Sayfadaki görseller
PDF
ePub

probavimus, uteumque discedere. Sed vehementer errant, qui generalis ejusmodi prohibitionis causam inde profectam esse arbitrantur, quod ipsa Congregatio nullas singillatim Güntherianorum operum sententias, nullasque præcise opiniones censura dignas deprehenderit. Etenim non sine dolore apprime noscimus in iisdem operibus erroneum, ac perniciosissimum, et ab hac Apostolica Sede sæpe damnatum rationalismi systema ampliter dominari; itemque noscimus, in iisdem libris ea inter alia non pauca legi, quæ a catholica fide, sinceraque explicatione de unitate divinæ substantiæ in Tribus distinctis, sempiternisque Personis non minimum aberrant. In compertis pariter habemus, neque meliora, neque accuratiora esse, quæ traduntur de Sacramento Verbi incarnati deque unitate divinæ Verbi personæ in duabus naturis divina et humana. Noscimus, iisdem libris doceri et statui, quæ catholicæ doctrinæ de suprema Dei libertate a quavis necessitate soluta in rebus procreandis plane adversantur. Atque illud etiam vel maxime improbandum ac damnandum, quod Güntherianis libris humanæ rationi et philosophiæ, quæ in religionis rebus non dominari, sed ancillari omnino debent, magisterii jus temere attribuatur, ac propterea omnia perturbentur, quæ firmissima manere debent tum de distinctione inter scientiam et fidem, tum de perenni fidei immutabilitate, quæ una semper, atque eadem est, dum philosophia, humanæque disciplinæ neque semper sibi constant, neque sunt a multiplici errorum varietate immunes. Accedit, nec ea Sanctos Patres reverentia haberi, quam Conciliorum canones præscribunt, quamque splendidissima Ecclesiæ lumina omnino promerentur, nec ab iis in catholicas scholas dicteriis abstineri, quæ recolendæ memoriæ Pius VI decessor Noster solemniter damnavit. Neque silentio præteribimus, in Güntherianis libris vel maxime violari sanam loquendi formam, ac si liceret verborum Apostoli Pauli oblivisci (2 Tim. 13), aut horum, quæ gravissime monuit Augustinus: « Nobis ad certam regulam loqui fas est, ne verborum licentia etiam de rebus, quæ his significantur, impiam gignat opinionem » (de Civit. Dei, libr. x, cap. 23). Ex quibus omnibus profecto vides, dilecte Fili Noster, qua cura et studio cum tibi, tum Venerabilibus Fratribus Episcopis tuis suffraganeis sit invigilandum, ut ab istis dioecesibus Güntheriana opera amoveantur, et qua singulari sollicitu

dine excubandum, ne doctrina eisdem operibus contenta, et jam proscripta ullo unquam modo sive in philosophicis, sive in theologicis disciplinis a quovis in posterum tradatur, aut comprobetur. Jam vero dum Güntheri opera damnanda esse censuimus, ac censemus, haud possumus, quin Tibi significemus, ipsum dilectum Filium presbyterum Antonium Günther non mediocri Nos affecisse Consolatione, quandoquidem obsequentissimis suis Litteris, die 10 mensis Februarii ad Nos scriptis cum summa sui nominis laude amplissimis verbis semel iterumque professus est, nihil sibi potius, quam suprema Nostræ, et hujus Apostolicæ Sedis auctoritati semper obtemperare, et idcirco se humillime subjicere commemorato decreto de suis operibus promulgato. Hoc autem egregium sane Güntheri exemplum pari animi Nostri gaudio imitati sunt plures dilecti Filii doctores Theologiæ, Philosophiæ, Historiæ ecclesiasticæ, et Canonici Juris in variis Germaniæ Lyceis, ac primarii Güntherianæ doctrinæ asseclæ, qui suis ad Nos datis Litteris contestati sunt, se commemorato decreto humillime subjicere, nihilque sibi magis cordi esse, quam Pontificia Nostræ, et hujus Sanctæ Sedis auctoritati ex animo obedire. Dum vero hac re summopere lætamur, in eam porro spem erigimur fore, ut alii omnes Güntherianæ doctrinæ sectatores christianam tum ipsius auctoris, tum horum animi docilitatem, et obedientiam, debitamque magisterio Nostro subjectionem Deo bene juvante æmulari velint, atque ipsa ipsius auctoris coronam augeant. et Nostram expleant, cumulentque lætitiam. Habes, dilecte Fili Noster, quæ Tibi de hoc argumento rescribenda esse existimavimus, atque hac etiam occasione libentissime utimur, ut iterum ostendamus et confirmemus præcipuam, qua Te in Domino complectimur, benevolentiam. Cujus quoque certissimum pignus esse volumus Apostolicam Benedictionem, quam toto cordis affectu Tibi ipsi, dilecte Fili Noster, et gregi Tuæ vigilantiæ commisso peramanter impertimur.

