Sayfadaki görseller
PDF
ePub

licitare; se enim hac in re principibus Germaniae obligatum esse nec alia ratione impedire posse, quominus synodus quaedam particularis in Germania efflagitaretur. Responderunt deputati Clementis, Summum Pontificem bene dispositum esse ad indicendum concilium universale secundum ritum hactenus in ecclesia observatum et ita, ut dogmata 5 fidei, a prioribus conciliis firmata et sancita, ab omnibus reciperentur et similiter omnes decretis a futuro concilio edendis se obedituros esse promitterent. Et ante omnia expectandas esse regum et principum Christianorum responsiones 1. Appropinquante autem paulatim tempore, quo Carolus relicta Bononia in Hispaniam profecturus erat, Clementis Papae deputati, novis semper et instantissimis partis Caesareae petitionibus obsessi, cum 10 nullus adhuc regum respondisset, proposuerunt, ut nuntii quidam speciales imprimis ad Ferdinandum regem et ad principes Imperii, sed etiam in Galliam et Angliam mitterentur, qui quomodo res concilii se haberent exponerent responsumque praesentes extraherent 2. Quod cum non displiceret Carolo V, quaerebatur, quinam mittendi essent, et videbantur prae ceteris idonei in Germaniam Hieronymus Aleander, in Galliam et 15 Angliam Rodulfus Pius e familia Carporum episcopus Faventinus, vel Paulus Capisuccus et Iacobus Simonetta auditores Rotae; sed tandem, cum Aleander propter valetudinem non ita firmam se excusasset, electi sunt Ugo comes de Rangonis Mutinensis episcopus Regii Lepidi in Germaniam et Ubaldinus de Ubaldinis, protonotarius et camerarius secretus Papae, in Galliam et Angliam 3.

20

Quorum nuntiorum mittendorum praecipue auctor fuit Hier. Aleander, qui propter eximiam rerum Germanicarum peritiam praeter Farnesium, Campegium et Cesium cardinales a Clemente VII ad deliberationes, quae de concilio habebantur, adscitus et amplum quoddam consilium de omnibus, quae fieri oporteret, componere iussus est *. Consuluit igitur Aleander: Postquam Caes. Mas per ea, quae Stas Vra proxime ad 25 Sermum Romanorum regem et principes electores scripsit, de sua exactissima diligentia ac etiam de prompto Stis Vrae animo satis amplam fidem fecisse videri potest . . .: videretur Mas Sua ex officio suo et pro hac tanta cum Ste Vra coniunctione operae pretium factura, si se omnino accommodans ad ea, quae Stas Vra pro communi rei publicae salute facienda iudicaverit, una cum Sermo Rom. rege apud Germaniae principes et populos 30 prudenter (sicut solet omnia) procuraret, ut de summa Suae Mtis diligentia et optima Siis Vrae voluntate iam (ut par est) certiores facti aliquanto acquiore animo redderentur et ab isto provinciali concilio (quod ipsi nationale nominant) abstinerent, donec operante Spiritu Sancto vel concilium oecumenicum indici et celebrari possit, vel alia interim via inveniatur, qua pacate et amice tranquillitas Germanicae nationis atque 35 adeo universalis ecclesiae procuretur. .. Et quoniam Stas Vra prudentissime_decrevit, nuntium suum hac de causa in Germaniam mittere, plurimum e re esset, si Caes. Mtas et ipsa quam fieri posset optima forma in eandem sententiam litteras scriberet, quas vel per eundem Siis Vrae nuntium vel aliquem alium mitteret; aut multo melius unum e suis huiusce negotii pertractandi causa dedita illuc opera destinaret. . Mittendi 40 essent omnino et quam primum hac concilii de causa nuntii ad reges Galliae et Angliae, ut undique haec fama divulgetur. Nihil enim magis conduceret ad mitigandos animos et obstruenda ora obloquentium omnium tam Germanorum quam aliorum, qui putant et passim vociferantur, Smum D. N. concilium maxime detrectare. Multa praeterea adiecit Aleander de persona nuntii in Germaniam mittendi et quid ei obser45 vandum, ad quos scribendum, qui principes a nuntio adeundi essent, plenamque composuit instructionem de his, quae idem nuntius super concilio proponere deberet, quam instructionem infra proferemus. Consensit Carolus V, ut ex ipsius ministris Ugoni Rangono episcopo Regiensi nuntio comes et socius adderetur, ad quod munus elegit Dnum Lambertum de Briaerde, praesidem magni consilii in partibus inferioribus Germaniae (Mech50 liniae), in Caesaris comitatu tunc Bononiae degentem.

