Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qui maxime vitandi sunt; et si potest sanas herbas cum libris ostendere, cur non etiam noxias cum libris? 5. Eadem infallibilitate potest Papa declarare sensum totius libri, qua declarare potest sensum cujusvis propositionis ex libro desumptæ, sed sensum cujusvis propositionis ex libro desumptæ potest declarare esse orthodoxum, vel hæreticum, etc. ergo etiam totius libri. Min. concedunt Adversarii: Major etiam patet, quia totus liber non sunt nisi propositiones singulæ ; imo ex toto libro, qui mentem Auctoris pluribus proponit, facilius intelligitur sensus, quam ex brevi aliqua propositione, ergo. Conf. 1. nam Ecclesia non erravit in intelligendis, et damnandis libris Nestorii, Pelagii, Lutheri, etc. ergo nec Jansenii. Conf. 2. nam. Jansenius se et suum librum submisit examini, ac judicio Ecclesiæ, ut illud jam teneam, si tenendum: revocem, si revocandum; damnem, et anathematizem, si damnandum, et anathematizandum esse judicaverit, etc. uti habet in Epilogo, et confirmat in testamento suo; ergo agnovit Ecclesiam posse intelligere, et judicare de libri sui sensu;ergo idem agnoscere debent Jansenistæ." Respondent 1. Nec Papam, nec Ecclesiam posse scire, quem sensum in mente habuerit Jansenius. Contra est, neque nos hoc dicimus, Ecclesia enim non damnavit personam Jansenii velut hæreticam, sed librum: neque Ecclesia declaravit Jansenium in mente habuisse talem sensum, sed tantum declaravit hunc esse sensum obvium, quem verba Jansenii præ se ferunt.

Respondent 2. Ecclesiam non consensisse in condemnationem sensus Janseniani. Contra est, 1 nam decreta Pontificum circa hunc sensum admissa sunt a tota Ecclesia, nec audent se opponere, nisi clam nonnulli iniquitatis filii, uti loquitur Alexand. VII; non obest autem tales homines repugnare, uti non obest hæreticos repugnare decisionibus Ecclesiæ estque pudor Jansenistas esse magis sollicitos de honore Jansenii, quam Ecclesiæ, et Pontificum. Contra 2 nam independenter a consensu Ecclesiæ est Papa infallibilis, Ecclesia enim debet a Papa doceri et non e contra. Respondent 3. Papam esse quidem infallibilem in declarando, qualis sit sensus propositionis, vellibri, sed non quis sit sensus. Contra est Papa, vel etiam Ecclesia non potest declarare, qualis sit sensus, nisi prius sciat, qui sit sensus, v. g. declarare non potest, an sensus sit hæreticus, vel Catholicus, nisi

TOM. I.

sciat, an voces significent hæresim necne; ergo si infallibiliter declaret sensum esse hæreticum, scit per voces significare hæresim, adeoque scit, quis sit sensus. Cons. nam si Judex non sit infallibilis in judicando, quod hic homo sit reus, non potest esse infallibilis in imponenda illi hac, vel ista pœna: si Medicus non sit infallibilis in judicando quo morbo laboret homo, non potest esse infallibilis in judicando, qualis determinate illi adhiberi debeat medicina; ergo similiter hic. Contra est 2 vel Jansenistæ sciunt, quis sit sensus quinque propositionum damnatarum, vel nonsciunt: si non sciunt, quomodo fateri possunt esse hæreticas! Si sciunt, ergo multo magis sciet Ecclesia, et consequenter Jansenistæ etiam sciunt, quem sensum Ecclesia tribuat Jansenii propositionibus, et libro, nam tribuit sensum hæreticum, et damnatum, ac nullum alium.

Respondent 4. Saltem quoad juratam subscriptionem formularii ab Alex. VII præscripti sufficiet promittere obsequiosum silentium, quia plerique non legerunt librum Jansenii; ergo nec jurare possunt circa sensum a Jansenio per propositiones e libro excerptas intentum. Contra est, nam Clem. XI per Constitutionum n. 210 referendam declarat obedientiam, quæ Constitutionibus Pontificum, et formulario debetur, non impleri obsequioso silentio, sed debere in animo damnari omnia, prout damnata sunt in sensu a Jansenio intento, et addit huic damnationi corde præbendum esse assensum . Nec obstat, quod non legeris Jansenii librum, nam nec hæreticorum libros legisti, quos damnas: nec forte legisti omnes Canones Conciliorum, et Tridentini, et tamen in professione fidei juras omnia, quæ in istis definita sant: itaque satis est, quod Ecclesia post tam exacta examina tibi proponat, teque edoceat propositiones illas contineri in libro Jansenii, et talem esse illarum sensum obvium ideoque a Jansenio intentum.

Objicies Ecclesia in Conc. Chalcedonensi probavit scripta Theodoreti, Ibæ, et Theodori Mopsuesteni, et tamen postea in Conc. V Constantinopolitano dixit illa esse hæretica; ergo Ecclesia non est infallibilis in intelligendo sensu alicujus libri. R, Negando 1 partemant. nam postquam Auctores illi in Conc. Chalced. explicassent sua scripta in bono sensu, et detestati fuissent errores Nestorii, Ecclesia illorum personas iterum admisit,

20

abstrahendo ab eorum scriptis, postea autem examinavit scripta, et hæc damnavit in Cone. Constantin. Videri potest Instructio Pastoralis Fpiscopi Cameracensis edita 10 Febr. 1704".

a Vide Instructionem Pastoralem doctissimi Cameracensis Episcopi editam 21. Martii 1705, in qua quidquid infallibilitatem Ecclesia in dijudicandis textibus spectat, collectum habes, ac diligentissime examinatum,

Idem Cameracensis Episcopus eruditam Instructionem edidit 1. Juli 1708, adversus libellum inscriptum: Justification du silence respectueux; quam videre poteris. Sed 20. Aprilis anno 1703, aliam instructionem emiserat huc spectantem de subscriptione formulæ ab Alexandro VII præscriptæ. Consule etiam præstantissimum libellum P. Livini de Meyer in hist. Controv. de auxiliis vindicata, p. 695. Veneta editionis prænotatum: Paralella anti

quæ, et præsentis Ecclesiæ in præscribenda, et exigenda fidei formula adversus hæreses exortas.

a Quam confirmavit instructione altera 2. Martii 1705,

§ 4. Papa non est infallibilis in quæstionibus particularibus facti non habentibus ullam connexionem cum quæstionibus juris circa fidem aut mores: Et hic est sensus quorumdam Auctorum, quos male citant pro se adversarii, uti ostendit Ars. do Pontif. qu. 3. Ratio est, quia infallibilitas talis nullibi ei promissa est, talia enim definire non spectat ad officium universalis Pastoris animarum, aut capitis Ecclesiæ, cui appromissa est assistentia Sancti Spiritus ad dirigendas oves in rebus salutis, seu fidei, et morum. Nunc habe Decreta Pontificum in negotio Janseniano.

SS. D. N. CLEMENTIS XI

Confirmatio, et innovatio Constitutionum

INNOCENTII X ET ALEXANDRI VII

Adversus Jansenianam Hæresun editarum, cum nonnullis Declarationibus pro debita illarum observantia adjectis.

Vineam Domini Sabaoth, quæ est Catholica Ecclesia, pro commisso Nobis divinitus Apostolicæ servitutis munere custodire, atque excolere omni studio, atque industria jugiter satagentes, ea, quæ a Romanis Pontificibus Prædecessoribus nostris ad succrescentes in illa perniciosarum novitatum vepres radicitus evellendos, prudenti, salubrique consilio constituta esse noscuntur, ut quibuscumque inimici hominis molitionibus dejectis, firmius semper, atque exactius observentur, Apostolici muniminis nostri præsidio libenter roboramus, atque alias desuper sollicitudinis, et providentiæ nostræ partes interponimus, sicut omnibus naturæ considerationis trutina perpensis, ad fidelem, ac tutam Orthodoxæ veritatis custodiam, necnon animarum pretioso Unigeniti Dei filii Domini nostri Jesu Christi Sanguine Redemptarum salutem expedire in Domino arbitramur,

Sane postquam fel. recor. INNOCENTIUS Papa X. Prædecessor noster per quamdam suam desuper editam Constitutionem quinque famosas propositiones ex libro Cornelii Jansenii Episcopi Iprensis, cui titulus, Augustinus, excerptas, Apostolici censura judicii rite confixerat, rec. memor. ALEXANDER Papa VII etiam Prædecessor noster ad ejusmodi jam damnatos errores e Christi fidelium mentibus prorsus abolendos, publicæque tranquillitatis perturbatorum subtili tectas calliditate machinationes penitus evertendas, prædictam INNOCENTII Prædecessoris Constitutionem, toto illius inserto tenore, confirmavit, novarumque declarationum accessione constabilivit, sua in id pariter edita Constitutione tenoris, qui sequitur, videlicet:

ALEXANDER Episcopus, Servus Servorum Dei, Universis Christi fidelibus salutem, et

Apostolicam benedictionem. Ad sanctam Beati Petri Sedem, et universalis Ecclesiæ regimen, inscrutabili divinæ Providentiæ dispositione, nullis nostris suffragantibus meritis evecti, nihil Nobis antiquius ex muneris nostri debito esse duximus, quam, ut sanctæ Fidei nostræ, ac sacrorum Dogmatum integritati, tradita Nobis a Deo potestate, opportune consuleremus.

Ac licet ea, quæ Apostolicis Constitutionibus abunde fuerunt definita novæ decisionis, sive declarationis accessione nequaquam indigeant, qui tamen aliqui publicæ tranquillitatis perturbatores in illa dubium revocare, vel subdolis interpretationibus labefactare non verentur, ne morbus iste latius divagetur, promptum Apostolicæ auctoritatis remedium censuimus non esse differendum.

Emanavit siquidem alias a fel. rec. INNOCENTIO Papa X Prædecessore nostro Constitutio, et Definitio tenoris, qui sequitur, videlicet:

INNOCENTIUS Episcopus Servus Servorum Dei Universis Christi fidelibus salutem, et Apostolicam benedictionem. Cum occasione impressionis libri, cui titulus, Augustinus Cornelii Jansenii Episcopi Iprensis, inter alias ejus opiniones orta fuerit, praesertim in Galliis, controversia super quinque ex illis, complures Galliarum Episcopi apud nos institerunt, ut easdem propositiones Nobis oblatas expenderemus, ac de unaquaque earum certam, et perspicuam ferremus sententiam: Tenor vero præfatarum propositionum est, prout sequitur: Prima. Aliqua Dei præcepta hominibus justis volentibus, et conantibus, secundum præsentes, quas habent vires, sunt impossibilia: deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant. Secunda. Interiori gratiæ in

[ocr errors]

statu naturæ lapsæ numquam resistitur. Tertia. Ad merendum, et demerendum in statu naturæ lapsa non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione. Quarta. Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant hæretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere, vel obtemperare. Quinta. Semipelagianum est dicere Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut Sanguinem fudisse.

Nos, quibus inter multiplices curas, quæ animum nostrum assidue pulsant, illa in primis cordi est, ut Ecclesia Dei Nobis ex alto commissa purgatis pravarum opinionum. erroribus tuto militare, et tanquam navibus in tranquillo mari sedatis omnium tempestatum fluctibus, ac procellis, secure navigare, et ad optatum salutis portum pervenire possit, pro rei gravitate coram aliquibus S. R. E. Cardinalibus ad id specialiter sæpius congregatis, ac pluribus in Sac. Theologia Magistris, easdem quinque propositiones, ut supra, Nobis oblatas fecimus sigillatim diligenter examinari, earumque suffragia, tum voce, tum scripto relata mature consideravimus, eosdemque Magistros variis coram Nobis actis Congregationibus prolixe super eisdem, ac super earum qualibet disserentes audivimus.

Cum autem ab initio hujusmodi discussionis ad divinum implorandum auxilium, multorum Christi fidelium preces, tum privatim, tum publice indixissemus; postmodum iteratis eisdem ferventius, ac per Nos sollicite implorata Sancti Spiritus assistentia, tandem Divino Numine favente ad infrascriptam devenimus Declarationem, et definitionem.

Primam prædictarum propositionum: Aliqua Dei præcepta hominibus justis volentibus, et conantibus, secundum præsentes, quas habent, vires, sunt impossibilia, deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant. Temerariam, impiam, blasphemam, anathemate damnatam, et hæreticam declaramus, et uti talem damnamus.

Secundam, Interiori gratiæ in statu naturæ lapsæ numquam resistitur; Hæreticam declaramus, et uti talem damnamus.

Tertiam; Ad merendum, et demerendum in statu naturæ lapse non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione. Hæreticam declaramus, et uti talem damnamus.

Quartam: Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant hæretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere, vel obtemperare: Falsam, et hæreticam declaramus, et uti talem damnamus.

Quintam; Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut Sanguinem fudisse: Falsam, temerariam, scandalosam: et intellectam eo sensu, ut Christus pro salute dumtaxat prædestinatorum mortuus sit, impiam, blasphemam, contumeliosam, divinæ pietati derogantem, et hæreticam declaramus, et uti talem dam

namus.

Mandamus igitur omnibus Christi fidelibus utriusque sexus ne de dictis propositionibus sentire, docere, prædicare, aliter præsumant, quam in hac præsenti nostra declaratione, et definitione continetur, sub censuris, et pœnis contra hæreticos, et eorum fautores in jure expressis.

Præcipimus pariter omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque locorum Ordinariis, necnon hæreticæ pravitatis Inquisitoribus, ut contradictores, et rebelles quoscumque per censuras, et poenas prædictas, ceteraque juris, et facti remedia opportuna, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii sæcularis, omnino coerceant, et compescant.

Non intendentes tamen per hanc declarationem, et definitionem super prædictis quinque propositionibus factam, approbare nullatenus alias opiniones, quæ continentur in prædicto libro Cornelii Jansenii. Dat. Romæ apud S. Mariam Majorem, Anno Incarnationis Dominicæ 1653. 34. Maii.

Cum autem, sicut accepimus, nonnulli iniquitatis filii prædictas quinque propositiones, vel in libro prædicto ejusdem Cornelii Jansenii non reperiri, sed ficte, et pro arbitrio compositas esse, vel in sensu ab eodem intento non damnatas fuisse asserere magno cum Christi fidelium scandalo non reformident;

Nos, qui omnia, quæ in hac re gesta sunt, sufficienter, et attente perspeximus, utpote qui ejusdem Innoc. Prædecessoris jussu, dum adhuc in Minoribus constituti, Cardinalis munere fungeremur, omnibus illis Congressibus interfuimus, in quibus Apostolica auctoritate, eadem causa discussa est, ca profecto diligentia, quæ major desiderari non posset,

quamcumque dubitationem super præmissis imposterum auferre volentes, ut omnes Christifideles in ejus fidei unitate sese contineant, ex debito nostri Pastoralis officii, ac matura deliberatione, præinsertam Innoc. Prædecessoris nostri constitutionem, declarationem, et definitionem, harum serie confirmamus. approbamus, et innovamus, et quinque illas propositiones ex libro præmemorati Cornelii Jansenii Episcopi Iprensis, cui titulus est, Augustinus, excerptas, ac in sensu ab eodem Cornelio Jansenio intento damnatas fuisse; declaramus, et definimus, ac uti tales, inusta scilicet eadem singulis nota, quæ in prædicta declaratione, et definitione unicuique illarum sigillatim inuritur, iterum damnamus, ac eumdem librum sæpe dicti Cornelii Jansenii, cui titulus, Augustinus, omnesque alios, tam manuscriptos, quam typis editos, et si quos forsan in posterum edi contigerit, in quibus prædicta ejusdem Cornelii Jansenii doctrina, ut supra damnata defenditur, vel astruitur, aut defenditur, vel astruetur, damnamus itidem, atque prohibemus: Mandantes omnibus Christi fidelibus ne prædictam doctrinam teneant, prædicent, doceant, verbo, vel scripto exponant, vel interpretentur, publice, vel privatim, palam, vel occulte imprimant, sub pœnis, et censuris contra hæreticos in jure expressis ipso facto absque alia declaratione incurrendis.

Præcipimus igitur omnibus Venerabilibus Fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis, Episcopis, ceterisque locorum Ordinariis, ac hæretica pravitatis Inquisitoribus, Judicibus Ecclesiasticis, ad quos pertinet, ut præinsertam ejusdem INNOCENTII Prædecessoris Constitutionem, declarationem, ac definitionem, juxta præsentem nostram determinationem, ab omnibus observari faciant, ac inobedientes, et rebelles prædictis pœnis aliisque juris, et facti remediis, invocato etiam, si opus fuerit, brachii sæcularis auxilio, omnino coerceant. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem, Anno Incarnationis Dominicæ 1656, 16 Oct. Subinde vero, quo omnis Apostolicarum definitionum eludendarum aditus intercluderetur, memoratus ALEXANDER Prædecessor, priscum Ecclesiæ morem secutus, certam edidit formulam ab omnibus Ecclesiastici Ordinis, tam sæcularibus, quam regularibus personis subscribendam per aliam suam hac in re promulgatam Constitutionem tenoris sequentis, videlicet:

ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Regiminis Apostolici Divina Providentia Nobis, quamvis immeritis, commissi, ratio postulat, ut ad ea potissimum, quæ Catholicæ Religionis integritati, et propagationi, animarumque saluti, et fidelium tranquillitati consulere apta, et idonea esse judicantur, animam, et euram omnem, quantum licet, in Domino applicemus. Quamobrem Cornelii Jansenii hæresim in Gallia præsertim serpentem, ab INNOCENTIO X fel. rec. prædecessore nostro fere oppressam, ad instar colubri tortuosi, cujus caput attritum est, in varios gyros, et cavillationum deflexus euntem, singulari Constitutione ad hunc finem edita altero assumptionis nostræ anno, extinguere conati fuimus.

Sed, ut multiplices hostis hominum generis artes adhibet, nondum plene consequi potuimus, ut omnes errantes in viam salutis redirent, qui tamen unicus erat votorum, et curarum nostrarum scopus, quibus operam et industriam suam egregio sane studio venerabiles Fratres nostri Archiepiscopi, et Episcopi Regni Galliæ, earumdem Constitutionum Apostolicarum executioni præcipue intenti contulerunt, et carissimus in Christo Filius noster Rex Christianissimus singulari pietate auxiliarem dexteram strenuo, ac constantissimo animo porrexit.

Cum autem præfatus Rex Christianissimus eodem religionis zelo ductus per suum in Urbe Oratorem Nobis significari exponique curavit, nullum aliud opportunius remedium pestiferæ hujus contagionis reliquiis extirpandis adhiberi posse, quam si omnes certam Formulam subscriberent nostra auctoritate firmatam, in qua quinque propositiones ex Cornelii libro, cui titulus, Augustinus, excerptas sincere damnarent, ac proinde illam a Nobis quantocyus expediri, ad quælibet effugia præcludenda, omnesque removendos obtentus, flagitaverit:

Nos tam piis dictis Regis Christianissimi votis benigne annuendum esse ducentes, Formulam infrascriptam ab omnibus Ecclesiasticis etiam Venerabilibus Fratribus nostris Archiepiscopis, et Episcopis, necnon aliis quibuscumque Ecclesiastici Ordinis, tam regularibus, quam sæcularibus, etiam Monialibus, Doctoribus, et Licentiatis, aliisque Collegiorum Rectoribus atque Magistris subscribi districte mandamus, idque intra tres menses a die publicationis, seu notificationis præsentium; alias contra eos, qui intra terminum prædic

« ÖncekiDevam »