Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Vitricus, an eam ducere possit, quæ uxor fuit privigni fui?* lib. 6. p. 3. num. 693. Usus vestis talaris* lib. 4. n. 1371. Utensilia Sacristiæ ex quibus solvenda?* 1. 6. p. 2. n. 148.

§. III.

Decreta Sacræ Congregationis Indulgentiarum Vide lib. 6. p. 2. n. 1367. ejus decreta de Indulgentiis apocryphis. Confer etiam a nobis dicenda lib. 6. p. 2. n. 1370. 1379.

§. IV.

Decreta Sacræ Rituum Congregationis. Multa ejusmodi decreta recenset La-Croix lib. 6. p. 2. n. 2055. atque his plura addideram ego in prioribus duabus supplementi mei ad eumdem editionibus. Sed vere ut dicam, extra locum ibi omnino sunt, nullo præterea ordine describuntur. Quare nihil quidem immutandum in Auctoris nostri textu; tamen

hic consultius duximus illa omnia adscribere ex Meratio in duas partes distributa, ac in titulos, et materias digesta, unde facilius ad hæc exigi a quovis possint doctrinæ Auctoris, quin improbo labore singulos ex his ejus locos aut emendemus nos, aut illustremus. Hoc quem damus, ordine prodierunt diligentissimi Viri opera Florentiæ 1743 ex typographia Petri Cajetani Viviani. Verum novissima post Meratium edita decreta, quæ in eo libello ad calcem rejecta sunt, nos suis locis adscripsimus; cum alio ibi omisso numeros etiam addidimus, ut si quis illa velit suis locis LaCroixii inscribere, necesse non habeat, integra decreta exarare, quum facile possit solum numerum adnotare. Utinam labor iste noster inutilis non sit lectoribus nostris !

PARS PRIMA

CONTINENS DECRETA.

Quæ ad Rubricas Missalis aliasque functiones pertinent. ABBAS.

1. Abbas semel benedictus cum usu bireti, si transferatur ad aliam Abbatiam cum usu mitræ, non indiget alia benedictione, sed potest per se ipsum mitram capere. S. R. C. 25. Februarii 1606.

2. Abbates, et alii Prælati Regulares, non possunt benedicere Paramenta Ecclesiarum

non sibi subjectarum. S. R. C. 24. Augusti 1609.

3. Abbas, licet habeat usum Mitræ, et Baculi, et solemniter populo benedicere possit, privatam tamen benedictionem more Episcoporum per vias minime dare potest. S. R. C. 24. Augusti 1609.

4. Abbates, quando sunt plures in eodem loco, et habent Clerum distinctum, debent in Processionibus incedere unusquisque cum suo Clero, et in suo loco. S. R. C. 19. Januarii 1613.

5. Abbates non sunt associandi a sua domo, nec excipiendi, cum ad Pontificaliter celebrandum accedunt. S. R. C. 11. Decembris 1613.

6. Præsente Episcopo Diocesano, sedebit Abbas in loco suæ jurisdictionis vel apud Episcopum in sede Camerali absque ornatu, et suo gradu, vel in conspectu Episcopi ex alia parte in loco inferiori, cum uno parvo gradu non excedente dimidium palmi. S. R.C.

18. Martii 1617.

7. Privilegium concessum ab Alexandro II Abbatibus Monasterii Cavensis Congregationis Casinensium celebrandi Pontificaliter in Exequiis Nobilium virorum, non extenditur ad alia Monasteria ejusdem Congregationis, neque comprehenditur in restrictione usus Pontificalium, quæ habetur §. 5. Decreti generalis 27. Septemb. 1659. pro tribus diebus tantum de præcepto quolibet anno. Ex Decr. S. R. C. 12. Junii 1660. ab Alexandro VII. 20. Julii approbato.

8. Abbates Congregationis Casinensium Divina peracturi, in accessu, et recessu, non obstante prohibitione in §. 6. Decreti generalis 27. Septembris 1659. expressa, ab immemorabili tempore possunt associari more Episcoporum, modo non extra, sed intra septal Monasterii sese ad Ecclesiam conferant. Ex Decret. S. R. C. 12. Junii 1660. ab Alexandro VII. approbato 20. Julii.