Datum Bononiæ die 15 junii anno 1857, Pontificatus Nostri anno undecimo.

PIUS P. P. IX.

Venerabili Fratri Henrico Episcopo Wratislaviensi, Pius PP. IX. Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Dolore haud mediocri litteris, quas nuper

ad Nos dedisti, percepimus, dissidia catholicorum per Antonii Güntheri philosophiam enata, posteaquam Sedes Apostolica de hujus scriptoris operibus et doctrina judicasset, nondum esse penitus extincta, propterea quod cum alibi tunc in ista Wratislaviensi Academia etiam inter sacræ doctrinæ magistros reperiantur, qui nonnulla saltem Güntheriana dogmata retinere atque defendere multis videantur. Quorum unus, dilectus scilicet Filius Joannes B. Baltzer, Wratislaviensis ecclesiæ canonicus, cum libellum, in quo de hominis natura disseretur, Tibi, Venerabilis Frater, tradidisset, precibus ejus obsecundans libellum eumdem ad nos transmisisti, rogans, ut Nostro judicio, quid de doctrina in eo contenta sentiendum sit, definiretur. Ac Nos quidem tuum, Venerabilis Frater, studium catholicæ doctrinæ tuendæ magnopere laudantes, atque pro muneris Nostri officio nihil magis curæ habentes quam fidei depositum ubique terrarum intactum custodire interque Christi fideles servare unitatem Spiritus in vinculos pacis, Baltzeri scriptum nonnullis hujus almæ Urbis theologis discutiendum tradidimus. Quorum fida relatione compertum Nobis est, in eo doctrinam eamdem, quæ in Güntheri libris traditur et ante horum proscriptionema Baltzero quoque propugnabatur, retineri; nihilque aliud agi, nisi ut hæc doctrina demonstretur et verbo Dei scripto ac tradito conformis, nec ulla ratione contraria esse iis, quæ SS. Concilia nominatim Concilium œcumenicum VIII et Viennense sub Clemente V statuerunt, aut ipsi Nos litteris ad dilectum Filium Nostrum Cardinalem Presbyterum de Geissel Archiepiscum Coloniensem die 15 junii 1857 datis judicavimus, dicentes hominem corpore et anima ita absolvi, ut anima, eaque rationalis, sit vera, per se atque immediata corporis forma. At vero Nos non modo his verbis catholicam de homine doctrinam declaravimus, sed etiam hanc ipsam catholicam doctrinam doctrina Güntheri lædi pronuntiavimus. At quod si Baltzer animum advertisset, intellexisset sane, doctrinam de

homine, quam in suo scripto profitetur, tanquam ecclesiasticis dogmatibus consentaneam defendere, idem esse atque Nosmet incusare, quod in Güntheriana doctrina judicanda erraverimus. Notatum præterea est, Baltzerum in illo suo libello, cum omnem controversiam ad hoc revocasset, sitne corpori vitæ principium proprium ab anima rationali ipsa discretum, eo temeritatis progressum esse, ut oppositam sententiam et appellaret hæreticam et pro tali habendam esse multis verbis argueret. Quod quidem non possumus non vehementer improbare, considerantes, hanc sententiam, quæ unum in homine ponit vitæ principium, animam scilicet rationalem, a qua corpus quoque et motum et vitam omnem et sensum accipiat, in Dei Ecclesia esse communissimam atque doctoribus plerisque, et probatissimis quidem maxime, cum Ecclesiæ dogmate ita videri conjunctam, ut hujus sit legitima solaque vera interpretatio, nec proinde sine errore in fide possit negari.