Ugo Rangonus et Ubaldus de Ubaldinis nuntii die 20. februarii 1533 nondum expediti, sed multis brevibus eiusdem diei instructi sunt, quae per illum Ferdinando

1 Sanuto vol. 57 p. 499/500. Oratores Veneti, Venerius et Contarenus, Bononiae die 3. februarii 1533.

2 lidem oratores die 8. februarii. L. c. p. 515. 3 Oratores Veneti diebus 14., 20. et 27. februarii 1533, qui addunt de Ubaldino: persona molto quali

ficata et docta. Sanuto 57 p. 536. 553. 567. Vide quae sequuntur.

4 Quod consilium e cod. Vatic. lat. 3914 f. 142 ad 147 edidit ex parte Lämmer, Meletematum Romanorum mantissa (Ratisbonae 1875) p. 139-143. 5 Die 10. (8.) ianuarii 1533, ut supra.

regi, electoribus, episcopis, principibus et circulis Imperii, per hunc Galliae et Angliae regibus eorumque magnatibus traderentur. Quae omnia cum paucis mutatis eiusdem tenoris vel argumenti sint, sufficiat ea recensere, quae Ferdinando regi scripta sunt1. Siquidem Clemens VII, postquam exposuit, scriptis ad reges et principes Christianos litteris expectandum esse, quid illi responderent, sed interea Caesarem et ipsum Ponti- 5 ficem sollicitos esse, ne otiosum hoc temporis spatium effluat, sed in concilii praeparatione utiliter consumatur, pergit in hunc modum: ut igitur concedente Domino ad tam salutarem ac piam universalis concilii indictionem celerius devenire possimus, decrevimus hanc ob causam, venerabilem fratrem Ugonem episcopum Regiensem, praelatum nostrum domesticum assistentem ac secretarium nostrum exhibitorem praesentium, 10 virum nobilitate, ingenio, probitate et doctrina insignem, nostrum et huius Sanctae Sedis nuntium et oratorem istuc mittere, ut cum Serte Tua ac S. R. Imperii electoribus ceterisque Germaniae principibus et circulis, ipsum concilium maxime cupientibus et flagitantibus, de huius rei tota ratione ac quo pacto, ubi et quando ineundum agendumque sit pertractet, ut inter haec habito ipsorum principum Christianorum responso et intellecta 15 eorum voluntate omnibusque prius consideratis, quae in simili casu considerari consueverunt, mox rem ipsam cum divini auxilio numinis aggrediamur.

Apportatae sunt interea et per Franciscum Turnonium et Gabrielem de Grammont cardinales Summo Pontifici traditae litterae Francisci I regis per totum hoc tempus expectatae, datae Parisiis die 11. vel ut alii volunt die 17. februarii 15332. Scripsit 20 Franciscus breviter et satis frigide in hunc modum: Quod ad nos attinet, non est, cur magnopere de hac re urgeri vel Tua Ste teste debeamus, cum iampridem, quid haberemus animi, plane indicaverimus, videri sc. operae pretium fore, ut tum rite, tum etiam de regum, principum et potentatuum quorum interest voluntate eo loci ciusce rei gratia conveniatur, ubi omissis rebus prophanis de causa religionis tractetur decidaturque, nemo 25 ut postea existat, qui iis fidem abroget, quae eo conventu definita invenientur. Hoc iam pro instituto nihil est, quod pro singulari nostra in rempublicam Christianam devotione nobis nec prius possit nec antiquius videri. Quas litteras a Summo Pontifice approbatas et Imperatori ostensas nec per hunc quicquam quod reprehenderetur in iis inventum esse, iidem cardinales die 25. februarii referunt, nisi quod sub ista clausula omissis rebus pro- 30 phanis dolum quendam latere Caesaris ministri suspicati sint. Rem tamen reiectam esse ad eos, quos Pontifex ad Franciscum et alios reges mittere decrevisset 3.