9. Abbatibus Congregationis Casinensis, licet in §. 7. Decreti generalis 27. Septemb. 1659. taxatus fuerit numerus Ministrorum inferiorum, conceduntur tamen alii quatuor Ministri cotta induti. Ex Deer. S. R. C. 12. Junii 4660 ab Alexandro VII. 20. Julii approbato.

10. Abbates Congregationis Casinensium, non obstante prohibitione mitræ pretiosæ,facta §. 8. Decreti generalis 27. Septembris 1659., debent servare dispositionem Capitis Ut Apostolica de privilegiis. Ex Decr. S. R. C. 12.

Julii 1660. ab Alexandro VII. 20. Junii approbato.

11. Abbates Congregationis Casinensium possunt uti mitra, et aliis insignibus Pontificalibus in actu Ordinationum, et Benedictionum cum Oleo sancto, non obstante, quod usus mitræ, et aliorum insignium Pontificalium in §. 17. Decreti generalis 27. Septemb. 1659 fuerit prohibitus. Ex Decret. S. R. C. 12. Junii 1660, ab Alexandro VII. Julii approbato.

12. Abbatibus Pontificaliter indutis, uti coabsolventibus, juxta Decretum 12. Julii 1727. debetur præcedentia super Canonicos Cathedralis in Processionibus funerum. Item Abbates Pontificaliter induti, invitati pro Assistentia in solemnibus Vesperis, Processione, et Missa, debent sedere in loco decenti separatim a Canonicis in choro post Episcopos. Pariter Abbatibus Pontificaliter indutis, et genua flectentibus in actu receptionis, et restitutionis Sacrarum Reliquiarum, quæ per eosdem in Processione deferuntur, debet permitti usus ejusdem pulvini, quo in eodem actu utuntur tam Archiepiscopi, quam Episcopi Suffraganei; et in Processionibus secum ducere possunt duos tantum Clericos, seu Monachos cotta indutos, in utroque latere assistentes pro servitio, et usu mitræ, et baculi Pastoralis. S. R. C. 24. Novemb. 1731. Vide Prælatus.

ABSOLUTIO.

fit

13. In Exequiis post Absolutionem, quæ super cadaver in die obitus, vel supra tumulum in die Anniversario, dicto ultimo V. Requiescant in pace, subjungi debet Anima ejus, et animæ omnium Fidelium Defunctorum, per misericordiam Dei requiescant in pace; sed super lecticam, seu castrum doloris in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum nihil est superaddendum. S. R. C. 2. Decemb. 1654. Hoc Decretum quoad secundam partem habet locum quoties celebretur Officium pro omnibus Defunctis.

14. Absolutio solemnis cum assistentia quatuor Dignitatum, vel Canonicorum ultra Celebrantem in Anniversario alicujus Episcopi non debet fieri, quia obstant Rubricæ Pontificalis Romani. S. R. C. 14 Novemb. 1654.

15. In depositione defunctorum in verbis. illis, non intres in judicium cum servo tuo, quando est mulier, aut plures sunt defuncti, non possunt servo tuo, mutari in verba serva

tua, absque sacræ Rubricæ læsione, et servandum est Rituale. S. R. C. 31. Augusti 1697.

16. In Absolutione in Die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum non est dicenda tota conclusio in Oratione. S. R. C. 5. Julii 1698.

Vide Dignitates. Exequiæ. Officium defunctorum. Missa defunctorum.

ALLELUIA.

47. In Expositione, et Depositione SS. Sacramenti, etiam causa devotionis, non est addendum Alleluia ad versiculum Panem de Cœlo. S. R. C. 5. Julii 1698. Hoc Decretum non comprehendit tempus Paschale, et octavam Corporis Christi; tunc enim addendum est Alleluia.

ALTARE.

18. Altare portatile ligneum cum Ara lapidea permitti debet, non obstante Constitutione Synodali, dummodo habeat solitum Reliquiarum repositorium, juxta reformationem Rubricarum Missalis Romani S. R. C. 10. Novemb. 1612.

19. In altari pro certis diebus privilegiato non potest dici Missa de Requiem in Festo duplici de præcepto, neque in die Dominico. S. R. C. 24. Aprilis 1627.

20. Non licet in altari privilegiato dicere. Missam de Requiem in diebus, quibus occurrit Festum primæ, vel secundæ classis, non obstante consuetudine immemorabili. S. R. C. 25. Septembr. 1649.

24 Habens Indultum a Sede Apostolica erigendi Oratorium privatum in propria domo, si quis voluerit ibi ædificare Altare ligneum non indiget facultate Apostolica, dummodo Altare ligneum cum sacro lapide parieti colligatum, amovibile non sit, et Altaris portatilis imaginem non præseferat. S. R. C. 3. Decembris 1661.

22. In Ecclesiis permittuntur Altaria tantum antiqua, sanctis veteris Testamenti Prophetis dicata. S. R. C. 3. Augusti 1661.

23. Intuitu alicujus Altaris privilegiati in aliqua Ecclesia, non licet exponere tabellam super januam ipsius Ecclesiæ cum inscriptione: Indulgenza per li Morti; sed tantum super Altari ipso privilegiato consuetis verbis: Altare Privilegiatum pro Defunctis. S. R. C. 13. Augusti 1667.

24. Si Altare non habeat planitiem, sed multos gradus, vel si ipsam haberet nimis

latam, debet in eo apponi prædella, quæ dividat Altare a planitie, ut Sacerdos incipiat Missam ante ipsam prædellam. S. R. C. 16. Junii 1683.

25. Quoad Altare portatile, licentiæ, seu privilegia concessa nonnullis Regularibus in Capite In his de privilegiis, et per aliquos Summos Pontifices aliis Regularibus communicata, utendi dicto Altari portatili, in eoque celebrandi absque Ordinariorum licentia in locis, in quibus degunt, omnino revocata sunt. per Sacrum Concilium Tridentinum; et propterea iisdem Regularibus prohibetur, ne illis utantur; ac mandatur Episcopis, aliisque locorum Ordinariis, ut contra quoscumque contravenientes, quamvis Regulares, procedant, etiam tanquam Sedis Apostolicæ Legati, ad pœnas præscriptas per idem Sacrum Concilium in Decreto Sess. 22. Cap. unico, usque ad censuras Jatæ sententiæ; tributa etiam iisdem facultate per hoc Decretum ita procedendi, perinde ac si per Sanctam Sedom specialiter concessa fuisset. Eadem S. R. C. 15. Decemb. 1703. approbante, et mandante eodem Clemente XI.

26. Super Altare, in quo est expositum SS. Eucharistiæ Sacramentum, Crux de more collocari debet cum Imagine Crucifixi apposita. S. R. C. 14. Maii 1707. Intelligitur tempore Missæ, quæ in eo Altari cantatur.

27. In Altari, sub quo sunt sepulta cadavera mortuorum, non potest celebrari. S. R. C. 11. Junii 1629.

28. Quando Altare fuit consecratum ad et modum Altaris fixi cum sacris Sigillis, Unctionibus inter Stipitem, et Altare; si motus fuerit lapis superior, qui format mensam Altaris, a suo stipite, tunc execratur Altare; si vero fuit consecratum ad modum Altaris portatilis, non execratur in quavis remotione, sed tantum quando frangitur sepulcrum Reliquiarum. S. R. C. 21. Januarii 1710.

Vide Episcop. Thurificatio. Missa.

ANULUS.

29. Anuli usus in Missa prohibetur Protonotariis non participantibus, et quibuscumque Doctoribus. S. R. C. 41. Februarii 1623.

30. Anuli usus in Missa prohibetur non solum Protonotariis, sed etiam Canonicis Ecclesiarum Cathedralium. S. R. C. 20. Novembris 1628.

Vide Canonicus. Protonotarius.

ANTERIORITAS.

31. Anterioritas suscepti Ordinis Presbyteratus inter Sacerdotes simplices non gaudentes Præbenda inspicienda est, nulla habita ratione inter eos prioritatis in ordine Diaconus, vel Subdiaconatus. S. R. C. 29. Martii 1659.

AQUA BENEDICTA.

32. Aquæ benedicta aspersio in Dominicis debet fieri per ipsum Celebrantem, etiam quod sit prima vel alia Dignitas, non obstante contraria consuetudine, quæ potius corruptela dici debet. S. R. C. 27. Novemb. 1632.

33. Aspersio die Dominico semper facienda est a Celebrante, etiam quando Superior celebrat. S. R. C. 16. Novemb. 1649.

34. In aspersione aquæ benedictæ, quæ diebus Dominicis fit a Sacerdote, alba, et stola induto, vel etiam pluviali, immediate celebraturo Missam Conventualem, stola aptanda est ante pectus ad modum Crucis, non vero pendens a collo ad utrumque latus. S. R. C. 30. Septemb. 1679.

Vide Benedictio. Canonicus.

ANTIPHONA.

35. Antiphona B. M. V. in fine Officii debet omitti in Choro, quando immediate sequitur Missa, quæ in Ecclesiis non Cathedralibus, et non Collegiatis, sed et in minoribus etiam Regularibus, licet non cantetur a Choro, sed coram Clero legatur tantum a Celebrante, habenda est tanquam Conventualis; et in Festis secundæ classis debet omitti commemoratio Sancti simplicis eodem die occurentis, ut præscribitur in Rubrica Missalis Tit. 7. n. 1. S. R. C. 14. Februarii 1705.

ARCHIDIACONUS.

36. Archidiaconus dum assistit Episcopo solemniter celebranti tam in Ecclesia Cathedrali, quam in alia, intelligitur in Choro præsens. S. R. C. 15. Martii 1608.

37. Archidiaconus non potest assistere Episcopo in habitu Prælatitio non Chorali, licet sit Protonotarius. S. R. C. 6. Martii 1610. 38. Archidiacono Missam celebranti in diebus solemnibus duo Canonici assistere, et ministrare pro Diacono, et Subdiacono, si Mansionarii,quibus Animarum cura incumbit, ipsius exercitio eo tempore sint impediti. S. R. C. 14. Februari 1615.

39. Archidiaconus, si est prima Dignitas, debet facere Officium Presbyteri assistentis,

dummodo sit Sacerdos; et recusans debet cogi pœnis, et censuris. S. R. C. 28. Maii 1616. 40. Archidiaconus, uti Dignitas habens annexum Canonicatum, debet præcedere omnes alios de Capitulo. S. R. C. 6. Martii 4634.

41. Archidiacono primæ Dignitari et Protonotario Apostolico, dum inservit Episcopo in Missis, et functionibus publicis non licet portare Rocchettum cum Impluvia, seu habitum Prælatitium, sed debet uti habitu Canonicali. S. R. C. 17. Novembr. 1646.

42. Archidiaconus prima Dignitas Cathedralis tenetur accedere ad cubiculum Episcopi ob obsequium ei exhibendum, dum Episcopus cum Cappa ad Ecclesiam accedit; et si recusat, omnino est compellendus, ut præstet. S. R. C. 24. Januarii 1660.

43. Archidiacono primæ Dignitati non licet, sive in præsentia, sive in absentia Episcopi, uti pulvinari serico, sed coriaceo tantum, S. R. C. 13. Septemb. 1670.

Vide Aspersorium.

ARCHIEPISCOPI.

44. Archiepiscopus potest ante se Crucem. deferri facere per Monasteria, et loca etiam exempta suæ Diœcesis. S. R. C. 13. Julii 1613.

45. Archiepiscopus, et illius Suffraganei, cum simul in Metropolitana Divinis interfuturi conveniunt, et genuflexi preces effundunt ante Altare SS. Sacramenti, et Aram maximam, idem Archiepiscopus debetgenuflectere, et incedere digniore quidem loco, sed in linea cum Suffraganeis; Archiepiscopus scilicet super faldistorio, et Suffraganei super pulvinaribus hinc inde; et si loco faldistorii Archiepiscopus adhibeat genuflexorium commune, poterunt Suffraganei, si idem capax fuerit, super eodem hinc inde pariter genuflectere.

S. R. C. 8. Junii 1658.

ARCHIPRESBYTER.

46. Substitutus Archipresbyteri non debet cantare Missas, quæ ad ipsum Archipresbyterum pertinent, nec locum, et honorem incensi et pacis ipsius Archipresbyteri prætendere. S. R. C. 14. Decemb. 1602.

47. Archipresbyter, licet sit prima Dignitas, in Choro tamen cedere debet primum, et digniorem locum Canonico celebranti S. R. C. 26. Junii 1610.

48. Substitutus Archipresbyteri non potest Missas, et divina Officia celebrare, quæ ad ipsum, si adesset, pertinerent, sed spectant ad Canonicum successive. S. R. C. 22. Januari 1618.

49. Archipresbytero Ecclesiæ, tamquam Archipresbyteso, et in functionibus Archipresbyteralibus, et ad se, uti Archipresbyterum, spectantibus, non competit usus habitus Pronotarii. S. R. C. 24. Maii 1664.

50. Archipresbyter alicujus loci, et Ecclesiæ, quæ non habet Clerum, ipso absente, vel impedito, potest deputare in functionibus parochialibus unum ex Capellanis amovibilibus plurium Confraternitatum in sua Ecclesia degentium, sibi bene visum, non obstante, quod alii Capellani noviter instituti prætendant, ad ipsos, uti non amovibiles, spectare, S. R. C. 29 Junii 1665.

Vide Præcedentia.

ASPERSORIUM.

51. Canonicus primus Presbyter debet Episcopo aspersorium ministrare, si Præbendæ sunt distinctæ; si vero non sint distinctæ, prima Dignitas, vel primus Canonicus in ordine id facere debet. S. R. C. 19. Maii 1607.

52. Aspersorium aquæ benedictæ porrigendum est Episcopo a Priore Ecclesiæ Collegiatæ, dum eo accedit Episcopus, non autem a prima Dignitate, vel primo Canonico Ecclesiæ

Cathedralis. S. R. C. 15. Martii 1608.

53. Aspersorium cum aqua benedicta Episcopo accedenti ad Ecelesiam semper debet ministrari a prima Dignitate, vel digniore Canonico. S. R. C. 12. Martii 1612.

54. Aspersorium semper est porrigendum Episcopo a digniore de Capitulo Cathedralis. S, R. C. 20. Decemb. 1628.

55. Episcopo ingredienti aliquam Ecclesiam suæ Dioecesis, associato a Dignitatibus, et Canonicis suæ Cathedralis, debet porrigi aspersorium a Digniore illius Ecclesiæ, ad quam Episcopus accedit; non autem a Dignitatibus, aut Canonicis Cathedralis Episcopum associantibus, S. R. C. 14 Febr. 1532.

56. Aspersorium aquæ benedictæ Cardinali etiam Legato, seu ordinario loci, aliquam Ecclesiam suæ Dioecesis, seu Jurisdistionis quacumque de causa ingredienti, non ab Archidiacono, seu aliis de Capitulo cujuscumque Ecclesiæ porrigi debet, sed a Digniore illius Ecclesiæ, ad quam Cardinalis etiam Legatus, seu Ordinarius accedit. S. R. C. Februarii 1632.

57. Aspersorium aquæ benedictæ Episcopo Ecclesiam Religiosorum ingredienti est porrigendum per Digniorem illius Monasterii, non autem per aliquem ex Canonicis Episcopum associantibus. S. R. D. 44. Junii 1646.

58. Aspersorium aquæ benedictæ Episcopo debet porrigi per Digniorem de Capitulo Cathedralis, quando capitulariter, et cum indumentis Canonicalibus proceditur ad Ecclesias quascumque Dioecesis, S. R. C. 18. Januarii 1653.

59. Jus porrigendi, et dandi aspersorium Episcopo accedenti ad Cathedralem, privative in omnibus functionibus spectat ad Digniorem de Capitulo, non autem ad Vicarium. S. R. C. 31. Junii 1665.

60. Episcopo accedenti ad Ecclesias publicas Confraternitatum, quæ non sint Regularium, neque proprium Rectorem beneficiatum habeant, non est porrigendum aspersorium a Parocho, in cujus territorio sunt sitæ dictæ Ecclesiæ. S. R. C. 10. Decemb. 1703. in Decreto generali, approbante Clemente XI. 12. Januarii 1704.

[blocks in formation]

63. Duorum Canonicorum assistentia semper convenit Episcopo, sive celebret ipse, sive assistat Divinis. S. R. C. 10. Maii 1608.

64. Canonicus Episcopo assistens, superveveniente digniore Canonico, debet illi cedere locum assistentiæ. S. R. C. 20. Junii 1609.

65. Ad Dignitates, et Canonicos Cathedralis, si adsit, spectat assistere Episcopo solemniter celebranti etiam in Collegiata Ecclesia, vel Parochiali, non autem ad Canonicos Collegiatæ, vel Presbyteros Parochialium, S. R. C. 15. Julii 1617.

66. Assistentes Episcopo pro dignitatibus, et inchoato Officio supervenientibus Dignitatibus debent eisdem cedere locum assistentiæ. S. R. C. 21. Junii 1632.

67. Dignitates, et Canonici, qui assistunt Episcopo, locum assistentiæ cedere debent supervenienti Dignitati, seu Canonico digniori, quibus convenit assistere. S. R. C. 5. Sep

temb. 1648.

Vide Archidiaconus. Canonicus. Coadjutor. Dignitas, Episcopus.

AURORA,

68. Ubi non est Aurora physice, pro licita Missarum celebratione, attendatur ea morali

ter, et politice, quando scilicet terminari solet hominum quies, et inchoari labor, juxta probatam regionum consuetudinem. S. R. C. 18. Septembr. et 2. Novemb. 1634.

BACULUS.

69. Baculi, et Mitræ usus sunt correlativa, et cui unum conceditur, alterum etiam concedendum videtur. S. R. C. 7 Octobr. 1606. Vide Abbas, Episcopus, Prælatus.

BALDACHINUS.

70. Baldachini hastæ in Ecclesia deferenda sunt, ut dicitur in libro Cæremoniali Episcoporum S. R. C. 30 August. 1602.

71. Baldachinum in Ecclesiis, et locus in Presbyterio, non debetur Domino loci, et admonentur Ordinariii, ne permittant hujusmodi usurpationem, et non licitam detentionem S. R. C. 9 Julii 1657. Vide episcopus.

BEATUS

72. Tam Sæculares, quam Regulares cujuscumque Instituti, etiam Societatis Jesu non possunt excedere limites verbales Indultorum Sedis Apostolicæ super Beatificationibus, præsertim in celebratione Missarum, et Officii cum Octavis, nisi hoc expresse Sedes Apostolica indulserit S. R. C. 5 Octobris 1652 appróbante Innocentio X 16 Septemb. ejusdem

anni.

73. Si concessa fuerit per Sedem Apostelicam Altarium erectio non tamen ob id Missam, et Officium de Beatis celebrandi, vel recitandi facultas tradita præsumatur ; etenim specifica, et expressa concessio super his præcedere debet. S. R. D. coram Alexandro VII 27 Septemb. 1659.

74. Ubi in uno loco cultus Beatis fuerit concessus, non extendatur inconsulto Pontifice ad alium locum, quavis alia concurrente auctoritate. S. R. C. coram Alexandro VII 27 Septemb. 1659.

75. In locis, ubi Beatos ab omnibus coli

permissum fuerit, non inde publica Officii recitatio permisssa censeatur, sed tantummodo privata, nec satisfactoria præcepto recitationis, nisi quoad illos, quibus Sedes Alexandro VII 27 Septem. 1659. Apostolica de hoc indulserit S. R. C. coram

76, Missæ de Beatis, quæ fuerint indultæ certis personis, nempe Presbyteris Regularibus, vel Sæcularibus alicujus loci, vel Monasterii, seu Presbyteris alicujus Ecclesiæ

« ÖncekiDevam »