Quæ cum Tibi, Venerabilis Frater, ex certa scientia et motu proprio, rescribimus, ardenter cupimus, imo fidenter speramus fore, ut dilectus Filius Joannes Baltzer et cæteri, qui huic aliisve Güntheri opinionibus a Nobis reprobatis quocumque modo adhæserint, jam se erga hanc Ecclesiam quam Christus Dominus reliquarum omnium Matrem et Magistram esse voluit, dociles et morigeros exhibeant, quemadmodum et Baltzer ipse et alii dudum laudabiliter sunt polliciti. Te vero, Venerabilis Frater, hortamur, ut Apostoli exemplo in captivitatem redigens omnem intellectum in obsequium Christi hanc plenam submissionem ab iis præsertim, qui alios docent, auctoritate Tua postules, licentiam autem eorum, qui forte audire detractent, potestate quam dedit tibi Deus, coerceas.

Superest,ut Tibi, Venerabilis Frater, acgregi universo tuis curis, commisso apostolicam Benedictionem toto cordis affectu impertiamur.

Datum Romæ apud S. Petrum die 30 aprilis anno 1860, Pontificatus Nostri anno decimo quarto. PIUS PP. IX.

[blocks in formation]

CONDEMNATIO DUARUM THESIUM De Omnipotentia donata, et subjecta Creaturæ. 23 Novembris 1679.

In congregatione generali Sanctæ Romanæ, et universalis Inquisitionis habita in Palatio Apostol. Montis Quirinalis coram SS. D. N. Innoc. Divin. Prov. P. P. XI ac Emin. et Rev. Dominis S. R, E. Cardinalibus in tota Rep. Christiana contra hæreticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus a S. Sede Apostolica specialiter deputatis.

Cum supradictis Eminentis, ac Reverendiss. D. D. delatæ fuerint hæ duæ Propositiones:

1. Deus donat nobis Omnipotentiam suam, ut ea utamur, sicut aliquis donat alteri villam, aut librum.

II. Deus subjicit nobis suam Omnipo

tentiam.

Eorumdem jussu per Theologos ad id specialiter deputatos SS. D. N. relatæ, et coram sua Sanctitate propositæ, una cum votis Emi

ninentiss. et Reverendiss. S. R. E. Cardinalium, Sanctitas Sua decrevit, et mandavit, ut ambæ Propositiones prohiberentur, sicut eas præsenti Decreto damnat, et prohibet, ut temerarias ad minimum, et novas; mandatque, ne quis deinceps cujuscumque sit gradus, ordinis, aut conditionis, illas vel illarum alterutram audeat imprimere, vel imprimi facere, sive scriptis, sive etiam ore tenus docere, vel asserere, sub pœnis et censuris in Indice librorum prohibitorum contentis, aliisque Sanctitati suæ bene visis.

PROHIBITIO THESIS

De usu scientiæ ex Confessione acquisitæ. 18 Novembris 1682.

In Generali Congregatione S. Romanæ, et Universalis Inquisitionis habitu in Conventu S. Mariæ super Minervam coram Eminentiss. D. D. S. R. E. Cardinalibus in tota Rep. Christiana contra hæreticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus a S. Sede Apostolica specialiter deputatis.

Prævia matura consultatione Dominorum Consultorum, facta fuit discussio sequentis Propositionis:

Scientia ex confessione acquisita uti licet, modo fiat sine directa aut indirecta revelatione, et gravamine poenitentis nisi aliud

multo majus ex non usu sequatur, in cujus comparatione prius merito contemnatur.

Adita deinde explicatione, sive limitatione, quod sit intelligenda de usu scientiæ ex confessione acquisitæ cum gravamine pœnitentis seclusa quacumque revelatione, atque in casu, quo multo majus gravamen ejusdem pœnitentis ex non usu sequeretur: Statuerunt dictam Propositionem, quatenus admittit usum dictæ scientiæ cum gravamine pœnitentis, omnino prohibendam esse etiam cum dicta explicatione, sive limitatione: Et præsenti Decreto prohibet, ne quis ultra audeat talem doctrinam publice, aut privatim docere, aut defendere, sub pœnis arbitrio Sacræ Congregationis infligendis. Mandantes etiam universis Sacramenti Pœnitentiæ Ministris, ut ab ea in praxim deducenda prorsus abstineant.

Edit. addit.

ENCYCLICA ADVERSUS MAGNETISMI ABUSUS.