Paulo secius quam isti cardinales Galli Francisco regi addictissimi de his litteris iudicavit Alexander Farnesius cardinalis, qui Marco Antonio Venerio oratori Veneto: Allatum est, inquit, responsum regis Christianissimi, qui laudat concilii convoca- 35 tionem et adhortatur Summum Pontificem, ut bene advertat ad locum et tempus concilii congregandi; non tamen dicit, se quemquam e suis illuc missurum esset. Et certe quidem regis litterae nequaquam tales erant, quae Papam et Caesarem inducerent ad recedendum ab iis, quae de concilio inter sese concluserant; immo potius his ipsis diebus, die sc. 24. februarii 1533, Caroli V natali, emanavit Bulla secreta inter Papam 40 Clementem et Carolum Imperatorem super concilio indicendo et celebrando et aliis rebus, quae propriis Papae et Caesaris manibus subsignata, bulla plumbea et sigillo firmata, iuramento insuper utrimque corroborata tres praesertim causas sancivit: concilii universalis celebrationem, defensionem totius Christianitatis contra Turcarum impetus, Italiae generalem et particularem pacem et tranquillitatem 5. Et primo quidem loco de concilio 45

1 Brevia habentur in forma minutarum Arm. 40 vol. 46 n. 30-42 et in Aleandri collectione Vatic. lat. 3914 f. 138 sq. 174 sq. Exemplum regibus scriptum ediderunt, licet paulisper obtruncatum, Raynaldus 1533 n. 7 et Le Plat 2, 515. Scribebatur speciali quodam modo nonnullis principibus seorsum, ut Georgio duci Saxoniae (Arm. 40 vol. 46 n. 30): Tua virtus, pietas et auctoritas in animo et memoria nostra assidue versantur, quandoquidem sicut praestante principe dignum erat, semper praeclaram vim animi et studium fervoris ad sanctae religionis et Apostolicae auctoritatis tutelam istic attulisti, sicut et in posterum te facturum speramus et ut facias hortamur. Similiter Friderico comiti Palatino, Ludovici electoris fratri, Guilelmo et Ludovico ducibus Bavariae fratribus, Ioachimo electori Branden

burgensi. L. c. n. 40-42. Quae Ioachimo scripta sunt, edidit Lämmer, Meletemata p. 141 adn. I sub. b.

2 Diem 17. habent Le Plat 2, 514 e collectione Puteanorum et James Gairdner, Letters and papers. Henry VIII 6, 75 n. 162; diem 11. exemplum coaevum et optimum in Vatic. lat. 3914 f. 177. Qui dies praeferendus mihi videtur, cum iam sub die 25. februarii cardinales supradicti de litteris a Clemente VII et Carolo V visis referant. Gairdner 1. c. p. 91 n. 201. 3 Gairdner ibidem.

Sanuto 1. c. 57, 589 de die 4. martii 1533.

5 Quae bulla, rectius foederis tractatus, edita est ex exemplo non ita bono in Papiers d'état 2, 1 sq., e pergameno originali Arm. XI caps. XI n. 67 a nobis in Röm. Quartalschrift 5 (1891), 301 sq.

haec habentur: In primis quod Smus D. N., insequendo scripta et diligentias factas apud reges, principes et potentatus Christianos, denuo super his scribet et instabit, ut in eis, quae super convocatione et celebratione concilii deliberata sunt, sese conformes reddere velint, et ad hoc Sua Stas specialiter nuntium suum ad Christmum regem destinabit. 5 Similiter Sua Stas et Caes. Mas ex nunc nuntios et oratores suos ad Germaniam destinabunt cum instructionibus opportunis ad praenarratum finem et ad promovendum dictam convocationem concernentia, iuxta media in huiusmodi instructione contenta, faciendo et adhibendo omnem diligentiam, quam negotii qualitas exegerit. Et casu quo Germani et alii principes et potentatus et praesertim praedictus rex Franciae consentient dictam 10 concilii convocationem, indicetur et iuxta praedictas instructiones celebrabitur. Et si Germania contradixerit, procedetur via compositionis, quatenus fieri poterit absque laesione rerum substantialium Christianae fidei nostrae, et non admittendo ea, quae forent exorbitantia contra constitutiones et praecepta nostrae sanctae matris ecclesiae etc. Et iterum in articulo 4: Insuper si praedictus Smus D. N. tractaverit et convenerit super 15 matrimonio Dominae Catharinae de Medicis suae neptis cum aliquo filiorum Sermi regis Franciae: Stas Sua, quemadmodum Mtas Caes. semper consuluit, in his, quae de praedictis omnibus consultata sunt, procurabit pro viribus et boni Pontificis officio, ut sit secura, quod dictus rex Franciae intendat et assistat bona fide celebrationi concilii et remediis rerum religionis, pariter defensioni contra Turcas.

