogitationes, quoad auctoritate Apostolica fieri posset, coadiuvanda in providendis cunctis necessariis universalique concilio, sicut semper optavimus, celebrando etc.7 Et cum iam in itinere esset, eidem Aleandro litterae a Clemente propria manu die II. septembris scriptae transmissae sunt, quarum partem res religionis tangentem hic 45 adiungimus, licet iam Pallavicinus bene de eisdem litteris egerit. Commendato enim prius Aleandro Clemens scribit quae sequuntur: Remettendomi alla relation sua non ho che dirle se non questo solo, che se per evitar maggior ruina, la giudicherà, esser pur forza concedere delle cose, che se la necessità non stringesse, non s' hariano a concedere, si habbia advertenza di non allargar la mano in quelle che potessero portar 50 scandalo al resto della Christianità, et di assicurar et stabilire l'accordo, che V. Mtà farà, talmente, che dopo la partita sua non si torni alli medesimi disordini et le con

[blocks in formation]

cessioni che si facessero alla Germania, non invitino le altre nationi Christiane a voler le medesime, come già è accennato da alcune1. Et se, per fermar bene le cose, sarà necessario, che V. Mà soprastia più di quello ch'ella deliberò star in Germania, sarà men male, che patischino gli altri negotii suoi che questo, nel quale consiste la 5 salute della Christianità 2.

Cum comitia Spiram indicta nec tempore nec loco, quibus indicta erant, congregari possent, sed Ratisbonam transferrentur, Aleandro iter in provincias Belgicas faciendum erat, ubi primum Bruxellis die 6. novembris 1531 una cum Campegio legato Caesarem adiit Summique Pontificis litteras tradidit 3. Deinde die 14. novembris, impedito Cam10 pegio, longiore colloquio cum Caesare egit interque alia legit breve, de quo supra. Carolus summa attentione percepit illa verba, quae de concilio faciunt, et Deo gratias, inquit, quoniam Stas Sua perseverat in his, quae saepius mihi promisit, et mendaces demonstrat eos, qui dicunt, concilium ab eo omni conatu subterfugi. Ad quae respondens Aleander Clementem ad concilium celebrandum inclinatum esse disseruit, supposito 15 primum, quod Carolus eidem concilio semper in persona assisteret, uti fecerunt Imperatores antiqui, deinde quod certo sperari posset, Lutheranos concilio assentire et ad gremium ecclesiae reversuros esse, tertio quod abesset schismatis periculum dissentientibus ceteris populis Christianis, ut Gallis et Anglis, quarto quod fieret vera totius ecclesiae reformatio in capite et membris. Caesar omittens suam in concilio praesentiam, de qua iam 20 Gambarae internuntio responderat, secundae conditioni plene assensit, item quartae, adiungens, prorsus sibi persuasum esse, non solum clericos, sed laicos etiam vera quadam reformatione indigere; ad tertiam tamen non convenire nec Pontificis officio concordare ei visum est, ut in opere concilii, quo nullum aliud ad reducendos Lutheranos magis necessarium esset, tantopere ad alias nationes respiceretur, praesertim cum illae legitime invitatae essent nec desperari deberet, easdem rebus bene in concilio gestis accessuras esse 5.

25

Omittamus nunc, ne longiores simus, quae annis 1531 et 1532 per principes electores Maguntinum et Palatinum nomine et mandato Caesaris cum principibus Lutheranis de ineunda concordia vel pace tractabantur et pacem istam Norimbergensem, de qua infra, produxerunt; omittamus etiam, quae in conventu Ratisbonensi mensibus. 30 aprili, maio et iunio 1532 ad praeparanda contra Turcarum impetus arma tractata sunt, et transeamus ad res concilii ibidem discussas, de quibus non solum Campegii et Aleandri litteris, sed etiam documentis originalibus eorundem diligentia Romam transmissis et Latine versis plenissime instruimur. Quorum documentorum primum est quod sequitur.

35

Propositio principum Germanicorum de (praesidio Turcico et) provisione circa res fidei.

[Ratisbonae 7. iunii. Praesentata Imperatori 9. iunii.]

Gratiosissime Romane Caesar. Postquam principum electorum oratores, principes et status cum V. Caes. Mte super articulo citissimi subsidii Turcici, quem V. Mtas imprimis prae manibus habendum et consulendum petiit, concordarunt et concluserunt, ita quod ille nunc suum finem habeat: restat ulterius, iuxta V. Mtis indictionem huius Imperialis dietae, secundus articulus, discordiam nostrae Christianae fidei tangens, veluti praecipuus et supremus, in quo communis Christianitatis et Germanicae nationis salus 40 principaliter consistat, consulendus, quem principum electorum oratores, principes et status prae manibus acceptarunt et fidissime desuper consuluerunt et pertractarunt. Et

1 Haec sine dubio spectant ad litteras a Caesare Trivultio die 20. iulii e Gallia scriptas, quas modo adduximus.

2 Arm. 64 vol. 14 f. 12, cop. coaeva. Cf. Pallavicini 3. 6. 3 et 4.

3 Campegius Salviato, Bruxellis 14. novembris 1531. Lettere di Principi 11 f. 97, or.

4 Supra p. LX sub 2. Gambarae propositiones supra p. LVII.

5 Aleander Salviato, Bruxellis 19. novembris. Germ. 51 f. 34 sq. (f. 38), ex parte ap. Lämmer p. 86 sq. Concilium Tridentinum. IV.

