Sayfadaki görseller
PDF
ePub

verba futili, et lubrica cavillatione eludere Wendrokius nititur ' p. 107. cum ait: Quod Sanctus Antoninus inter vias tutas non necessario sequendam tutiorem asserit, nihil ad rem pertinet: verum est enim id in tutis, non in probabilibus, id est dubiis: cum enim dubitatur, an liceat, vel non liceat, nullo modo tuta est sententia, quæ id affirmat licere, cum id ipsum sit, de quo dubitatur. Tuta et licita via idem prorsus est, nec tutum esse potest, de quo dubitatur an sit licitum, Valet ergo Antonini ratio in rebus tutis, et certissime licitis, quale Conjuguim, ac Religiosa vita; de quibus, licet hæc sit tutior, tam certum tamen est conjugium esse licitum, quam religiosam vitam. At hoc ad ea transferre, de quibus dubitatur, an licita, id est tuta sint, manifesta est sensus communis, et Antonini sensus depravatio.

Ego vero contendo, vel hoc uno exemplo manifeste demonstrari posse quanta sit in corrumpendis, depravandisque Sanctorum Patrum testimoniis Wendrokii temeritas, et audacia. Constat enim ex reliqua S. Antonini disputatione, de iis maxime sermonem esse, de quibus quæritur'; utrum sint peccata, necne vel utrum sint licita, an non. Mox enim istud sibi proponit: Dicitur Ecclesiastici 3. qui amat periculum in eo peribit; hinc est, quod B. Thomas, et alii dicunt, quod ille, qui

1 Eamdem, quam Wendrockius, ineunt viam Concina tum in historia probabilismi T.1 p. 417., cum in apparatu ad Theol. Christ. T. 2. p. 412 et Patuzzius T. 2. epist. XIII. p. 64. et seqq.

2 De Antonini mente fusius disputemus, ut Concinæ, et Patuzzii sophismata diluantur. Aio primum loco, quem de Champs initio recitat, agere manifesto S. Doctorem de quæstionibus, quæ in disputationem cadunt. Concina quidem in hist. Probab, adfirmat, oppositum evidens esse; non e egli evidente, che Sant' Antonino parla non di quæstioni dubbie, ma di due sentenze sicure al paragone ? Verum ne terrare lector hisce Concinianis oraculis. Adi mecum Antonini librum. Solet, inquit S. D., solet autem impedire proportionem scrupulorum sententia aliquarum auctoritatum non bene intellectarum, et ideo declarandæ sunt, ut illa, quæ habetur. Extra de Spons. scilicet in dubiis tutior via est eligenda, propter quod scrupulosus eligit viam rigidiorem. Sed ad hoc respondetur, quod eligere viam tutiorem consilii est, non præcepti. Age nunc, argumentum sic efformo. Hæc Antonini responso, sed ad hoc, etc. spectat regulam illam in dubiis, etc., ejus enim explicanda caussa datur; sed ea regula ad dubias quæstiones refertur, non ad sententias comparatione futas;

illam nempe probabilioriste objiciunt Probabilistis ; igitur et Antonini responsio de dubiis quæstionibus est intelligenda. Sed urget Concina; hæc sequuntur verba adlatam Antonini sententiam; alias oporteret multos ingredi Religionem. Ita est; igitur non de dubiis quæstionibus agit S. D. quis enim sanus dubitari possit, num tutum sit in