In congregatione generali S. R. et universalis Inquisitionis habita in conventu S. M. supra Minervam, Em. ac Rev. DD. Cardinales in tota republica christiana adversus hæreticam pravitatem generales inquisitores, mature. perpensis iis, quæ circa magnetismi experimenta a viris fide dignis undequaque relata sunt, decreverunt, edi præsentes litteras encyclicas ad omnes episcopos ad magnetismi abusus compescendos.

Etenim compertum est, novum quoddam superstitionis genus invehi ex phænomenis. magneticis, quibus haud scientiis physicis enucleandis, ut par esset, sed decipiendis, ac seducendis hominibus student neoterici plures rati, posse occulta, remota, ac futura detegi magnetismi arte, vel præstigio, præsertim ope muliercularum, quæ unice a magnetisatoris nutu pendent.

Nonnullæ jam hac de re a S. Sede datæ sunt responsiones ad peculiares casus, quibus reprobantur tanquam illicita illa experimenta, quæ ad finem non naturalem, non honestum, non debitis mediis adhibitis assequendum, ordinantur,; unde in similibus casibus decretum est feria IV, 21 aprilis 1844 : Usum magnetismi prout exponitur, non licere. Similiter quosdam libros ejusmodi errores pervicaciter disseminantes prohibendos censuit S. Congregatio. Verum quia præter particulares casus de usu magnetismi generatim agendum erat, hine per modum regulæ sic statutum fuit

feria IV, 28 julii 1847: - Remoto omni errore, sortilegio, explicita aut implicita dæmonis invocatione, usus magnetismi, nempe merus actus adhibendi media physica aliunde licita, non est moraliter vetitus, dummodo non tendat ad finem illicitum, aut quomodolibet pravum. Applicatio autem principiornm et mediorum pure physicorum ad res, et effectus vere supernaturales, ut physice explicentur non est nisi deceptio omnino illicita et hæreticalis.

Quanquam generali hoc decreto satis explicetur licitudo, aut illicitudo in usu, aut abusu magnetismi, tamen adeo crevit hominum malitia, ut neglecto licito studio scientiæ, potius curiosa sectantes magna cum animarum jactura, ipsiusque civilis societatis detrimento ariolandi, divinandive principium quoddam se nactos gloriantur. Hine somnambulismi et claræ intuitionis, uti vocant, præstigiis mulierculæ illæ gesticulationibus non semper verecundis abreptæ, se invisibilia quæque conspicere effutiunt, ac de ipsa religione sermones instituere, animas mortuorum evocare, responsa accipere, ignota ac longinqua detegere, aliaque id genus superstitiosa exercere ausu temerario præsumunt, magnum quæstum sibi, ac dominis suis divinando certo consecuturæ. In hisce omnibus quacumque demum utantur arte, vel illusione, cum ordinentur media physica ad effectus non naturales, reritur deceptio omnino illicita, et hæreticalis, et scandalum contra honestatem morum.

Igitur ad tantum nefas, et religioni, et civili societati infestissimum efficaciter cohibendum, excitari quam maxime debet pastoralis sollicitudo, vigilantia, ac zelus epicoporum omnium. Quapropter quantum divina adjutrice gratia poterunt locorum Ordinarii, qua paternæ charitatis monitis, qua severis objurgationibus, qua demum juris remediis adhibitis, prout attentis locorum, personarum, temporumque adjunctis, expedire in Domino judicaverint, omnem impendant curam ad hujusmodi magnetismi abusus reprimendos et avellendos, ut dominicus grex defendatur ab inimico homine, depositum fidei sartum tectumque custodiatur et fideles sibi crediti a morum corruptione præserventur.

Datum Romæ in cancellaria S. Officii apud Vaticanum die 4 augusti 1856.

V. Card. MACCHI.

RESPONSIO CIRCA QUOSDAM CASUS RESERVATOS

I. Beatissime Pater, Episcopus N... in Gallia, pedibus Sanctitatis vestræ provolutus, humiliter exquirit:

1° Utrum casus qui novis Summorum Pontificum constitutionibus post Concilium Tridentinum fuerint Sedi Apostolicæ reservati, comprehendantur in cap. 6. sess. XXIV de Refor. ejusdem Concilii, saltem si in novis constitutionibus non adsit clausula derogatoria, ita ut si ejusmodi sint occulti, Episcopus ab his absolvere possit sive per se, sive per alios sacerdotes, ab ipso delegandos.

2o An impediti adire Romam in persona, teneantur adire saltem per epistolam aut procuratorem, ad absolutionem a casibus sedi Apostolicæ reservatis impetrandam. Et Deus, etc.

Feria, Iv, die 18 julii 1860.

In congreratione generali S. Romanæ et universalis Inquisitionis habita in conventu S. Mariæ supra Minervam coram Eminentissimis ac Reverendissimis DD. S. R. E. Cardinalibus in tota Republica christiana contra hæreticam pravitatem generalibus Inquisitoribus, propositis suprascriptis dubiis et præhabito voto DD. consultorum idem Emi ac Rmi DD. mandaverunt rescribi.

Ad primum dubium - Negative et dentur decreta S. C. Conci. Trid. interpretis, quorum unum sub anno 1589 Nempe reservationes casuum de novo post Concilium non compreduntur in cap. 6. sess. xxiv de Refor. et præsertim supra clausura monialium; et alterum, sub anno 1595, scilicet nosse debet Episcopus facultatem absolvendi sibi tributam Decret. cap. 6. sess. XXIV non extendi ad casus qui novis Summorum Pontificum constitutionibus post Conc. Trid. fuerint Sedi Apostolicæ reservati.

Ad secundum dubium. Consulat probatos auctores, inter quos S. Alphonsum Mariam de Ligorio Pro Angelo Argenti S. Romanæ et universalis Inquisitionis notario, Vincentius Simonetti,

II. Beatissime Pater, Hodiernus Episcopus N.. in Gallia ad S. V. pedes humiliter inclinatus exponit quod anxius ipse sit ne occurrat casus sacerdotis muneribus sacris exercendus adstricti et excommunicatione Summo Pontifici specialiter reservata per Bullam « Sacramentum Pænitentiæ » ligati, quia sacris muneris

sui functionibus abstinere, vel diu abesse non posset quin fideles nullam honestam causam noscentes eum suspicentur cum scandalo gravis alicujus criminis reum, v. g., si peractis exercitiis spiritualibus in civitate episcopali, queis adesse debent semel quolibet triennio singuli presbyteri hujus diœcesis, quidam se tali excommunicatione irretitos confiteantur et veræ pœnitentiæ signa præbeant, nec tamem absolvi possint, neque a suo confessario ad id delegato, neque ab ipso Episcopo, tunc periculum erit ne iu quamdam desperationem incidentes sacras functiones sacrilege obire pergant, vel ne si timore divini judicii perciti a functionibus abstineant, inde apud fideles graves et scandalosæ suspiciones enascantur. Idem periculum adesset in quolibet casu occurrente extra præfata exercitia, etiamsi reus patrato crimine et excommunicatione incursa statim et sponte abstinuerit a functionibus sacris et confessario suo in omnibus obedire corde vehementer contrito paratum se ostendat, tum quoad dilationis tempus, tum quoad quamcumque pœnitentiam subeundam. Nam, si reus deficiente absolutione abstineret a sacris muneris sui functionibus, tunc necessario locus esset scandalosis suspicionibus.

His tam lugendis periculis commotus iisque legitime obviare pro posse studens orator perscrutavit varias opiniones circa casum apud theologos, quorum quosdam invenit opinantes posse probabiliter Episcopum in sua diœcesi, sive per se, sive per specialem delegatum, absolvere a præfata excommunicatione occulta, quando urget periculum scandali aut infamiæ, camque opinionem fundatam censentes, 1o in cap. Liceat Conc. Trid. sess. XXIV, cap. VI, de Ref.; 2° In eo quod casus Papales fiunt episcopales, quoties propter locorum distantiam aut aliud grave impedimentum recursus fieri nequit.

His ut supra expositis, dubiorum sequentium opportunam a S. Sede expostulat præfatus orator solutionem cui se conformare secure queat :

Dubium I. Utrum habeat Episcopus in sua dioecesi extra Italiam facultatem sive per se, sive per delegatum absolvendi ab excommunicatione occulta, quam confessarius contraxit absolvendo extra articulum mortis complicem in crimine turpi?

Dub. II. Utrum saltem habeat præfatam facultatem in casu quo propter imminens periculum scandali aut alterius gravis mali,

« ÖncekiDevam »