20

De instructionibus, quarum supra mentio fit, optime informati sumus. Siquidem iam Aleander, ut supra dictum est, huiusmodi instructionem conceperat, quae postmodum in diversis congregationibus Smi D. N. Clementis Papae VII et Rmorum Dnorum cardinalium A. Farnesii episcopi Ostiensis, L. Campegii presbyteri, P. de Cesiis diaconi S. R. E. cardinalium, nomine totius sacri collegii, et Hier. Aleandri archiepiscopi Brundusini ab 25 eodem Smo D. N. adsciti de hac re consultantium, celebratis deliberata et decreta et cum Caes. Me eiusque consilio communicata et ab eis similiter acceptata et comprobata fuit 1. Est autem quae sequitur.

no

Instructio_super re universalis concilii, danda Rd Do Ugoni Rangono episcopo Regiensi nuntio Apo, et Mage et clarissimo Dno Lamberto de Briaerde equiti aurato oratori Caesareo, in Germaniam mittendis.

[Bononiae 27. februarii 1533.]

Smum D. N. maturis consultationibus et colloquiis cum Caes. Me saepe habitis super remediis huic malo, quo ecclesia Dei et praesertim Germania laborat, adhibendis, quem30 admodum iam abhinc triennio et proximis diebus ad Sermum Romanorum etc. regem et principes Germaniae ac alios Christianos reges scripserat, decrevisse omnino, generale et oecumenicum concilium convocare.

Verum quia maxime advertendum est, ne si generale concilium vel frustra vel perperam inchoetur, pro concordia unius partis Christianitatis procuranda totius ecclesiae 35 discordia perpetretur: ea de causa hunc nuntium ad Sermam eius Mtem principesque Germaniae, et alios item nuntios ad alios Christianos reges a Ste Sua nunc etiam mitti, ut habita cum omnibus super his matura consideratione in iis quae sequuntur articulis inter omnes conveniat, quibus non bene pensitatis neque concordatis generale, verum et legitimum concilium sperari nequaquam potest.

40

1. In primis quod universale hoc concilium, quod indicendum et celebrandum proponitur, liberum sit et iuxta morem ecclesiae consuetum atque ante multa saecula ab initio usque universalium conciliorum observatum celebretur.

2. Quod ii, qui concilio interesse habebunt, eius decretis stare et inviolabiliter parere profiteantur et promittant.

Apud

1 Vatic. lat. 3914 f. 150 in prooemio instructioni, quae habetur ibidem f. 150/151, apposito. Raynaldum 1533 n. 8, quem sequitur Le Plat 2, 515, habentur Articuli a nuntio Apco Illmo principi duci Ioanni Friderico principi electori Saxoniae Wimariae in Thuringia exhibiti a. D. 1533. Perperrime tamen Le Plat in margine diem 18. loco 3. iunii adiicit.

Prostant etiam in vol. Conc. 13 f. 326. Eosdem articulos edidit Dresdae in Misnia a. 1534 Io. Cochlaeus, De futuro concilio celebrando (Spahn, Ioh. Cochlaeus p. 356 n. 95), quem commentariolum Aleander in codicem Vat. lat. 3914 f. 159-170 integrum transumpsit. Instructio tamen ipsa in principio et in fine uberior est.

3. Quod ii, qui iusta de causa impediti ei interesse non poterunt, suos legitimos procuratores cum sufficientibus mandatis mittant.

4. Quod interim in iis, de quibus in materia fidei apud Germanos controversia est, nihil ab eis innovetur aut attentetur omnino, sed res usque ad decisionem concilii <pacate remaneat>".