agit id, de quo est dubium, utrum sit mortale, an non, peccat mortaliter, quia periculo se exponit mortalis. Cum ergo in aliqua materia Morali sint variæ, et contrariæ opiniones, ille, qui adhæret opinioni latioris viæ, videtur se exponere periculo mortalis; cum posset illa opinio esse falsa, et contraria vera. Audis quæstionem esse de contrariis opinionibus, quarum altera affirmat, altera negat aliquid esse peccatum mortale. Quid vero S. Antonius super ea pronunciat? Sed ad hoc respondetur, quod utique ille, qui agit scienter id, de quo dubitat esse mortale, permanente dubitatione mortaliter peccat, etiam si illud in se non esset mortale, sumendo proprie, ac stricte dubitationem, videlicet prout rationes sunt æque ponderantes ad utramque partem, nec magis declinat quis ad unam, quam ad alteram. Sed si dubitet leviter quis, et per modum scrupuli, sicut dubitat, seu formidat habens opinionem de aliquo: quia ita inhæret ipsi sententiæ, quod tamen formidat de opposito: sic agendo contra tale dubium non peccat. Cujus responsionis suæ rationem hanc profert: quod talis non operetur in dubio mortalis, sed secundum opinionem probabilem. Vox hic nulla, quæ non ostendat sermonen esse de eo, qui veretur quidem, ne quod agit sit peccatum; putat tamen secundum opinionem probabilem peccatum non esse.

2

seculo permanere? Non intelligit nempe Concina, certa hac Regulæ illius exceptione ad id unice usum fuisse Antoninum, ut clarius ostenderet, Regulam ipsam in dubiis etc. suis esse finibus concludendam, et generatim esse falsam, non autem quod Religiouis ingressus in illarum rerum esset classe, de quibus præcipue disputabat. At pergit S. Doctor; non ergo de necessitate oportet tutiorem eligere, quando etiam alia via potest eligi TUTA. Verum recolamus animo, Antonino sermonem esse de regula illa; in dubiis etc. Ait ergo in dubiis non de necessitate oportere tutiorem eligere, sed posse eligi Tulam viam; non vero de certo tutis sententiis, sed altera altera tutiore id pronuntiat Antoninus. Aio deinde, S. Antoninum aperte Probabilistis favere tum eo loco, tum alio, quem reddidit supra noster auctor. De primo, quem nuper expendebam, loco exploratius id mihi videtur, quam ut demonstrari oporteat. Nam etsi Probabilioristis detur, tutiorem esse suam sententiam, tuta tamen in dubiis est etiam Probabilistarum; sed in dubiis tuta via ex Antonino eligi potest, tutiore relicta; eligi ergo potest præ probabiliore solum probabilis sententia. Quod ad alterum Antonini locum adtinet, optime rem efficit Auctor noster, qui animadvertit, hanc a S. Archiepiscopo sententiæ suæ rationem adferri; talis enim non operatur in dubio mortalis, sed secundum opinionem PROBABILEM non magis probabilem. Objicies tamen, ante hæc postrema verba legi isthæc apud Antoninum; sic agendo contra tale dubium non peccatur, dum adhæret opinioni alicujus doctoris et habet rationes probabiles pro ipsa MAGIS, quam pro opposila opinione. At tó magis non heic ratio

Huc etiam spectat quod habet Nicolaus Tudescus Abbas, et Archiepiscopus Panormitanus in caput Capellanus de feriis n. 6. notandum, inquit, ex hac glossa sic intellecta, quod non peccat non servans jus præcepti, ubi sunt variæ opiniones, licet postea appareat contrariam opinionem fuisse veram, et aliam, quæ tenebatur, non subtiliter investigatam. Hinc enim sequitur, cum variæ sunt Doctorum opiniones