Haec propositio a Campegio die 12. iunii Romam transmissa est (Germ. 54 f. 133) et habetur Arm. XI caps. XII n. 30. De eadem loquitur Aleander die 11. iunii (Lämmer p. 128), a quo aliam versionem habemus in Arm. 64 vol. 14 f. 31-33. Utraque versio die et anno caret; sed textus Germanicus, quem edidit Ficker in Zeitschrift für Kirchengeschichte 12, 588-594, dies exhibet a nobis supra adiectos. Non scribunt nec Campegius nec Aleander, catholicos principes et status propositionis auctores fuisse, quod tamen facile ex ipso documento elicitur.

k

sicut status debite considerarunt et deliberarunt, quid in fide et alias multum mali in initio discordiae usque nunc acciderit: repererunt, quod imprimis in fide ac aliter plurimae discordiae et sectae et haereses, quales in multis centenis annis non auditae, veluti inhumanae exortae sunt, quales sectae, discordiae et haereses se de die in diem et tali modo augmentarunt, quod si illis in tempore non fuerit occursum, plura impedimenta 5 fidei et Christianae religionis erunt timenda, simulque sequeretur, quod omnis honor et obedientia et aliae bonae virtutes in ecclesiastico et saeculari statu cadent, prout usque nunc expresse expertum est et aperte sentitur.

b

Et quemadmodum antea in V. Mtis absentia in pluribus Imperialibus dietis, nominatim Norimbergae, Spirae et ultimatim in V. Caes. Mtis personali praesentia Augustae, 10 ubi omnia necessaria consulta fuerunt et in remedium gravis actionis discordiae nihil fructiferum inventum et excogitatum fuit, quam quod generale Christianorum concilium per Pontificiam Stem inciperetur et indiceretur, prout praeteritis temporibus pluribus minoribus discordiis aliter subveniri non potuit: quapropter communes status in praehabitis Imperialibus dietis V. Caes. Mtem quam humiliter accesserunt et rogarunt, ut 15 apud Stem Pontam elaboraret, quo posset tale cumprimis edici. Et licet principes electores, principes et status a V. Caes. Me et etiam a Pontiae Stis oratore Spirae gratiosam desuper habuerint promissionem 1: tamen hactenus cessavit, et ideo gravamen istud de una dieta in dietam aliam indies magis invaluit et nunc eo crevit, si Christianae religioni et fidei in Imperio et Germanica natione similiterque pax et unitas consuli et conservari 20 debeant et Germanicae nationis perturbationi succurri debeat: quod suprema necessitas requirit, cum strenuo cito consilio (respectu agendum esse), prout adhuc status considerant, non posse fieri citiori et meliori via, quam per generale concilium. Et quia V. Caes. M in ultima dieta Imperiali Augustae ad principum electorum, principum et statuum humillimam requisitionem et petitionem gratiose concessit, apud Pontam Stem 25 agendum et peragendum, quod Stas Sua unum Christianum generale concilium infra sex menses post finem eiusdem dietae in convenienti loco ediceret, et illud quanto citius et ad minus infra annum post concilium edictum incipere et observari deberet: quapropter principum electorum, principum et statuum humillima est petitio, V. Caes. Mas gratiose velit eis aperire, quid V. Caes. Mtas in ea re apud PontTM Stem et alios potentatus 30 peregerit (et super quo iam potissimum requiescat negotium. Quodsi V. Caes. Mtas nondum super eo tractasset cum Pontia Ste), sic adhuc statuum ad V. Caes. Mtem cum omni subiectione requisitio et petitio est, V. Caes. Mtas velit considerare magnam necessitatem et discrimen, in quibus Germanica natio est constituta, et iterum quanto citius viam apud Ponta Stem aggredi et incipere, quo pacto concilium in sex mensibus post 35 finem huius dietae pro certo in Germanica natione edici et sequenti anno incipere et observari possit et debeat.

e

Et in eventum, quod Pontia Stas in illud concilium edicendum negligens aut remissa fuerit, V. Caes. Mas consideret, quod eadem tamquam caput, protector et defensor totius Christianitatis et S. R. Imperii et per divinam providentiam ad id ordinata sit; ideo 40 gratiose velit cogitare, quod (propter dilationem et non edictum concilii) nihil certius sequetur, quam destructio Christianae fidei, totius Germani Imperii et Germanicae nationis. Et considerant principes electores, principes et status, etiamsi per V. Caes. Mus tractatus, prout Maguntinus et comes Palatinus in V. Caes. Mis commissione cum principe electore Saxoniae eiusque adhaerentibus agunt, (quantum eorum errores seu onera tangit), isto 45 tempore in tranquillitatem veniret[ur] 2: quod per hoc toti negotio non subveniretur et plures graves sectae per hoc non evellerentur nec eis praeveniretur; beneque verendum est, quod illa 3 non diu durarent et tandem finaliter per unum generale concilium ordinari

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »