Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

LECTORI

Qua ratione ista P. Claudii Lacroix Theologiæ moralis editio in lucem veniat, paucis excipe, Lector.

S. Alphonsi Liguorii mitigatus Probabilismus, rigorismum inter et laxismum mediam pariter ac tutam viam parans, ubique nunc gentium viget propugnaturque ipso summo plaudente Ecclesiæ Pontifice, Pio IX, qui Petro Scavinio vehementer gratulabatur quod in suis Theologicis institutionibus conficiendis nihil antiquius habuerit quam salutares sanctissimi ac doctissimi viri Alphonsi Mariæ de Liguorio doctrinas magis magisque propagare iisque Ecclesiasticæ præsertim juventutis animos imbuere. Præclarum autem sanctæ Agatha Gothorum Antistitem P. Hermanni Busembaum auream medullam secutum fuisse, neminem latet, quæ in cunctis recusa provinciis, ita omnium approbationem obtinuerat, ut brevi tempore quinquagesies prælum subierit. Ante ipsum et ineunte sæculo XVIII, anno MDCCVII, P. Claudius Lacroix Coloniæ commentarios edebat, quibus Hermanno medulla non parum locupletabatur. Quanti P. La Croixii' doctrinam diligentiamque fecerint cordati viri, tot Italicæ Germanicæque ejus commentarii editiones palam omnibus faciunt, qui scriptor fuit practicis rebus, cunctorum judicio, versatissimus et inter optimos magistros neque uno loco neque una vice citatus. P. vero Franciscus Antonius Zacharias, S. J., « doctus inter doctissimos » La Croixii commentarios annotationibus prosecutus est et ipse.

D

[ocr errors]

Aureum autem opus in quo, funiculi triplicis more, trium præstantissimorum theologorum, quorum unum S. Alphonsus quasi patrem, alterum veluti itineris socium, ultimum vero amicissimum habuit, doctrina concatenatur et in dies majorem crevit in lucem, rarum nimis dolebant omnes novamque ejus recusionem sitiebant. Ferrariensem editionem P. Zachariæ anni MDCCLV, quæ tamen Venetiis prostabat, prælo iterum subjecimus, iis additamentis auctam quæ non necessaria modo sed et opportuna pro temporum conditione visa sunt, eo præsertim fine, ut cum documentis a Romana Beati Petri Sede, veritatis fonte, recentius emanatis plenissime concordarent, ad quam necesse est omnem convenire ecclesiam, hoc est, qui sunt undique fideles. »

[ocr errors]

1 Lacroix S. J., Belga, Doctor Coloniensis.

Probabilista. Vir doctus, in practicis rebus versatus copia rerumque delectu, styli nitore et solutionem nitiditate spectandus. » Gury, Tab, auctor. in opere citatorum.

1

TOM. I.

Confusio ne oriatur, hæc præ oculis semper habeas. Lacroix sic procedit, recita a Busembaum responsione, sub voce Addenda suam evolvet sententiam, prout postea usus est et S. Liguorio. Quæ Zachariæ sunt, uncinis notata reperies, quæ ab ultimo editore apposita sunt, hoc patenti secernentur signo: Editoris nota vel additio. In qua præclarissimi operis recensione, licet nihil a me scripserim tanquam a me, qui additu necessaria utiliave e probatis fontibus diligenter hausi, cuncta hæc exigua quamvis ac perpauca, supremo infallibilique Romani Pontificis judicio subjecta esse volo ac manere.

Die Maii 11 anni MDCCCLXV.

FRANCISCUS ANTONIUS ZACHARIAS

E SOCIETATE JESU

LECTORI

S. D.

Si illud verum est, quod nuperus quidam scriptor asseruit, casuistas passim contemptui esse, explodique, revocata tandem, si superis placet, Patrum Theologia in Orthodoxorum scholas, unde illam expulerat ingenii ostentandi libido, et quam sententiarum novitas parere consuevit apud imperitos homines, apud scelestos vero earumdem quo perniciosior, eo gratior suavitas quædam, et indulgentia, gloriolæ consequendæ amor; actum de nobis est, qui casuisticam Theologiam hic exhibemus. At non esse cur tanti fiat dictum istud hominis studio partium plus justo abrepti, ipsa, quam appellat ille, experientia docet. Videmus enim typographos etiamnum nihil antiquius habere, quam ut casuistarum editiones curent, multiplicentque. Pace igitur viri illius, cujus nomini parcendum omnino existimo, laborem hunc meum, optime Lector, neque injucundum tibi, neque inutilem futurum spero. Cum celeberrimus P. Claudius La-Croix an. MDCCVII Coloniæ suum in P. Busembaum Medullam commentarium ederet, hæc præfabatur.