nes probabiles spectat (quod non animadvertit Concina) sed opinionem, ut sensus sit, hominem tuto adhærere opinioni habenti rationes probabiles in conflictu opinionis ejusmodi rationes nequaquam habentis, seu improbabilis, aut tenuiter probabilis. Id demonstro 1. quia S. D. inde infert, ut vidimus, talem non operari in dubio mortalis, sed secundum opinionem PROBABILEM: dicere debuisset magis probabilem, si zó magis in superioribus ad rationes probabiles referretur. 2. quia S. D. ait in quarta regula: Notandum, quod cum bona conscientia potest quis tenere unam partem alicujus opinionis, et secundum eam operari, concluso saltem scandalo, quæ scilicet pars habeat pro se notabiles doctores, dummodo (nota) talis opinio non sit contra auctoritatem EXPRESSAM sacræ scripturæ, nec contra determinationem ecclesiæ Catholicæ, et quod etiam ex contrarietate talium opinionum non inducatur ad dubitandum. Hoccine est probabiliorem sententiam præscribere amplectendam? Subdit quidem e vestigio S. D. sed bonam sibi conscientiam et credulitatem formet de eo, quod credit tanquam de PROBABILIORI Parte; sed nisi velis S. D. aut sibimet adversari, aut subjectivum Probabiliorismum admittere, dices, heic Antoninum loqui non de Probabiliorismo directo, sed de reflexo, seu de practico judicio, quo quis sibi persuadet, probabilius posse se hac vel illa in re probabilem sequi sententiam, quemadmodum infra Niderum explicabo. 3. quia ait S. D., se id magis in septima regula declaraturum : quid autem statuit in septima regula? audiamus. Secundum Joannem de Tambaco (floruit hic sub annum 1390., ac Dominicano Ordini nomen dedit, scripsitque speculum Patientiæ, seu Consolationem Theologiæ, opus in quindecim libros tributum, atque anno 1493. Parisiis editum, Coloniæ deinde recusum an. 1502.) septuplex doctrina per virtutem Epicheia scrupulosa conscientiæ proficua dari potest. Quarum prima est, inter duram, et benignam circa præcepta sententiam, quod benigna est potius ceteris paribus interpretatio facienda; quod etiam asserit Guillelmus. Hujus ratio est, quia præcepta Dei et Ecclesiæ non sunt ad folendam omnem spiritualem dalcedinem, quæ certe tollitur, quando nimis scrupulose, et timide præcepta interpretantur. Secunda doctrina secundum virtutem Epicheie, quod Deus, nec Ecclesia per sua præcepta intendit obligare ad impossibile alicui... Non solum dicitur impossibile, quod absolute non est possibile, sed etiam videtur interpretandum secundum virtutem Epicheie in lege nova, esse impossibile, quod vix est possibile, utpote nimiam habens difficultatem. Alias quomodo salvaretur illud, onus meum leve? Salvari respondet Historicus Probabilismi T. 1. pag. 327., sola Gratia, et Caritate Jesu Christi, quæ suave reddit Evangelicum jugum; at viderit ipse, quei id Antonino probari posset ad Epicheiæ virtutem confugienti. Objicit Patuzzius (T. 2. ep. XIII. p. 65.), S. Doctorem summ. p. 2. Tit. 1. c. 11. 8. 9. probare hanc sententiam omnes debent se ab hujus emptione (de emptione sermo est jurium quorum

circa jus præcepti, tamdiu hominem posse sine peccato non servare præceptum eam sententiam amplectando, quæ negat esse præceptum, quamdiu nec ipsa falsa, nec contraria appareat vera: quod perinde est, ac si diceret quamdiu est vere probabilis. Quamobrem illa Panormitani verba ad hanc sententiam confirmandam a Silvestro, aliisque nonnullis postea appellandis adhibentur.

dam apud Florentinos tunc temporis recepta) abstinere, quia ex quo viri docti in hujus contraria sibi invicem sentiant, negari non potest, quin saltem dubium sit, talem emptionem licitam, vel illicitam, et juris regula dicit, quod in dubiis tutior via est eligenda: Extra de spons. cap. Juvenis: et ad idem facit dictum Augustini: tene certum, et dimitte incertum. Verum si quid hæc probant, Tutior semper opinio tenebitur, relicta etiam probabilissima: deinde hæc revera nihil aliud efficiunt, quam Antonini temporibus peculiarem illam quæstionem sententiis adversantibus fuisse ita implicatam, ut vix dubium posset deponi; dubio autem permanente quis negat, illicite hominem operari? Sed audiamus in eodem capite disserentem Antoninum. 31. et sequentibus. Quod autem volentes probare contractum esse illicitum, inducunt illud: in dubiis tutior via est eligenda: respondetur, hoc esse verum de bonestate, et meriti majoritate, non de salutis necessitate quood omnia dubia ; alioquin oporteret omnes Religionem intrare. quum tutior via sit, quam in seculo permanere... Item quum dicunt a quibusdam, quod exponere se periculo peccati mortalis est mortale secundum B. Thomam in 4., sed emere prædicta jura est exponere se periculo peccati mortalis, quia dubium, est utrum ibi sit mortale. Respondetur negando minorem. Non enim emere przdicta jura est exponere se periculo peccati mortalis simpliciter loquendo, sed bene cum ista conditione adjuncta, scilicet dubitando, ibi esse mortale, sumendo proprie dubium, cum scilicet non magis declinat ad unam partem, quam ad aliam secundum rationem; sed qui emit prædicta, potest non dubitare de hoc, sed opinari licitum esse, ex quo per Ecclesiam non est determinatum contrarium, et multi sapientes, et periti licitum asseverent. Quam rectius sibi consuluisset Patuzzius, Antonini locum dissimulando ex secunda summæ parte! Num Probabilista etiam laxissimus aliter loqueretur? Urget bistoricus Probabilismi: S. Antoninus a PP. Vasquez, Sanchez, aliisque Probabilistis inter Antiprobabilistas disertis verbis refertur. Non negaverim. At Illust. quoque de Velasco adversus Probabilioristas Niderum, Silvestrum, et Cajetanum citat, quos tamen pro Probabilioristis stetisse contendit Historicus. Nimirum (quod sane haud injurium cetera doctis Theologis) Antonini verba non satis expenderint Vasquins, Sancius, et alii, aut ejus locos ex aliorum fide indicarint. Quod porro opus est, aliena hac de re judicia quærere? Exstant Antonini libri; exstant, quæ supra reddidimus, testimonia: ex his quid Antoniuus senserit, colligere facile possumus. Stet igitur, Antoninum merito jure a P. de Champs Probabilistas inter fuisse recensum. Ceterum etsi S. D. Probabilioristarum sententiam fuisset amplexus, potuisset ab auctore nostro opponi Wendrockio. Quum enim Antoninus saltem minus tutam in conflictu tutioris amplecti nos posse sententiam defenderit, (quod is solum neget, qui ne hilum quidem in hisce quæstionibus versatus sit), poterat sane heic ab eo citari, qui probandum susceperat, neutram ex his propositionibus. 1. ex duabus opinionibus

Ex iis vero Episcopis, quos ab annis centum controversiam istam in Theologicis commentariis suis agitasse constat ex iis, qui diligenter, et accurate utriusque partis defensores percensent, nullus est omnino, qui utramque sententiam non amplectatur. Primus est, non ætate quidem, sed dignitate, et eruditionis fama Didacus Alvarez clarissimus ex Sancti Dominici familia Theologus, et Archiepiscopus Tranensis: copiose quæstionem hanc pertractat in commentariis ad 1. 2. summo studio suo finem vitæ expolitis, et Trani in ipso Archiepiscopali Palatio editis anno 1617. Sic enim disp. 80. inscribit: utrum ex duabus opinionibus possit homo sequi opinionem probabilem pro libito suo, relicta opinione, quam judicat probiliorem. Atque ubi priorem Cajetani sententiam exposuit, hæc n. 4. subjungit secunda sententia est præcedenti opposita asserentium, quod quilibet potest sequi opinionem, quam judicat probabilem. Tenet hanc sententiam Magister Medina, et alii doctissimi Thomistæ, quam probant his argumentis etc. Tum. n. 9. illi subscribit in hæc verba: Prima conclusio, quando opiniones versantur circa res, potest sequi opinio practice probabilis, relicta probabiliori. Hanc sententiam probant argumenta facta pro sententia Magistri Medina etc., deinde adversariorum objectionibus fuse, ac luculenter respondet.

Eidem sententiæ obiter quidem, sed aperte patrocinatur Josephus Angles, ex insigni apud Franciscanos sacræ Theologiæ professore, Bosanus in Sardinia Episcopus. Nam in floribus Theologicarum quæstionum (quod opus, cum ab aliis eruditissimis viris, tum maxime ab Henrico Sedulio in commentariis ad vitam S. Francisci plurimum laudatur) sic habet quæstione de confessione diffic. 8. Quando pœnitentis opinio est probabilis, etsi sacerdotis opinio probabilior sit, sacerdos illi absolutionem neque debet denegare, neque potest.

Bartholomæus Ledesma (qui, ut ait Alphonsus Fernandez in notitia Scriptorum Prædicatoriæ familiæ, et Theologiam docuit maxima auditorum admiratione, et Guaxaguensem Episcopatum, ad quem postea evectus est, sancte administravit) similem assertionem ponit in tractatu de pœniten. Sac. difficult. 14. editionis Salmanticensis anni 1585. pag. 731. additque: Hæc conclusio est contra Adria

probabilibus possumus sequi minus tutam, 11. ex duabus opinionibus probabilibus licitum est amplecti minus probabilem, esse Societatis propriam. Ut enim Dechamps

num q. 5. de Confessione dub. 7. ubi dicit, quod quis tenetur sequi tutiorem opinionem, et contrariam etiam probabilem omittere: Sed nihilominus nostra conclusio est verissima.

Quæ omnia illis assentitur Thomas Zerola Episcopus Minorensis, cujus libros Clemens VIII libenter pervolvebat, quemadmodum ipse testatur in epistola dedicatoria ad Cinthium Cardinalem Aldobrandinum. Nam in praxi poenitentiæ c. 22. q, 3. editionis Venetæ an, 1599. fol. 100. pag. 4. ait: Dico secundo, si opinio pœnitentis est probabilis, et confessarii probabilior, quod tunc confessarius, deposita sua opinione, potest, et debet absolvere pœnitentem, et eum relinquere in sua opinione.

Prolixiorem ea de re disputationem habet Joannes Malderus ex celeberrimo Lovaniensis Theologiæ professore Episcopus Autuerpiensis, cujus percellentem doctrinam, summasque virtutes magnifice prædicat Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica. Ex iis autem, quæ super hac quæstione plurima disserit in 1, 2, q. 19 disp. 86 assertionem hanc colligit: licet aliquando sequi opinionem minus probabilem, relicta probabiliori, etiamsi probabilior fuerit tutior. Et pluribus interpositis: Confessarius tenetur absolvere pœnitentem habentem opinionem probabilem, secundum quam ab eo opere proponit non abstinere, quod secundum probabiliorem tenet esse illicitum: Sequitur et istud ex dictis. Cum enim non habeat pænitens propositum peccandi, immerito ei negaretur absolutio, et ita tenent communiter Doctores.

Non minus accurate quæstionem hanc examinat Martinus Bonacina, de quo Leo Allatius in Apibus urbanis hæc habet: Episcopus cum se Roma in Germaniam conferret, pie obiit: Vir laude dignus, qui cum bonarum litterarum studiis pietatem conjunxerat. Tom. 2 disp. 2 q. 4 puncto 9 disputat, utrum peccet qui sequitur opinionem probabilem, relicta tutiore, vel probabiliore. Sic autem mentem super ea re suam exponit: Possumus absque peccato sequi opinionem probabilem, relicta probabiliore, et tutiore. Quod ubi ratione, et auctoritate probavit, contraria argumenta diluit.

Augustinus Barbosa Ugentius Episcopus (de quo Leo Allatius in Apibus urbanis: Barbosa omnes fere recentiores meminerunt, doctissimum illum, et in Canonicis quæstionibus

Antoninum Wendrockio objiceret, satis erat, S. D. primæ adhæsisse sententiæ; neque oportebat præterea, alteram quoque ipsum propugnasse.

[blocks in formation]

