Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XXXVI. Papa cum omnibus Clericis suis possessionem habentibus sunt hæretici, eo quod possessiones habent: et consentientes eis, omnes videlicet Domini sæculares, et ceteri laici.

XXXVII. Ecclesia Romana est Synagoga Satanæ, nec Papa est proximus, et immediatus Vicarius Christi, et Apostolorum.

XXXVIII, Decretales Ecclesiæ sint apocryphæ, et seducunt a fide Christi, et Clerici sunt stulti, qui student eis.

XXXIX. Imperator, et Domini sæculares sunt seducti a Diabolo, ut Ecclesiam dotarent bonis temporalibus.

VI. Sumendo Ecclesiam pro convocatione prædestinatorum, sive fuerint in gratia, sive non secundum præsentem justitiam, isto modo Ecclesia est articulus fidei.

VII. Petrus non est, nec fuit caput Ecclesiæ S. Catholicæ.

VIII. Sacerdotes quomodolibet criminose viventes Sacerdotii polluunt potestatem, et sicut filii infideles sentiunt infideliter de scptem Sacramentis Ecclesiæ, de clavibus, officiis, censuris, moribus, cæremoniis, et sacris rebus Ecclesiæ, veneratione Reliquiarum, Indulgentiis, et Ordinibus.

IX. Papalis dignitas a Cæsare inolevit, et

XL. Electio Papæ a Cardinalibus, a diabolo Papæ perfectio, et institutio a Cæsaris potenest introducta.

XLI. Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias.

tia emanavit.

X. Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de se, vel alio, quod esset caput Ecclesiæ particularis, nec Romanus Pontifex

XLII. Fatuum est credere Indulgentiis est caput Romanæ Ecclesiæ particularis. Papæ, et Episcoporum.

XLIII. Juramenta illicita sunt, quæ fiunt ad corroborandos humanos contractus, et commercia civilia.

XLIV. Augustinus, Benedictus, et Bernardus damnati sunt, nisi pœnituerint de hoc, quod habuerunt possessiones, et instituerunt, et intraverunt religiones: et sic a Papa usque ad ultimum Religiosum, omnes sunt hæretici.

XLV. Omnes Religiones indifferenter introductæ sunt a diabolo.

ARTICULI XXX.

JOANNIS HUS de Bohemia, damnati anno 1418. in Concilio Constantiensi sessione 45.

I. Unica est sancta universalis Ecclesia, quæ est prædestinatorum universitas.

II. Paulus nunquam fuit membrum diaboli, licet fecerit quosdam actus actibus Ecclesiæ malignantium consimiles.

III. Præsciti non sunt partes Ecclesiæ, cum nulla pars ejus finaliter excidet ab ea, eo quod prædestinationis charitas, quæ ipsam ligat, non excidet.

XI. Non oportet credere, quod iste quicumque est Romanus Pontifex, sit caput cujuscumque particularis Ecclesiæ Sanctæ, nisi Deus eum prædestinaverit.

XII. Nemo gerit vicem Christi, vel Petri, nisi sequatur eum in moribus, cum nulla alia sequela sit pertinentior, nec aliter recipiat a Deo procuratoriam potestatem, quia ad illud officium Vicariatus requiritur, et morum conformitas, et instituentis authoritas.

XIII. Papa non est verus, et manifestus successor Apostolorum Principis Petri, si vivit moribus contrariis Petro; et si quærit avaritiam, tunc est Vicarius Judæ Scharioth. Et pari evidentia Cardinales non sunt veri, et manifesti successores Collegii aliorum Apostolorum Christi, nisi vixerint more Apostolorum, servantes mandata, et consilia Domini Nostri Jesu Christi.

XIV. Doctores ponentes, quod aliquis per censuram Ecclesiasticam emendandus, si corrigi noluerit, sæculari judicio est tradendus, pro certo sequuntur in hoc Pontifices, et Scribas, et Pharisæos, qui Christum non volentem eis obedire in omnibus, dicentes, nobis non licet interficere quemquam, ipsum sæculari judicio tradiderunt; et quod tales

IV. Duæ naturæ divinitas et humanitas, sint homicidæ graviores quam Pilatus. sunt unus Christus.

V. Præscitus etsi aliquando est in gratia secundum præscntem justitiam, tamen nunquam est pars S. Ecclesiæ, et prædestinatus semper manet membrum Ecclesiæ, licet aliquando excidat a gratia adventitia, sed non a gratia prædestinationis.

XV. Obedientia Ecclesiastica est obedientia secundum adinventionem Sacerdotum Ecclesiæ, præter expressam authoritatem Scriptu

rarum.

XVI. Divisio immediata humanorum operum est, quod sunt vel virtuosa, vel vitiosa, quia si homo est vitiosus, et agit quicquam,

1

tunc agit vitiose; et si est virtuosus, et agit quicquam, tunc agit virtuose: quia sic vitium, quod crimen dicitur, seu mortale peccatum, inficit universaliter actus hominis vitiosi, sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi.

XVII. Sacerdotes Christi viventes secundum legem ejus, et habentes Scripturæ notitiam, et affectum ad ædificandum populum, debent prædicare non obstante prætensa excommunicatione. Quod si Papa, vel aliquis Prælatus mandat Sacerdoti sic disposito non prædicare, non debet subditus obedire.

XVIII. Quilibet prædicantis officium de mandato accipit, qui ad Sacerdotium accedit; et illud mandatum debet exequi, prætensa excommunicatione non obstante.

XIX. Per censuras Ecclesiasticas excommunicationis, suspensionis, et interdicti ad sui exaltationem Clerus populum laicalem sibi suppeditat, avaritiam multiplicat, malitiam protegit, et viam præparat Anti-Christo. Signum autem evidens est, quod ab AntiChristo tales procedunt censuræ, quas vocant in suis processibus fulminationes, quibus Clerus principalissime procedit contra ilios, qui denudant nequitiam Ante-Christi, qui Clerum pro se maxime usurpabit.

XX. Si Papa est malus, et præsertim si est præscitus, tunc ut Judas Apostolus, et diaboli, fur et filius perditionis, et non est caput Sanctæ militantis Ecclesiæ, cum nec sit mem. brum ejus.

XXI. Gratia prædestinationis est vinculum, quo corpus Ecclesiæ, et quolibet ejus membrum jungitur Christo capiti insolubiliter.

XXII. Papa, vel Prælatus malus, et præscitus est equivoce pastor, et vere fur, et latro.

XXIII. Papa non debet dici Sanctissimus, etiam secundum officium, quia alia Rex deberet etiam dici Sanctissimus secundum officium, et tortores, et præcones dicentur sancti, imo etiam diabolus deberet dici sanctus, cum sit Officiarius Dei.

XXIV. Si Papa vivat Christo contrarie, etiamsi ascenderet per ritam, et legitimam electionem, secundum Constitutionem humanam vulgatam, tamen aliunde ascenderet, quam per Christum, dato etiam, quod intra

ret per electionem a Deo principaliter factam : nam Judas Scariotes rite, et legitime est electus a Deo Christo Jesus ad Episcopatum, et tamen ascendit aliunde ad ovile ovium.

XXV. Condemnatio 45. art. Joannis Wicleff per Doctores facta est irrationabilies, et

iniqua, et male facta, et ficta est causa per eos allegata, videlicet ex eo, quod nullus eorum sit Catholicus, sed quilibet eorum, aut est hæreticus, aut erroneus, aut scandalosus.

XXVI. Non eo ipso, quo Electores, vel major pars eorum consenserit viva voce secundum ritus hominum personam aliquam, eo ipso illa persona est legitime electa, vel eo ipso est verus, et manifestus Successor, vel Vicarius Petri Apostoli, vel alterius Apostoli in officio Ecclesiastico: unde sive Electores bene, vel male elegerint, operibus electi debemus credere, nam eo ipso, quo quis copiosus operatur meritorie ad Profectum Ecclesiæ, habet a Deo ad hoc copiosus facultatem.

XXVII. Non est scintilla apparentiæ, quod oporteat esse unum caput in Spiritualibus regens Ecclesiam, quod semper cum Ecclesia ipsa militante conversetur, et conservetur.

XXVIII. Christus sine talibus monstruosis capitibus, per suos veraces discipulos sparsos per orbem terrarum melius suam Ecclesiam regularet.

XXIX. Apostoli, et fideles Sacerdotes Domini strenue in necessariis ad salutem regularunt Ecclesiam, antequam Papæ officium foret introductum sic facerent deficiente per summe possibile Papa usque ad diem judicii.

XXX. Nullus est Dominus civilis nullus est Prælatus, nullus est Episcopus, dum est in peccato mortali.

Constantinopolitanum III. OEcumenicum an. 680, sub Agathone Papa, et Constantino Pogonato Imp. Monothelitæ in eo damnati ab Episcopis 289.

F

Florentinum an. 1438. Ferrariæ cœptum, Florentiam deinde translatum an. 1439. sub

Eugenio IV. et Joanne Paleologo Græcorum Imperatore Ecumenicum XVI. in quo Græcorum schisma consopitum.

H

Hierosolymitatum III. an. Christianæ æræ 49. sub S. Petro Act. 45.

I

Illiberitanum an. 305. sub Marcello Papa. Episcopi 19 huic interfuerunt quos inter celeberrimus ille Osius Cordubensis. 81. Canones in eo constituti, qui ut a Romano Pontifice comprobarentur, Ferdinandus Mendoza omni studio conatus est. Vide ejus commentarios in Labbeana Conciliorum editione.

L

Laodicænum an. 328. aut 357. aut 364. quod mavult Harduinus. 60. Canonibus restituta in eo fuit a 32 Episcopis collapsa disciplina.

Lateranense an. 1414. aut 1112. sub Paschale II. et Henrico V. cui interfuerunt Episcopi 114, 15 Presbyteri Cardinales, et octo Diaconi.

Lateranense III. an. 1479. Ecumenicum XI. sub Alexandro III, in quo Episcopi amplius 300 post extinctum trium PseudoPontificum schisma, Victoris IV. Paschalis III. et Calisti III. Albigenses, aliosque ejus temporis hæreticos anathemate perculerunt.

Lateranense IV. an. 1215. sub Innocentio III. et Friderico Imperatore Ecumenicum XII, cui Patres plane 1285, adfuerunt. In hoc iterum damnati Albigenses, damnatus Abbatis Joannis Joachim libellus de Unitate SS. Trinitatis, damnata quoque Almarici Parisiensis Doctoris impia dogmata, et Canones editi 67.

Lateranense V, an 1512 inchoatum sub Julio II. ad tollendum Pisani Conciliabuli schisma, et a Leone X. absolutum Ecumenicum XVII.

Leodiense. Num quod an. 1131. celebratum novimus ex Harduino; an quod an. 1226. coactum fuit? Fortasse aliud recentius. Lugdunense II. an. 1274. sub Gregorio X. CEcumenicum XIV. ad quod Patres fere mille

[blocks in formation]

R

Rhemense an. 1119. sub Callisto II. in quo Henricus Imperator excommunicatus est, et canones 5. conditi 15 Archiepiscopi, et plusquam 200 Episcopi huic Concilio interfuerunt, ut ex Orderico Vitale lib. 12. hist. Eccl. referunt Pagius in Critica ad eum annum 4449. et Harduinus t. 5. Concil. p. 2. col. 1985.

Rhemense an. 1148 sub Eugenio III ubi damnatæ Gilberti Porrectani Pictaviensis Episcopi assertiones, et Canones editi 18. aut ex quodam codice apud Harduinum 30.

Romanum an. 254. sub Cornelio, de quo Baronius ad eum annum.

Romanum an. 313. sub Melchiade Papa, in quo Cæcilianus Carthaginensis Episcopus a Donatistarum criminatoribus absolutus est 19. Episcopi huic Synodo interfuerunt,

Romanum IV. ann. 511. sub Symacho Papa, et Anastasio Imperatore. Plura in co sancita sunt a 64. Episcopis.

T

Tolosanum an. 1390.

Toletanum a B. Thoma citatum. Quodnam tot inter Toletana?

Triburiense an. 895. sub Formoso Papa, et Arnulpho Germaniæ Rege 58. in eo Canones editi sunt ab Episcopis 22.

Tridentinum XVIII. Ecumenicum an. 1545. coeptum sub Paulo III. contra Lutherianam, Calvinianam, aliasque grassantes hæreses, continuatum sub Julio III. tandem sub Pio IV feliciter absolutum, et ab eodem confirmatum an. 1563. Brevem Canonum in hac Synodo editorum synopsim habes ad calcem Instructionis Practice VI. P. Tobia Lohner, dignam sane, quæ heic recuderetur.

V

Viennense in Gallia an. 1112. sub Paschale II. et Ludovico Crasso Francorum Rege.

Viennense item in Gallia an. 1311. sub Clemente V OEcumenicum XV. Episcoporum 300. et amplius, in quo damnati Beguardorum, et Beguinarum errores, atque extinctus Templariorum ordo.

W

Wormatiense an. 868. sub Adriano Papa II. et Ludovico II. Imperatore, in quo statuti canones omnino 80.

APPENDIX

De Jure utroque Canonico, et Civili, deque ejus usu in Morali Theologia.

2. I.

Juris utriusque Canonici, et Civilis notitiam

Theologo Morali necessariam esse.

Alvarus Pelagius Ordinis Minorum in libris de planctu Ecclesiæ, quos a se Compostellæ recognitos an. 1340. ipsemet scribit. ait lib. 11. c. 20. Recurrat ergo quilibet pro casibus ad Jurisperitos, non ad Religiosos, cum isti communiter ignorent canones. Quæ sane ignorantia oppido turpis, noxiaque erat multis de causis. Nam Cœlestinus Papa relatus c. nulli. dist. 38. pronunciat: Nulli Sacerdotum (multo igitur minus Confessariorum) liceat canones ignorare. Præterea (quod ex Augustino citatur de pœnit. dist. 1. c. 1. §. caveat) spiritualis Judex, ut sicut non commisit crimen nequitia ita non careat munere scientiæ. Oportet ut sciat cognoscere quidquid debet judicare, judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare discernat. At pene innumera sunt in Morali Theologia, quæ sine Canonum scientia definiri non possunt. Ut si exempli caussa veniat in dubium, an hic, aut ille homo irregularis, vel excommunicatus, vel interdicto, aut suspensioni obnoxius? Item an delegatus possit subdelegare? An Episcopus in his, illisve possit dispensarc ? an Ecclesiæ Pastor rite sit electus? num Judex Ecclesiasticus caussam in judicio legitime definierit? In his, aliisque sexcentis hujus generis, Theologus insolentissimus erit, si absque Canonibus, atque Jurisperitis inconsultis sententiam ferre ausus fuerit. Plura vide apud Canum de Locis Theologicis lib. 8. cap. 6. Ineptit autem Jure Consultus Michael Ferro Maurique, qui Theologis litem intentat, quod ad quæstiones Juridico-Morales excurrant, et Canones interpretentur. Cavillosum hominem bene carminatum dimisit P. Georgius Gobat in Vindiciis Theologicis Friburgi Helvetiorum editis an. 1654. quas vide, sis.

Atque hinc constare puto, Juris quoque Civilis notitiam non utilem modo Thologo morali esse, sed et necessariam. Nam multa sunt in Theologia morali, quæ ex juris Civilis institutis pendent, neque aliter definiri possunt, quam legibus.

2. II.

DIGESTORUM, SEU PANDECTARUM

LIB I. TIT. ULT.

De diversis Regulis Juris antiqui.

I. Paulus libro sexto-decimo ad Plautium. Regula est: quæ rem, quæ est, breviter enarrat. Non ut ex regula jus sumatur: sed ex jure, quod est, regula fiat. Per regulam igitur brevis rerum enarratio traditur; et, ut ait Sabinus, quasi caussæ conjectio est. Quæ simul cum in aliquo vitiata est, perdit officium

suum.

11. Ulpianus libro primo ad Sabinum. Fœminæ ab omnibus officiis civilibus publicis remotæ sunt; et ideo nec judices esse possunt; nec Magistratum gerere, nec postulare, nec pro alio intervenire, nec procuratores existere. Item impubes ab omnibus officiis civilibus debet abstinere.

III. Idem libro tertio ad Sabinum,
Ejus est nolle, qui potest et velle.

IV. Idem libro sexto ad Sabinum. Velle non creditur, qui obsequitur imperio patris, vel domini.

V. Paullus libro secundo ad Sabinum. In negotiis contrahendis alia caussa habita est furiosorum, alia eorum, qui fari possunt, quamvis actum rei non intelligerent. Nam furiosus nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere potest.

VI. Ulpianus libro septimo ad Sabinum. Non vult hæres esse, qui ad alium transferre voluit hæreditatem.

VII. Pomponius libro tertio ad Sabinum.

Jus nostrum non patitur, eumdem in paginis, et testato, et intestato decessisse; earumque rerum naturaliter inter se pugna est testatus, et intestatus.

VIII. Idem libro quarto ad Sabinum. Jura sanguinis, nullo jure Civili dirimi possunt.

IX. Ulpianus libro quinto-decimo ad Sabinum. Semper in obscuris, quod minimum est, sequimur.

X. Paulus libro tertio ad Sabinum. Secundum naturam est, commodo cujusque rei eum sequi, quem sequantur incommoda.

XI. Pomponius libro quinto ad Sabinum. Id, quod nostrum est, sine facto nostro ad alium transferri non potest,

XII. Paullus libro tertio ad Sabinum.
In testamentis plenius voluntates testan-
tium interpretantur.

XIII. Ulpianus libro decimo-nono ad
Sabinum.

Non videtur cœpisse, qui per exceptionem a petitione removetur.

XIV. Pomponius libro quinto ad Sabinum. In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, præsenti die debetur.

XV. Paullus libro quarto ad Sabinum. Is, qui actionem habet ad rem recuperandam, ipsam rem habere videtur.

XVI. Ulpianus libro vigesimo-primo ad
Sabinum.

Imaginaria venditio non est, prætio accedente.

XVII. Idem libro vicesimo-tertio ad Sabinum.

Cum tempus in testamento adjicitur, credendum est pro hærede adjectum, nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipulationibus promissoris gratia tempus adjicitur. XVIII. Pomponius libro sexto ad Sabinum. Quæ legata mortuis nobis ad hæredem nostrum transeunt, eorum commodum per nos his, quorum in potestate sumus, eodem casu adquirimus, aliter atque quod stipulati sumus. Nam et sub conditione stipulantes, omnimodo eis adquirimus, etiam si liberatis nobis potestate Domini, conditio existat.

XIX. Paullus.

Si filius familias sub conditione stipulatus, emancipatus fuerit, deinde extiterit conditio; patri actio competit, quia in stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus.

XX. Ulpianus libro vigesimo-quarto ad
Sabinum.

Qui cum alio contrahit, vel est, vel debet esse non ignarus conditionis ejus. Hæredi autem hoc imputari non potest, cum non sponte cum legatariis contrahit. Non solet exceptio doli nocere his, quibus voluntas testatoris non refragatur.

XXI. Pomponius libro septimo ad Sabinum. Quoties dubia interpretatio libertatis est, secundum libertatem respondenrum erit. XXII. Ulpianus libro vicesimo-septimo ad Sabinum.

Non debet, cui plus licet, quod minus est, non licere.

XXIII. Idem libro vicesimo-octavo ad
Sabinum.

generaliter probandum est, ubicumque in bonæ fidei judiciis confertur in arbitrium Domini, vel procuratoris ejus conditio pro boni viri arbitrio hoc habendum esse.

XXIV. Idem libro vicesimo-nono ad
Sabinum.

Contractus quidam dolum malum dumtaxat recipiunt quidam, et dolum, et culpam. Dolum tantum, depositum, et precarium. Dolum et culpam mandatum, et commodatum, venditum, pignori acceptum, locatum : item dotis datio, tutelæ, negotia gesta. In his quidem et diligentia requiritur. Societas, et rerum communio, et dolum, et culpam recipit. Sed hæc ita, nisi si quid nominatim convenit, vel plus minus in singulis contractibus. Non hoc servabitur, quod initio convenit. Legem enim contractus dedit excepto eo, quod Celsus putat non valere, si convenerit, ne dolus præstetur : hoc enim bonæ fidei judicio contrarium est, et ita utimur. Animalium vero casus, mortes, quæque sine culpa accidunt, fugæ servorum, qui custodiri non solent, rapinæ, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus prædonum, a nullo præs

tantur.

XXV. Paulus libro quinto ad Sabinum. Quatenus cujus intersit, in facto, non in jure consistit.

XXVI. Pomponius libro undecimo ad Sabinum.
Plus cautionis, in re est, quam in persona.
XXVII. Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum.
Qui potest invitis alienare, multo magis et
ignorantibus, et absentibus potest.

XXVIII. Pomponius libro sexto-decimo ad
Sabinum.

Nec ex prætorio, nec ex solemni, seu Civili jure, privatorum conventione quidquam immutandum est, quamvis obligationum caussæ pactione possunt immutari, et ipso jure, et per pacti conventi exceptionem. Quia actionum modus vel lege, vel per Prætorem introductus, privatorum pactionibus non infirmatur, nisi tunc, cum inchoatur actio, inter eos convenit.

XXIX. Ulpianus libro trigesimo-sexto ad
Sabinum.

Divus Pius rescripsit, eos qui ex liberalitate conveniuntur, in id, quod facere possunt,

condemnandos.

XXX. Paullus libro octavo ab Sabinum. Quod initio vitiosum est, non potest tractu

In personam servilem nulla cadit obligatio, temporis convalescere.

TOм. I.

14

« ÖncekiDevam »