5

5. Quod de loco iam nunc omnes consentiant, ubi concilium celebrari habeat; alioqui omnis apparatus et labor irritus esset. Et quoniam necesse est, ut locus ad hoc deligendus omnibus nationibus ad concilium conventuris, quoad eius fieri potest, maxime aptus sit et ad manus: idcirco existimare Smum D. N., non absque ratione unam ex his tribus Italiae civitatibus: Mantuam vel Bononiam vel Placentiam omnibus aliis esse prae- 10 ferendam, quarum unaquaeque cum tuta, capax, fertilis et salubris sit, etiam vicinitate situs Germaniae (magis quam) ceteris omnibus transalpinis nationibus est accommoda. 6. Item quod si forsan, quod non est credendum, aliqui principes, potentatus et membra praedictae Christianitatis velint tam pio et necessario negotio sine rationabili causa deesse et hanc concilii indictionem et celebrationem contumaciter recusare: nihilo- 15 minus Smus D. N. ad praedicti concilii indictionem et celebrationem ut praefertur procedet una cum saniore parte consentiente. Quippe cum S. Sta nihil antiquius ducat nihilque magis desideret, quam universalis ecclesiae reformationem et pacem ac praesertim illius tam insignis nationis tranquillitatem et eiusdem cum reliquis unione catholica in vera et syncera fide coniunctionem et concordiam videre.>

e

7. Postremo quod maxime rationabile et aequum est, si qui hoc tam sanctum concilii opus quoquo pacto impedire eiusve sacrosanctis decretis non stare nec parere aut hac de causa a Smo D. N. deficere vel in eum sinistri aliquid adstruere praesumerent: ut contra eos et eorum quemlibet reliqui melius sentientes et cum Ste Sua pro sacro concilio stantes et concordes eidem Sti Suae et Sedi Apce assistant et totis viribus fideliter faveant et auxilientur.

g

20

25

8. Concilium vero hoc oecumenicum seu universale Smus D. N., postquam de suprascriptis articulis non modo maxime rationabilibus, verum etiam huic negotio summe necessariis a Sermo Romanorum rege principibusque Germaniae ac aliis Christianis regibus responsum, <ut sperat et par est, ad vota) acceperit, se infra sex menses indicturum 30 moxque intra annum se illius celebrandi initium facturum profitetur, ut sic non solum ea, quae ad concilii usum necessaria videbuntur, in civitatem ad id electam et deputatam comportari et disponi possint, sed etiam ex omnibus quamvis longinquis Christianitatis partibus ii, qui concilio interesse habebunt, commodius se praeparare et illuc in tempore valeant convenire.

35

Quae omnia praedicta praefatus nuntius una cum oratore Caes. Mis exequi curabit omni cum prudentia, modestia et dexteritate ac prout negotium exigere et cum divino auxilio ad effectum perduci posse videbitur. Quo nihil est, quod Smus D. N. magis ex animo desideret; et huic tam sancto operi non solum [non] est defuturus, verum etiam hac de causa personam propriam et quidquid in se auctoritatis est, re ipsa et efficaciter 40 exponere est paratus una cum sacrosancto concilio.

Huic instructioni communi Carolus V duas alias, unam patentem et simili modo cum Ugone episcopo communem, alteram secretam pro Lamberto de Briaerde, adiecit, utramque die 27. februarii 1533 et lingua Gallica conscriptam 1. Instructionis patentis in Aleandri collectione habetur versio Latina 2, cuius exemplum episcopo Regiensi traditum 45 est. Iussus est inter alia Lambertus una cum Rangono ita se gerere, ut eorum negotiatio apud quosdam principes dictae Germaniae non praebeat zelotypiam aliis, sed ut omnes intelligant, dictam vestram negotiationem tendere (sicut facit) ad bonum commune dictae Germaniae et ad reducendam ipsam ad unionem sanctae nostrae fidei. In cuius rei tractatione tu et praedictus nuntius habebitis bonam considerationem, ut proponatis omnia 50

a Raynaldus pacatae maneant.
a Vatic. lat. 3914 alii.

b Omissum apud Raynaldum. e Vatic. lat. 3914 magisque.

• Haec desunt in articulis a Cochlaco, Raynaldo, Le Plat editis.

Omissum a Raynaldo et Le Plat.