1. Hisce Episcopis novem addendi sunt. Primus enim vero morum Sanctitate, et in Societatem Jesu benevolentia ceteris præstans sit Beatus Gebennensium Præsul Franciscus Salesius. Probabilistam fuisse Sanctum Antistitem negare vix poterit Veronensis ille Presbyrer Ballerinius, qui paucis ab hinc annis adversus Ven. Patris Pauli Segneri priorem epistolam, libellum edidit. Ut enim Probabilistas doctrinarum nimium a Christianorum morum pietate alienarum auctores esse Ballerinius ostendat, exemplum affert chorearum quas a SS. Patribus mire reprehensas, ipsi admodum faciles vitio parere posse affirmant. Atqui id ipsum conceptis verbis tradit Salesius Philotheæ p. 1. cap. 23. et p. 3 c. 33 et 34. atque adeo in Præfatione ad Tractatum de amore Dei de quibusdam queritur, a quibus ea de caussa vituperatus fuerat, atque conviciis affectus. Vide etiam epistolam 10. libri 3. Audi etiam quid in libro inscripto: lo spirito di San Francesco di Sales p. 4. c. 18. pag. 159 Venetæ editionis an. 1731. referat Illustrissimus ac Reverendissimus Episcopus Joannes Petrus Camus. « Essendo certi Capitani, »>i di cui Soldati erano di guarnigioni nella Diocesi di » Belley in tempo di Quaresima andati a dimandar licenza >> per li loro Soldati di mangiar uova, e latticini, il Vescovo, » che non soleva concedere questa licenza, se non che >> agl'Infermi, si trovo molto imbrogliato, e mando subito >> a dimandare il caso al Santo di Sales, il quale gli ris» pose, che non solo doveva concederla loro, ma ancora >> ampliarla, ed in luogo d'uova dar loro licenza di mangiar » carne di bue, ed in luogo di formaggio conceder loro » di poter mangiare gli stessi animali del di cui latte e >> composto. » Væ Laymanno si quid ejusmodi in suis libris constituisset! quam belle locum et hæc sententia habuisset in duobus illis de principe gulæ incommodo, ejusque remedio Dialogis quo clandestinis typis, Verona ante aliquot annos protulit! Sed et illud ad Salesii mentem dignoscendam maxime facit, quod P Richelmius p. 81. epistolæ suæ ad Ballerinium annotabat. Beatum Episcopum 1. 7 epistolarum, ep. 70. Jesuitæ Reginaldi Valerii de prudentia Confessariorum librum Gebennensis Diœceseos suæ Confessariis plurimum commendasse. Alia in hanc rem afferri possent, seu ab his supersedere nunc libet. Ad alios a De-Champio prætermissos Episcopos progredior.

Hispalensis Archiepiscopus Petrus Tapia olim Dominicanus T. 1. Hispal. edit. an. 1654. p. 77. Opinio, inquit, etiam minus probabilis, et minus tuta, dum tamen sit probabilis practice, potest eligi tuta conscientia, relicta probabiliori et tutiori: ita Medina, Bannez Ledesma. et alii plures. Tum n. 6. addit: Vir doctus licite potest contra propriam opinionem sequi, et aliis consulere alienam. Tandem quærit: quid autem, si alienam non judicet probabilem? Respondet autem, posse deponere dictamen proprium, et adhærere alieno. Qui isthæc legerit, mirabitur certe, qua fronte Natalis Alexander Tapiam Antiprobabilistis adcensuerit, ejusque exemplo veluti triumphana calumniæ De-Champium nostrum arguerit, quod ad an. 1659. integro ferme sæculo Dominicanos omnes Probabilistarum opinionem amplexos fuisset scripserit. At norint omnes, Natalem Alexandrum, quod Probabilistis intulerat

Misiæ, in Theologia Morali fundamentalt, Alexandro VII nuncupata, n. 302 ait: Illa sententia hodie est omnium, posse hominem tuta conscientia sequi opinionem minus probabilem. Item: tenet communis sententia esse licitum, relicta opinione probabiliore, et magis tuta sequi minus probabilem, et minus tutam2.

damnum Tapiam ipsis eripiens, luculenter sarciisse, qui acerrimum Probabilioristam Jesuitam Estrix inter Probabilismi defensores connumeravit. Vide tertiam Danielis ad Alexandrum Epistolam.

Acacius de Velasco Dominicanus quoque fuit, idemque Episcopus. Hic autem T. II, verbo Opinion probable resolut. 316. n. 7. in hæc verba, quæ ex hispanico autographo latine reddo, mentem suam aperit. Dico primo: communior, et receptior Doctorum opinio fert, licere, ac tutum esse sequi opinionem probabilem, quæcumque ea sit, probabiliori relicta. Tum hancce sententiam pluribus rationibus confirmat.

