Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tianæ circiter ccxv. Vide Fabricii Bibliothecam Latinam. Quæ nuper prodiit Venetiis, Tertulliani editio multis scatet mendis, neque satis diligenter curata est.

Theodoretus Cyri episcopus circa annum CDXXIII ordinatus. Sirmondi editionem a Garnerio quinto tomo auctam, recudit Venetiis dominicus Tabacco.

MONITUM.

Gregorium Magnum, Leonemque omisimus, de quo in indice summorum pontificum. Omisimus etiam Petrum Blesensem, Bernardinum Senensem, Thomam a Villanova, Thomam Kempensem, aliosque, quod hi extra chorum Patrum sint, quamvis eorum doctrinis, ac testimoniis uti consultissimum sit.

TRACTATUS III.

De Romanis Pontificibus.

CAPUT I.

De Pontificum Romanorum Decretis, atque eorum assidua lectione, deque Casuistarum erga ejusmodi sanctiones reverentia.

lis, qui Moralem Theologiam tradunt, cavendum cum primis est, ne quidquam doceant, quod cum pontificum Romanorum decretis pugnet, cæteris vero, qui facultati eidem dant operam, ipsa illa decreta sedulo evolvenda sunt, ne Theologorum, qui antequam sanctiones illæ prodirent, sua scripta vulgarunt, auctoritate in errorem pertrahantur. Hæc porro decreta plura quidem sunt, ut eum de morali theologia optime meriturum censeam, qui ad juris canonici normam illa plures in classes redigeret, singulis latissimæ hujus scientiæ tractatibus respondentes. Ea tamem præcipua sunt, quæ La-Croixius in fronte operis collocari jussit. Illa nos tertio capite reddemus, locis La Croixii additis, ubi damnatarum thesium sensum, vim, conse

1 Rite ut intelligantur hujusmodi loca in quibus auctor, sive suos sive aliorum sensus referens, totus est ut casuistas defendat, præ ocnlis haberi semper debet, eo quo degebat tempore, Jansenistas nonnullosque Catholicos scriptores rigorismo tutiorismove plus æquo indulgentes, Theologis Probabilismum tuentibus, infensissimos, nulla inter Probalismum laxum ac strictum instituta distinctione, fuisse, eosque summo habuisse contemptui ac contra ipsos multas variasque accusationes tulisse ad quas confutandas huc et illuc pro data occasione cogebantur Probalismi moderati assertores. Unam ex his eo loci solvere incipit

cutiones videre poteris, amice lector. Neque ea solum decreta adscribemus, sed illa etiam non pauca suis locis inseremus, quæ Benedictus XIV Ecclesiæ Dei, hodieque imperans emisit de Jejunio, de Sollicitationibus, de Missarum celebratione, de Usura, aliisque.

Quæ porro leges in usu horum decretorum servandæ sint, fusius non prosequemur. Nam et ex appendice ad tractatum sequentem, ubi de jure canonico, aliqua huc transferri poterunt, et pleraque occupavit La Croixius lib. I tract. I a n. 183 ad 207 et a n. 227 ad 23 quem vide.

At quid de querela illa, quæ nostris hisce temporibus percrebuit maxime, casuistas ex illorum classe, qui probabilismum tuentur, minus reverentes esse erga pontificum constitutiones? Mihi quidem nihil ea injustius visum est unquam, imprudentius nihil. Etenim, ut de hujus accusationis falsitate primum dicam, consule quæso casuistas ejusmodi omnes, qui post ea decreta scripsere, ac vel unum si repereris, qui confixas theses tutatus fuerit; casuistas veluti Christianorum morum pestes exitiosissimas execrabor 1.

Ita sane, inquies; at plures non desunt, qui damnationem emolliant, ietasque Vaticano fulmine propositiones mitius interpretentur, ut calidis hisce artibus laxitatem in catholieis scholis confirment. Accusatio isthæc præcipue P. dominicum Vivam ferit, theologum illum a Benedictum XIV summa cum laude sæpius citatum in gravissimis, pereruditisque Bononiensanctionibus ad ipso editis, quum sem Ecclesiam archiepiscopus regeret. Nempe ut Gallum quemdam mittam, cujus impudentem librum nuper vidimus Italicis formis, linguaque editum anno MDCCXL (si tamen Gallus est, nam librum in Italia compositum ab Italo homine ad virus suum liberalius spargendum Gallicum nomen, patriamque mentiente non defuere qui suspicarentur) in Jesuitam illum exarsisse scimus magno, ut videtur zelo, recentem historicum ProbabiPater Zacharias. Notandum insuper est, circa eadem tempora, casuistas nonnullos floruisse quos laxos seu laxistas vocant; « ut sunt præcipui Antonius a sanc. Spiritu, Caramuel laxorum facile princeps, Leander, Martinus a sanc. Josepho, Pasqualigus, Sancius Joannes, Zanardi et alii qui licet probi, satis docti ac fine bono perducti, incaute tamen in opinionibus compluribus communiter censentur benignitati nimium indulsisse (quarum quidem opinionum catalogum videre quis poterit penes Gonet de Opinione probabili art. 3.) » Ita Scavini, tom. I pag. 108. Non satis raro a paucis discebantur omnes. (Edit. not.)

lismi. At undenam tantæ religioso animo ira? Nimirum Viva ab Jesuitis avertere conatur iniquissimam criminationem, de qua tract. v cap. IV fusius agemus, quod ex eorum schola damnatæ propositiones prodierint, atque adeo ab hominibus alterius plane instituti, fæces illas in moralem theologiam invectas ostendit. Quod quam verum sit, non est hujus loci demonstrare. Id tamen tantam Vivæ conflavit invidiam. Itaque lapis omnis movendus fuit, ut non modo fides moroso, nimiumque infenso scriptori adimeretur, verum etiam odioso laxi, et pontificum contemptoris theologi nomine notaretur. Quid non mortalia pectora cogit vindictæ amor? Sed rumpatur, quisquis rumpitur invidia, Vivæ in damnatas propositiones commentarii sanis homibus probabuntur semper, ac summis laudibus. efferentur. Aliquot in Vivam calumniarum specimen, atque confutationem habes in iis libris, qui contra historiam Probabilismi prodiere. Unum ego proferam exemplum. Ubi damnatam peccati philosophici propositionem explicat, ac refellit Viva, ait eam Thesim ab Arnaldo delatore vitiatam fuisse, atque interpolatam, ejusque auctorem Jesuitam Musnier Divionensem theologum in conditionato sensu locutum fuisse, nempe si fieri posset, ut quis eo peccato se obstringeret, non autem absolute statuisse, ut fert damnata assertio, ejusmodi peccati, quod aiunt, possibilitatem. Vere scriptum. Id scilicet disertis verbis Musnier ipse palam professus est, edito super ea re schediasmate, quod in sua Chronologica monumenta intulit P. D. Aurigny, ac Berninus in suam Historiam hæresum, aliique passim descripsere. Fuit tamen qui P. Vivam mendacii reum vellet, scriberetque, Storia del Probabilismo p. 90. « Il P. Viva per ben difendere il professore, dovea riportare qualche testo, o della conclusione pubblicamente difesa, o de' manoscritti, onde rimostrare essere diversa dalla dannata la dottrina del Professore.»>

Similis hujus altera accusatio est, qua læsæ pontificiæ majestatis arguit casuistas historicus Probabilismi. Eos nempe, ait, Jansenianis hominibus quam simillimos esse, nam quemadmodum illi olim inficiabantur, in Jansenii libro exstare celeberrimas quinque hæreses a pontificibus confixas; ita hi negant in Tamburino, Sanctio, aliisque scriptoribus suis legi propositiones, quas Alexander VII et Innocentius XI anathemate perculerunt. Nolim in hac accusatione diluenda longior esse ; adi

P. Nicolai Ghezzii Dialogos. Unum illud addam quod ad criminationis vanitatem ostendendam maxime facit, nempe Romanos pontifices sæpius declarasse quinque Jansenianas Propositiones in Iprensis Augustini libris exstare, atque in eos qui secus opinarentur anathematis sententiam edidisse. Ubinam vero Alexander VII ubinam Innocentius XI docuit, has, illasve a se damnatas theses Laymanni esse, esse Lessii, Fagundii etc. in eorumque voluminibus reperiri? Tum enim vero Jansenianorum perditos mores sectarentur Casuistæ, quum ita definientibus Pontificibus minime obtemperarent, pergerentque authores illos a proscriptis thesibus defendere. At dum Romani pontifices nihil ejusmodi pronuncient, quid ineptius excogitari possit, ea Casuistarum cum Jansenianis comparatione? Quid plura? lapsum suum agnovit et ipse Concina. Quare quum tom. II Theol. Christ. p. 633 eamdem in casuistas criminationem intorsisset, deleri illam jussit p. 106 Præf. ad primum Tomum appar., atque locum illum sic refringi « factum, quod quinque propositiones reperiantur in libro Jansenii definitum ab Ecclesia est; secus factum, quod opiniones casuisticæ damnatæ exstent in isto, aut in illo casuista. Quare latum discrimen est inter defensores facti Janseniani, et facti casuistici illi Ecclesiæ definitioni; isti artis criticæ duntaxat judicio adversantur. »

Sed jam imprudentiam istiusmodi accusationis ostendamus. Nimirum qui casuistas hoc crimine arguunt, atque Alexandri VII et Innocenti XI sanctiones ab illis flocci fieri expostulant, minime animadvertunt quanto verius criminatio isthæc in ipsos retorqueri possit, qui Alexandri VIII decretum super 31 propositionibus nihili habent. Audi quæso quid Iueninus ex rigidioribus theologis unus Tom. I de Sacram. art. 3 dissert. I quæst. v cap. 11 hac super re sentiat. Agens de intentione ministri in sacramentis administrandis objicit sententiæ suæ, quæ Catharini, et Salmeronis est, proscriptam ab Alexandro VIII propositionem. « Valet Baptismus collatus a ministro, qui omnem ritum externum, formamque baptizandi observat; intus vero in corde suo apud se resolvit, non intendo facere quod facit Ecclesia. » Quid autem respondet Iueninus? « Respondent canonista Galli, in Francia, multisque aliis in Provinciis Christianis, non habere vim ullam decretum Transalpinum, nisi ab ipso papa immediate emanaverit, unde judicia a Romana inquisitione

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

↑ Paschasius Quesnellius novam S. Leonis editionem dedit, Romæ deinde confixam.

CAPUT III.

Decreta aliquot Romanorum Pontificum.

I.

BULLA APOSTOLICA

LEONIS PAPE X

Contra errores MARTINI LUTHERI, et sequacium.
LEO EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

ad perpetuam rei memoriam.

Exsurge Domine, et judica causam tuam, memor esto improperiorum tuorum, eorum, quæ ab insipientibus fiunt tota die: inclina aurem tuam ad preces nostras; quoniam surrexerunt vulpes querentes demolirivineam, cujus tu torcular calcasti solus, et adscensurus ad Patrem, ejus curam, regimen, et administrationem Petro tanquam capiti, et tuo Vicario, ejusque successoribus instar triumphantis Ecclesiæ commisisti. Exterminare nititur eam aper de silva, et singularis ferus depascitur cam. Exsurge Petre, et pro pastorali cura præfata, tibi. ut præfertur, divinitus demandata, intende in causam sanctæ Romanæ Ecclesiæ, matri omnium Ecclesiarum, ac fidei magistræ, quam tu, jubente Deo, tuo sanguine consecrasti : contra quam, sicut tu præmonere dignatus es, insurgunt magistri mendaces, introducentes sectas perditionis, sibi celerem interitum superducentes: quorum linqua ignis est, inquietum malum, plena veneno mortifero: qui zelum amarum habentes, et contentiones in cordibus suis, gloriantur, et mendaces sunt adversus veritatem. Exsurge, tu quoque, quæsumus, Paule, qui eam tua doctrina ac pari martyrio illuminasti, atque illustrasti. Jam enim surgit novus Porphyrius: quia sicut ille olim sanctos apostolos injuste momordit, ita hic sanctos pontifices prædecessores nostros contra tuam doctrinam eos non obsecrando, sed increpando, mordere, lacerare, ac ubi caussæ suæ diffidit, ad convicia accedere non veretur : more hæreticorum, quorum, ut inquit Hieronymus, ultimum præsidium est, cum conspiciant caussas damnatum iri, incipiant virus serpentis lingua diffundere, et cum se victos conspiciant, ad contumelias prosilire. Nam licet hæreses

esse ad exercitationem fidelium tu dixeris oportere, eas tamen, ne incrementum accipiant, neve vulpeculæ coalescant in ipso ortu, te interdicente et adjuvante extingui necesse est. Exsurgat denique omnis sanctorum ac reliqua universalis Ecclesia: cujus vera sacrarum Litterarum interpretatione posthabita, quidam, quorum mentem pater mendacii excæcavit, ex veteri hæreticorum instituto apud semetipsos sapientes, Scripturas easdem aliter, quam Spiritus sanctus flagitet, proprio duntaxat sensu, ambitionis, auræque popularis caussa, teste Apostolo, interpretantur. imo vero torquent, et adulterant; ita ut juxta Hieronymum, jam non sit Evangelium Christi, sed hominis aut quod pejus est, diaboli. Exsurgat, inquam, præfata Ecclesia sancta Dei, et una cum beatissimis apostolis præfatis, apud Deum omnipotentem intercedat, ut purgatis ovium suarum erroribus, eliminatisque a fidelium finibus hæresibus universis, Ecclesiæ suæ sanctæ pacem, et unitatem conservare dignetur. Dudum siquidem, quod præ animi angustia et morore exprimere vix possumus, fide dignorum relatu, ac fama publica referente, ad nostrum pervenit auditum; imo vero, proh dolor! oculis nostris vidimus ac legimus multos, et varios errores, quosdam videlicet jam per concilia, ac prædecessorum nostrorum constitutiones damnatos, hæresim etiam Græcorum, et Bohemicam expresse continentes: alios vero respective vel hæreticos, vel falsos, vel scandalosos, vel piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, a falsis fidei cultoribus, qui per superbam curiositatem mundi gloriam cupientes, contra Apostoli doctrinam plus sapere volunt, quam oporteat ; quorum garrulitas, ut inquit Hieronymus, sicut Scripturarum auctoritate non haberet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis, male tamen interpretatis, roborare; a quorum oculis Dei timor recessit, humani generis hoste suggerente, noviter suscitatos, et nuper apud quosdam leviores in inclyta natione Germanica seminatos. Quod eo magis dolemus ibi evenisse, quod eandem nationem et nos, et prædecessores nostri, in visceribus semper gesserimus charitatis. Nam post translatum ex Græcis a Romana Ecclesia in eosdem Germanos imperium, iidem prædecessores nostri, et nos, ejusdem Ecclesiæ advocatos, defensoresque ex eis semper accepimus: quos quidem Germanos Catholicæ veritatis vere Germanos,

constat hæreseon acerrimos oppugnatores semper fuisse cujus rei testes sunt laudabiles illæ constitutiones Germanorum imperatorum pro libertate Ecclesiæ, proque expellendis, exterminandisque ex omni Germania hæreticis, sub gravissimis poenis etiam amissionis terrarum et dominiorum, contra receptatores, vel non expellentes olim editæ, et a nostris prædecessoribus confirmatæ, quæ si hodie servarentur, et nos et ipsi utique hac molestia careremus. Testis est in concilio Constantiensi Hussitarum, et Wicleffistarum, nec non Hieronymi Pragensis damnata ac punita perfidia. Testis est toties contra Bohemos Germanorum sanguis effusus. Testis denique est prædictorum errorum seu multorum ex eis per Coloniensem, et Lovaniensem Universitates, utpote agri Dominici piissimas religiosissimasque cultrices, non minus docta quam vera ac sancta confutatio, reprobatio, et damnatio. Multa quoque alia allegare possemus, quæ, ne historiam texere videamur, prætermittere censuimus. Pro pastoralis igitur officii divina gratia nobis injuncti cura, quam gerimus, prædictorum errorum virus pestiferum ulterius tolerare seu dissimulare, sine Christianæ religionis nota atque orthodoxæ fidei injuria, nullo modo possumus. Eorum autem errorum aliquos præsentibus duximus inferendos, quorum tenor sequitur, et est talis.

I. Hæretica sententia est, sed usitata, Sacramenta novæ legis justificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.

II. In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum, et Christum simul conculcare.

III. Fomes peccati, etiamsi nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu coli.

IV. Imperfecta charitas morituri fert secum necessario magnum timorem, qui se solo satis est facere pœnam purgatorii, et impedit introitum regni.

V. Tres esse partes pœnitentiæ, contritionem, confessionem et satisfactionem, non est fundatum in sacra Scriptura, nec in antiquis sanctis Christianis doctoribus.

VI. Contritio, quæ paratur per discussionem, collationem, et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animæ suæ, ponderando peccatorum gravitatem, multitudinem, amissionem æternæ beatitudinis, ac æternæ damnationis acquisitionem; hæc contritio facit hypocritam, imo magis peccatorem.

VII. Verissimum est proverbium, et om nium doctrina de contritionibus huc usque data præstantius de cætero non facere, summa pœnitentia; optima pœnitentia, nova vita.

VIII. Nullo modo præsumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas. Unde in primitiva Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur.

IX. Dum volumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiæ Dei nihil volumus relinquere ignoscendum.

X. Peccata non sunt ulli remissa, nisi remittente Sacerdote credat sibi remitti, imo peccatum maneret, nisi remissum crederet : non enim sufficit remissio peccati, et gratiæ donatio, sed oportet etiam credere esse remissum.

XI. Nullo modo confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi. quodcumque solveris etc. Matth. 16. Hic, inquam, confide, si sacerdotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum, et absolutus vere eris, quidquid sit de contritione.

XII. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed joco absolveret, si tamen credat se absolutum, verissime est absolutus

XIII. In sacramento Pœnitentiæ ac remissione culpæ, non plus facit papa aut episcopus, quam infimus sacerdos; imo ubi non est sacerdos, æque tantum quilibet christianus, etiamsi mulier aut puer esset.

XIV. Nullus debet respondere sacerdoti, se esse contritum, nec sacerdos requirere.

XV. Magnus est error eorum, qui ad sacramenta Eucharistiæ accedunt, huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicujus peccati mortalis, quod præmiserint orationes suas, et præparatoria: omnes illi judicium sibi manducant et bibunt; sed si credant et confidant se gratiam ibi consecuturos, hæc sola fides facit eos puros et dignos.

XVI. Consultum videtur, quod Ecclesia in communi concilio statueret laicos sub utraque specie communicandos; nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt hæretici, sed schismatici.

XVII. Thesauri Ecclesiæ, unde papa dat indulgentias, non sunt merita Christi, et sanctorum.

XVIII. Indulgentiæ sunt piæ fraudes fidelium, et remissiones bonorum operum : et

« ÖncekiDevam »