Paucis te volo, Amice Lector, admonere, ut et consilii mei rationem, et scribendorum ordinem, modumque habeas.

t

« § 1. Opusculum hoc est additamentum ad Medullam R. Patris Busembaum, de quo Nathanael Sotuellus in Bibliotheca scriptorum Soc. Jesu ita habet: Hermannus Busembaum, natione Germanus, patria Nottelensis in Westphalia natus anno sæculari MDC, Deo se in Societate devovit MDCXIX et votorum quatuor sacramentum solemne dixit. Docuit in ea humaniora, philosophiam, theologiam scholasticam, et moralem, rexitque collegia, Hildesiense, et bis monasteriense in Westphalia. Vir eximiæ prudentiæ, et singularis doctrinæ, unde a celsissimo principe episcopo monasteriensi (Christophoro Bernardo de Galen) in arbitrum conscientiæ est adlectus, eoque munere magna tam ipsius principis, quam aulicorum commendatione perfunctus..... In sacro tribunali Pœnitentiæ, commissos sibi animos mira dexteritate. regebat...... Susceptis præsenti animo extremis sacramentis Spiritum Deo reddidit

monasterii, ubi tunc erat rector, die ult. Januarii MDCLXVIII. Dum theologiam, quæ de moribus tractat, perlegeret Poloniæ, composuit auream illam Medullam casuum, quæ in omnibus dein recusa provinciis, omnium tenuit approbationem ; atque edidit Medullam theologiæ moralis monast. Westph. apud Bernar. Rasfelt MDCXLV recusam Coloniæ, Francofurti, Lugduni, Roma, Venetiis, Maceratæ, et alibi ad minimum 45 vicibus et editio 45 facta est Ulyssipone. Postea iterum ac sæpius recusa est tum Anturpiæ, tum Coloniæ, ita ut facile quinquagesies subierit prælum.

§2. Sequar ordinem hujus Medulla, ejusque textum primo loco statuam cum notis commatum ad initium et finem cujusque, ut discerni possit. Et quamvis in dicta Medulla sint aliquæ propositiones postmodum notatæ apontificibus (scripta enim est, et impressa ante decreta, etiam Alexandri VII), tamen non correxi quidquam nec immutavi contextum, tum ob rationes, quas notant Vindicia Gobatianæ, parte I, observ. VII, tum maxime ne Cavillatores dicerent pluribus vitiis scatuisse nil autem incommodi potest timeri ex hac impressione, quia suis locis, ubi propositiones illæ occurrent, statim subjiciam damnationem, ac indicabo sensum, qui reprobandus est. Sed nec in aliis semper sequar sententias P. Busembaum, verum illas, pro quibus mihi videbitur esse major auctoritas et ratio firmior.

:

§ 3. Sæpe referam varias sententias, quas licet non semper positive improbaturus sim, attamen non ideo judico esse absolute probandas aut passim sequendas; refero tamen, ut confessarius sciat eas a gravibus auctoribus doceri, et possit dissimulare quandoque in necessitate cum pœnitentibus, si certæ accedant circumstantiæ, quæ reddant practicabiles, uti pluribus dicetur lib. VI, quando de prudentia confessarii. Etiam sæpe referam sententias utrinque probabiles, et non addam pro qua parte sit meum de illis judicium, maxime ubi quæretur de peccatis; cujus causam dabo lib. IV, num. 1542.

§ 4. Auctores brevitatis causa citabo adductis tantum primis litteris nominum, quæ citationes ut intelligantur, et ut habeatur rudis aliqua notitia auctorum, hic redigam plerosque in ordinem alphabeticum cum explicatione dictarum abreviationum. (Catalogus iste tn nostro Libro Prodromo reperietur.)

§ 5. Ubi non assignavero librum, vel tractatum auctoris, quem cito, intelligetur liber, vel tractatus, in quo agit de subjecta materia, ver. gr. si in materia præceptorum Decalogi dixero, ita Sanch. 1. I, c. iv intelligetur Sanchez in Opere Morali sive in Decalogum; si citavero in materia Matrimonii, intellgetur Sanchez in libris de Matrimonio; et ita de aliis. Quando autem non exprimam totum locum, sed v. g. tantum § vel num. in quo hoc vel illud habet auctor, citatio, quæ omittitur, reperietur paulo ante in eadem quæstione cum ulteriore designatione libri, et loci. Modum intelligendi citationes juris canonici, et civilis reperies lib. I a num. 877.

§ 6. Etiam citabo quandoque auctores Romæ confixos quos legeram, antequam configerentur: videbitque lector, quod illorum nimiam laxitatem aut mordacitatem nullo modo probem, sed potius impugnem locos autem illorum annoto, ut inspicere possint illi, qui a sanc. Sede facultatem habent tales libros legendi.

« ÖncekiDevam »