Eamdem sententiam amplectitur, certamque vocat, atque admodum communem Illustriss. ac Reverendiss. Alphonsus de Montegro in suo Itinerario aureo pro Indiarum Parochis lib. 1. Tract. 4. Sess. 20.

Pro eodem stat Illustriss. Abelly, cujus librum de Christianæ Moralis Theologiæ principiis Eminentiss. Lambertinus, nunc Benedictus XIV., sæpe in suis Institutionibus cum laude citat, in eoque libro pro Probabilistis laudat Leonem ad Rusticum Nerbonensem epist. 92. et Augustinum in epistola ad Hieronymum 19. Porro Abellius librum hanc scripsit post Alexandri VII decretum, quo veluti fulmine perculsos fuisse Probabilistas jactat historicus Probabilismi.

A. 1677. Iprensis Episcopus renunciatus est Guillelmus Henrick Generalis Commissarius Ordinis minorum. Hic autem in summa Theologiæ p. 2, Tract. 2 disp. 4. p, 3.82. Probabilismum propugnat.

Post ipsum hoc Alexandri decretum Navarettus Dominicanus Episcopus scripsit. Quid autem de Probabilistarum opinione senserit, accipe ex Tomo 2. Tract. 5. Contr. 5 et 20. Loquitur ibi Navarettus de casibus quibusdam, qui ad Sacras Missiones spectant, illudque quærit, num possimus opinionem probabilem sequi, probabiliore ac tutiore relicta. Respondet autem hispano idiomate: Aio, id omnino fieri posse, Hæc opinio receptissima est inter Doctores. Super hac re legi polest noster Magister Serra. D. Nicolaus Rodriguez de Fermosino, de quo vide Bibliothecam doctissimi Viri Nicolai Antonii, Probabilismum tuetur ad text. in cap. Capellanus 4. de feriis quæst. 4. Tom. 5. Operum nuperrimæ Gebennensis editionis an. 1741. p. 309.

Tandem in Galliis prodiit opusculum de opinione probabili. quod receptissima opinio, ne ipso quidem dissentiente Joanne Gisbert Antiprobabilista, Isaaco Haberto Vabrensi Episcopo tribuit. Porro hic auctor non solum pro Probabilistis acerrime pugnat, sed postquam 25. Doctores pro eorum sententia attulerat, in hæc verba loquitur : Castra Dei sunt hæc, nec virgulam timent, adeoque sufficiunt ad tuendam Diœceseos tranquillitatem: ubi pluribus opus erit, justa prodibit acies ex omnibus Ecclesiæ sæculis collecta, nubes testium, agmen scriptorum numero, ac pondere certantium christiannm implebil.

2. Ait A. Concina T. 2. App. ad Th. Christ. p. 395, imposturam non ferendam hanc esse, Episcopis, et Cardinalibus tribuere Probabilismum, quum, nemo ex citatis

Potuissem his Episcopis doctissimos Cardinales duos adjungere, Franciscum Toletum et Joannem de Lugo, qui utrique opinioni manifeste suffragantur; alter quidem lib. 3 Instit. Sacerdot. c. 2 alter vero disput. 23 de poenit. sect. 2 § 2. Sed cum ambo in Societate Jesu perdiu vixerint, timui ne Adversarius eos Jesuitarum potius, quam Cardinalium nomine censendos esse contenderet.

CAPUT IV.

Priorem sententiam veteres Theologi Parisienses solemni decreto approbant utramque omnes omnino Doctores Sorbonici, qui hoc sæculo de Theologicis rebus commentarios ediderunt, ex professo examinant, atque defendunt.

Nihil ad priorem sententiam confirmandam illustrius proferri potest, solemni illo Facultatis Theologica Parisiensis decreto, quod extat apud Dionysium Carthusianum in 4 Sent. dist. 25 q. 3. Sie incipit:,, Quia nuper mota est controversia inter aliquos Doctores super decisione hujus Quæstionis, utrum in aliquo Monasterio fœminarum recipere liceat aliquam fœminam ultra numerum personarum, quæ de bonis Monasterii commode sine penuria possunt sustentari et de persona recipienda, oblatis gratis spiritualibus exigere temporalia, instantiusque a Nobis Magistris in Facultate Theologiæ Parisiis congregatis quæsitum est, ut in ea re consilium dare, et super ejusdem quæstionis determinatione quid sentimus, dicere vellemus. Ad quam quæstionem ita respondent: In primis dicimus, quod attento tenore Constitutionis Apostolicæ fœlicis recordationis Papæ Bonifacii VIII non licet recipere aliquam fœminam in aliquo Monasterio non Mendicantium, ultra numerum personarum, quæ de bonis Monasterii sine penuria sustentari possunt. Et illud dicimus non licere, ubi non habetur de hoc consuetudo communis, et diuturna, quam Papa scire, et tolerare verisimiliter creditur et per quam possit præfatæ

Episcopis quidquam, quatenus Episcopus, definierit in favorem Probabilismi. At impostura non ferenda Concinæ est nobis id tribuentis, quod nusquam diximus. Ubinam De-champs, ubinam La-Croix, ubinam alii dixere, hos Episcopos quidquam quatenus Episcopos definiisse in favorem Probabilismi? Locum ostendat, reddat verba. Etsi tamen nihil ut Episcopi hac de re definierint, ad Episcopatum tamen promotos illos fuisse non denegabit Concina,

Constitutioni esse derogatum. Tum quibusdam interpositis istud subjungunt; Dicimus ulterius, quod ubi Monasterium ita tenue, quod fœmina, quæ recipi petit, non posset de bonis ipsius Monasterii sustentari sine penuria, oblatis gratis spiritualibus, et receptione personæ libere facta ad spiritualia, si persona illa sic recepta habeat bona temporalia, de quibus juxta consuetudinem regionis potest disponere, et ea Monasterio conferre, tunc potest ab ea aliquid peti solum pro necessitate sui victus sine fraude, ut habeat Monasterium unde sibi providere possit : et hoc non intelligendo de actione coactiva, ita quod ejiciatur, si non dederit, sed quod in omni

bus servetur debitus modus. et recta intentio: et quod hoc habeat locum ubi est consuetudo communis. Addunt nihilominus: Tutius tamen est, quod nihil petatur, vel exigatur nec in hujusmodi Monasteriis ultra numerum earum, quæ sine penuria sustentari possunt, aliqua fœmina recipiatur, et si aliqua petit recipi, dicatur ei quod Monasterium non potest eam recipere, quia non habet unde ipsam valeat sustentare,,. Audis Theologicam facultatem ita dirimere motam controversiam inter aliquos Doctores, quorum videlicet alii affirmabant, negabant alii istud licere: ut dicat primo licere, ac sine peccato fieri posse; Secundo tutius essc, si non fiat. Potuit ne distinctius statuere, ex duabus opinionibns probabilibus, quarum altera affirmat, altera negat aliquid esse peccatum, licere minus tutam amplecti?

Posteriorem sententiam, quæ et istam complectitur, non obiter, et strictim, sed explicatam pluribus et diligenter examinatam defendunt Doctores Sorbonici plane omnes, qui hac ætate de Theologicis rebus scripserunt. Philippus Gamachæus clarissimum Sorbonæ lumen in 1. 2. quæst. 19. cap, 2, pag. 453.2 ita loquitur. Prima assertio est: non tenemur in foro conscientiæ, sequi probabiliorem partem; sed satis est, si absolute sequamur probabilem, quæ peritis, et doctis placeat, donec Ecclesia contrarium statuerit, aut prima illa opinio e scholis Theologorum omnino explosa fuerit.

postquam Probabilistica eorum scripta late divulgata fuerant; neque illud inficiabitur, nihil ab eis sancitum, quo priorem suam sententiam retractarint. Id satis, ut Episcoporum suffragiis Probabilismus dici possit comprobatus.

1. Hunc tamen Historicus Probabilismi inter Antiprobabilistas censet; sed si locum ab auctore Nostro indicatum adieris, confidentiam historici illius intelliges.

2. Legendum pag. 155.

« ÖncekiDevam »