& Edd. habent et quod spectat ad vota; Conc. 13 (et quod sperat) ad vota.

1 Editae a K. Lanz, Staatspapiere zur Geschichte des Kaisers Karl V. n. 21 et 22 p. 96 sq.

2 Vatic. lat. 3914 f. 154–156.

media convenientia ad reductionem, pacificationem et extinctionem errorum regnantium, accommodantes et attemperantes persuasiones vestras respective Catholicis et errantibus, ut cognoscant et intelligant intentionem Smi D. N. praedicti et nostram, et esse solummodo ad reductionem et unionem et ut adimpleamus officium, quod debemus nostris 5 dignitatibus. . . .

a

Praeterea si tibi locutum fuerit vel dicto nuntio de concilio nationali aut alia congregatione in Germania ad succurrendum eidem in fidei negotio et ut velimus ad hoc praestare nostram auctoritatem, (illi intervenire) aut eidem consentire: declarabis ea, quae circa hoc videbuntur expedire ad excusationem, et praesertim, quod esset res 10 violenta etc., unde possit oriri) magna confusio et indignatio aliarum partium et nationum Christianarum et contemptus auctoritatis ecclesiae, maxime attenta praesentatione et voluntate dicti Sanctissimi tam prompta ad dictum concilium generale, addito quod negotium, super quo convenit consultare et providere, est tam magni momenti, quod requirit declarationem et diffinitionem dictae ecclesiae universalis, sicut semper in 15 similibus factum et observatum est praeteritis temporibus 1.

Altera, sc. secreta, Lamberti instructio quoad res de concilio tractandas non quidem differt ab illa communi, sed suspitionem quandam sapit, quasi fieri possit, ut nuntius Pontificis non omni cum fervore concilio promovendo incumbat. Quamvis firmiter credamus, dictum nuntium dictas instructiones integras executurum et iuxta easdem omni 20 bono et sincero cum affectu hoc concilii negotium et quaecumque eiusdem concilii indictioni et celebrationi conveniunt plene tractaturum esse: tamen semper diligenter animadvertes et vigilabis, ut hoc cum co calore, dexteritate et persuadendi studio fiat, quae res ipsa requirit, sed prudenter et discrete, ne nuntius inde suspitionem vel diffidentiam hauriat. Simili modo Lambertus iussus est principibus Germaniae demonstrare, Imperatorem in 25 tractatibus cum Summo Pontifice peractis penitus satisfecisse his, quae Augustae et praesertim Ratisbonae in comitiis de concilio promovendo pollicitus erat, quod tamen non ita fieri debere, ut dilatio et impedimenta concilii Pontifici imputarentur vel nuntio causa conquerendi praeberetur, sed ita, ut principes Caesarem de dilata concilii convocatione et etiam de conditionibus appositis excusatum haberent.

30

His rebus gestis Carolus V die veneris ultima februarii recessit Bononia versus Mediolanum, associatus a Papa usque ad ultimum gradum scalarum2. Clemens VII remansit Bononiae usque ad diem 10. martii 1533. Die 5. martii iter ingressi sunt Ugo Rangonus cum Lamberto de Briaerde in Germaniam, Ubaldimus in Galliam et Angliam 3.

CAPUT NONUM.

UGONIS RANGONI ET LAMBERTI DE BRIAERDE ITER GERMANICUM, UBALDINI GALLICUM ET ANGLICUM.

1533.

Prosequamur nunc Pontificis nuntium et Caesaris oratorem in itinere, quod concilii 35 causa per Germaniam fecerunt. Quod iter ipse Lambertus Gallice descripsit; plurima monumenta hanc descriptionem illustrantia habentur in nonnullis codicibus Vaticanis, partim etiam in libris editis, ut suo loco notabitur. Viennam Austriae primum nuntii petierunt calendisque aprilis appulerunt, ubi diutius commorari coacti sunt, cum festis Paschalibus primum, deinde infirmitate utrique superveniente usque ad diem 13. maii detine40 rentur. Ferdinandus rex instructiones communes a suo consilio, cuius primum locum obtinebat Bernardus Clesius cardinalis Tridentinus, examinari fecit et die 17. aprilis per eundem cardinalem 5, die 22. aprilis etiam scriptis respondit, sibi omnino placere,

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »