Sayfadaki görseller
PDF
ePub

II. PROPOSITIO DAMNATA

Interiori gratiæ in statu naturæ lapsæ nunquam resistitur.

S. AUGUSTINUS.

« Lib. 12. de Civitate Dei . 6. Si duo æqualiter affecti animo, et corpore, videant unius corporis pulchritudinem... et si eader tentatione tententur, et unus ei cedat, atque consentiat; alter idem, qui fuerat, perseveret; quid aliud apparet, nisi unum voluisse, alterum noluisse a castitate deficere. Unde? nisi propria voluntate; ubi eadem fuerat in utroque corporis, et animi affectio.

» Lib. de spir. et lit. c. 34. Misericordia prævenit nos; consentire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire, propriæ voluntatis est.

» Lib. de Catech. Rud. c. 26. A quo interitu, hoc est, pœnis sempiternis Deus misericors volens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiæ creatoris sui, misit unigenitum filium suum.

» Lib. de grat. et lib. arb. c. 16. Judæi gratiam repellebant, et in Christum propterea non credebant.

» Lib. 83. Quastionum q. 68. Ad illam coenam nec omnes qui vocati sunt venire voluerunt; neque illi qui venerunt, venire possent, nisi vocati. Itaque nec illi debent sibi tribuere, qui venerunt; nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi, quoniam ne venirent vocati, erat in eorum libera potestate.

» Vide etiam Aug. l. 1. ad Simplic. Quæst. 2. in Ps. 102. 1.3. de l. arb.c.16. serm. 159. al. 17. de Verbis Apost. c. 3. 1. 2 de Actis cum Felice c. 4. »

JANSENIUS.

Tom. 3. 1. 2. c. 24. Qua propter gratiam Dei ita victricem Augustinus statuit supra voluntates, ut non raro dicat, hominem operanti Deo per gratiam non posse resistere... Ex quibus non est difficile perspicere, quam procul ab Augustini doctrina, et sensibus aberraverint, qui vobis talem gratiam procuderunt, quæ semper explorat, expectatque voluntatem hominis ne si forte prævaricator fuerit, cassa, et inanis gratia, et effectus divinæ misericordiæ irritus humana potestate reddatur.

Et cap. 25. Apud Augustinum gratia, et opus bonum ita reciprocantur, ut quemadmodum ex gratia data mox effectum operis consecutum inferre solet; ita via versa ex defectu operis gratiam non esse datam.

Similia habet eodem t. 3. lib. 2. c. 23. et 27.

[ocr errors]

CALVINUS.

Lib. 5. contra Pighium p. 183. Nego gratiam sic nobis offerri, ut nostræ postea sit optionis vel obtemperare, vel refragari. Nego tantum in hoc dari, ut imbecillitatem nostram subsidio suo adjuvet. Neque enim efficere Deum in nobis testatur Paullus, ut possimus bene velle; sed hoc quoque ipsum, ut velimus.

In Antid. Conc. Trid. sess.. c. 6. Sexto capite asserunt, gratia Dei nos præparari ad justitiam percipiendam; sed huic gratiæ partes assignant excitandi, et adjuvandi, ut ipsi libere cooperemur. Nempe putidas hic nænias audimus, quas in Scholis deblaterare solent.

Ibid. Excudunt in nova officina, quod Augustino fuit ignotum, non esse ex Deo gratiæ receptionem, quia libero propriæ voluntatis motu Deo vocanti assentimur. At repugnat Scriptura, quæ Deum auctorem facit bonæ voluntatis.

Nec aliter Calvinus 1. 2. Instit. c. 3. § 10. et l. 3. Instit. c. 24. § 1.

III. PROPOSITIO DAMNATA

Ad merendum, et demerendum in statu naturæ lapsæ non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione.

S. AUGUSTINUS. « Lib. 3. de lib. arb. c. 4. Numquid tam multa, quæ præcipiuntur in lege, ut ne adulteria, et fornicationes committantur, indicant aliud, quam liberum arbitrium? Neque enim præciperentur, nisi homo haberet propriam voluntatem, qua divinis legibus obediret.

» Cap. 18. ejusdem libri. Quæcumque ista caussa est voluntatis; si non ci potest resisti sine peccato, ei ceditur; si autem potest, non ci cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum ? ergo caveat, ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peccat in eo, quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem; caveri igitur potest.

» Lib. de duabus anim. c. 12. Dicere autem peccare sine voluntate, magnum deliramentum est, et peccati reum teneri quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summæ iniquitatis est, et insaniæ. Quamobrem si illæ animæ quidquid faciunt, si natura, non voluntate faciunt, id est si libero ad faciendum, et ad non faciendum motu animi carent; si denique ab his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccato carum teneri non possumus.

» Vide etiam Aug. lib. contra Fortunatum disp. 1. et 2. l. 3. de lib. arb. c. 1.7. 12. de Civ. Dei cap. 8. lib. de vera Relig. cap. 14. »

JANSENIUS.

Tom. 3. l. 6. c. 6. Quod sola necessitas coactionis adimat libertamem... demonstrari potest. Eodem lib. 6. c. 38. Veteres non obstante immutabili necessitate, omnem omnino rationalem voluntatem, hoc est voluntatis motum, et liberam, et electivam sui objecti posuerunt, sola exclusa violentiæ, coactionisque necessitate... et paullo post, Habes Lector consensum admirabilem tot sanctissimorum, et eruditissimorum virorum, de quibus nulla unquam erroris in hoc suspicio fuit, unanimiter, constantissimeque docentium; hoc ipso, quod rationalis voluntas est, liberam esse... nullamque immutabilitatis, inevitabilitatis, vel quocumque voces nomine, sed solam coactionis necessitatem ei repugnare.

L. 8. c. 19. Nulla necessitas actibus voluntatis liberis formidanda est, sed sola vis, coactio, et necessitas violentiæ.

Similia habet l. 6. cap. 4. et 6. et l. 7. c. 11.

CALVINUS.

L. 2. Instit. c. 2. § 7. Pronunciat Lombardus, non liberi arbitrii ideo nos esse, quod ad bonum et malum vel agendum vel cogitandum peræque polleamus; sed dumtaxat quod coactione soluti sumus. Quæ libertas non impeditur, etiamsi pravi simus, et servi peccati, et nihil aliud, quam peccare possimus. Liberii arbitrii hoc modo dicatur homo, non quia liberam habet boni æque ac mali electionem; sed quia male voluntate agit, non coactione.

Nec aliter Calvinus 1. 2. de 1. arb. cont. Pighium. et l. 4. non procul ab initio, et l. 2. Inst. c. 3. § 2. et Antid. Trid. sess. 6. c. 6.

IV. PROPOSITIO DAMNATA

Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant hæretici, quod vellent

eam talem esse gratiam, cui posset humana voluntas resistere, vel obtemperare.

S. AUGUSTINUS.

« Quod ad primam partem propositionis attinet,

JANSENIUS.

Tom. 1. 1. 8. c. 6. Certum esse, et indubitatum esse debere sentio, quod Massilienses præter prædicationem, atque naturam, veram etiam atque internam et actualem gratiam, ad ipsam etiam fidem, quam humanæ voluntatis, ac libertatis adscribunt necessariam esse

viribus,
viribus,

» Lib. de Redempt. Sanctor c. 3. de seipso loquens, dum adhuc erat Semipelagianus, sic ait Errabam putans fidem, qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, et per illam nos impetrare Dei dona, quibus temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo. Librum vero sic concludit, rationem, cur illum conscripserit, afferens, nullius alterius erroris facta mentione. Nova quæstio ad hoc nos compulit, quia quum ex prioribus opusculis nostris satis idoneis testimoniis egissemus, donum Dei esse etiam fidem, inventum est quod contradiceretur; ad hoc valere illa testimonia, ut ostendant, Dei donum esse incrementum fidei; initium vero fidei... ab homine ipso esse, nec esse donum Dei; sed hoc exigere Deum, ut quum id præcesserit, cetera tanqum hoc merito consequantur, quæ Dei dona sunt, nec ullum dari gratis.

fateantur... In hoc ergo proprie Massiliensium error situs est, quod aliquid primævæ libertatis reliquum putent, quo sicut Adam, si voluisset, poterat perseveranter operari; ita lapsus homo saltem credere posset, si vellet; Neuter tamen sine interioris gratiæ adjutorio, cujus unus vel abusus relictus esset in uniuscujusque arbitrio, et voluntate.

Similia habet ejusdem lib. c. 7. et 8.

» Quod spectat ad alteram partem in Ps. 101. Vocata prima Jerusalem noluit audire. Jerusalem, Jerusalem: luget, clamat, et non respondetur :

» In Ps. 51. De talibus alio loco dictum est: Noluit intelligere, ut bene ageret. Non enim dictum est: non potuit, sed noluit intelligere, ut bene ageret. Clausit oculos a luce præsenti.

» Numquid tum Semipelagianus fuit Augustinus? Vid. etiam 1. 2. de pecc. mor. et remiss. c. 17. l. 1. Retr. c. 22. et ser. 159. al. 17. de Verb. Apostoli. »

CALVINUS.

L. 1. Instit. c. 45. § 8. Poterat igitur Adam stare, si vellet; quando nonnisi propria voluntate cecidit; sed quia in utramque partem flexibilis erat ejus voluntas, ideo tam facile prolapsus est... Qui vero Christi se discipulos esse professi in homine perdito, et in spirituale. exitium demerso liberum arbitrium adhuc quærunt, inter Philosophorum placita, et cœlestem doctrinam partiendo plane desipiunt.

L. 2. Instit. c. 3. § 10. Gratia voluntatem movet, non qualiter multis sæculis. traditum est, et creditum, ut nostræ postea sit electionis motioni aut obtemperare, aut refragari; sed illam efficaciter afficiendo, etc.

Nec aliter Calvinus in Antid. Trid. sess. 6.

V. PROPOSITIO DAMNATA

Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse

aut sanguinem fudisse.

S. AUGUSTINUS.

« L. 2. oper. imp. c. 128. Unus pro omnibus mortuus est, Juliane non hoc Augustinus, sed Apostolus dixit; imo ipse per suum Apostólum Christus. Ne dicas... pro multis. Multi quippe isti, ipsi sunt omnes, de quibus alio in loco dicit: sicut in Adam omnes moriuntur.

» L. 6. contra Julian. c. 4. Unus, inquit Apostolus, pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; ostendens fieri non posse, ut moreretur, nisi pro mortuis. Ex hoc enim probavit, omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus est unus. Impingo, inculeo, infarcio recusanti accipe, salubre est, nolo moriaris. Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Vide quam consequens esse voluit, ut intelligantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est.

» In Ps. 68. Projecit Judas pretium argenti, quo ab illo Dominus venditus erat; nec agnovit pretium, quo ipse a Domino redempturus erat.

» Tract. 31. in Joann. Illis petebat veniam, a quibus accipiebat injuriam; non enim attendebat, quia ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis moriebatur.

» V. etiam Aug. in Enchirid. c. 95. Tract. 2. in epist. 2. Joann. Ser. 31. inter 40. nunc 340. et l. 2. de Symb. ad Cathec. c. 8. »

JANSENIUS.

T. 3. l. 3. c. 21. Massilienses... tanquam firmissimam basim errori suo collocarunt ista Scripturæ loca, quibus Deus dicitur, omnes velle salvos fieri, atque esse Redemptor omnium... Quæ sane cum in Augustini doctrina perspicua, certaque sint, nullo modo principiis ejus consentaneum est, ut Christus Dominus vel pro infidelium in infidelitate morientium, vel pro justorum non perseverantium æterna salute mrotuus esse, sanguinem fudisse, semetipsum redemptionem dedisse, Patrem orasse sentiatur; scivit enim, quo quisque jam ab æterno prædestinatus erat, scivit hoc decretum. Ex quo factum est, juxta sanctissimum Doctorem, quod non magis Patrem pro æterna liberatione ipsorum, quam pro Diaboli deprecatus fuerit.

Similia habet c. 20. ejusdem l. 3. T. 3. et l. 10. c. 3.

CALVINUS.

In cap. 2. epist. 1. Joann. Sub omnibus reprobos non comprehendit; sed eos designat, qui simul credituri erant, et qui per varias mundi plagas dispersi erant.

In c. 17. Joann. Christus proprii gregis solummodo fuit sollicitus, et pro electis suis dumtaxat oravit.

L. de occulta Dei Provid. p. 737. Quod citare soletis ex Paullo, Deum omnes velle salvos fieri, quam nihil errori vestro suffragetur, alibi planum fecisse mihi videor. Nam certo certius est, Paullum illuc non de singulis hominibus agere, sed intelligere ordines, et genera vocatio

num.

Nec aliter Calvinus 1. de Præp. p. 706. et l. 3. In t. c. 22. § 11. et c. 23. §1.

213 § S. Augustinus non est irrefragabilis, nisi in illis, quæ Ecclesiæ auctoritas confirmat: patet, nam fassus est sæpe S. Augustinus se errasse, uti constat ex libris Retractationum, ideoque ipsemet dixit nolle sibi credi, nisi adesset simul alia auctoritas, vel ratio: Errare in rebus obscuris, et quæ non erant eo tempore explicatæ ac definitæ, inquit Canus de locis l. 7. c. 1. n. 3. aut Cypriano, aut Ambrosio, aut Augustino accidit: Abulensis defens. p, 2. c. 18. ait, Non est ergo necesse nobis quæcumque Augustinus scripsit, credere... constat, quod Augustinus, cum scriberet, in multis erravit: et c. 85. De Augustino constat, quod potuit errare, et in multis erravit, quorum quædam ipse retractavit, alia vero non potuit retractare: ipsemet S. August. relatus dist. 9. c. c. 4. sic de se loquitur in Epist. 8. ad Hieron. Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis majoribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quæ possint justo judicio, et nulla temeritate damnari. Quantum autem, et in quibus punctis circa materiam gratiæ auctoritas S. August. sit irrefragabilis notant Platel. p. 2. an. 482. et Ars. in T. 2. p. 2. c. 7. § 3 1.

214

Q. 34. Si opinio ab aliqua Sacra Congregatione Romae damnetur, an ideo amittat probabilitatem? R2.

§ 1. Variæ sunt Congregat. Romæ, nempè

1 Ipse autem Hipponensis magister et dux in suo ultimo opere hæc professus est: « Neminem velim sic amplecti omnia mea ut me sequatur, nisi in iis me non errasse perpexerit. Nam propterea nunc facio libros in quibus opuscula mea retractanda suscepi, ut nec meipsum in omnibus me secutum fuisse demonstrem, sed proficienter me existimo Deo miserante scripsisse, non tamen a perfectione cœpisse; quandoquidem arrogantius loquor quam verius si vel nunc dico me ad perfectionem sine ullo errore scribendi jam in ista ætate venisse.... » (de Don. Persev. . xx1) A quo autem pelenda sit veritas, ipse indicat, ad Bonifacium Papam opera quædam sua mittens: hæc ego... ad Tuam potissimum dirigere Sanctitatem non tam discenda quam examinanda et ubi forsitan aliquid displicuerit emendanda constitui.» (Cont. duas Epis. Pel. 1, n. 3.) Unde proscripta fuit ista propositio: Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino fundatam illam absolute potest tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontificis bullam. Hæc est cathedra unitatis in qua, ut ipse alibi loquitur, posuit Deus doctrinam veritatis.

2 Inter tot errores, quibus ætate nostra portæ inferi dimicare conatæ sunt contra veram Christi Ecclesiam, iste etiam fuit, quo contendebant nonnulli hanc ei non convenire potestatem, prohibendi nempe libros noxios; ideoque ipsius lege non obstante (modo evidens subversionis periculum non appareat) libros quoscumque ab omnibus tuta conscientia perlegi posse. Hæc doctrina potius hæreticorum est; sed non defuere etiam ex nostris, qui eam impudenter ausi sunt evulgare cum incredibili animarum pernicie. Talis fuit

$. Officii, Rituum, Trident. Indicis librorum, Episcoporum, Regularium, Cardinalium,

Congregatio S. Officii constat multis viris primariis, inter quos 5 Cardinales deputati a Papa, quorum tres adesse debent, ut aliquid concludatur: huic concessit Paulus III potestatem inquirendi, citandi, procedendi in omnibus causis tam hæresim manifestam, quam schismata, divinationes, Sacramentorum abusum concernentibus, uti etiam circa crimen sollicitantium ad turpia in Confessione.

Rituum, præest consultationibus de moribus Ecclesiæ, de ritibus Sacramentorum, de Horis Breviarii, de cultu, et canonizatione SS. habeturque semel tantum in anno.

Tridentini, resolvit dubia circa decreta. morum contenta in Tridentino, et habetur singulis mensibus semel.

Indicis librorum, instituit examen circa libros prohibitos, eorumque catalogos, et indices.

Episcoporum, dirimit dubia, ac lites circa jura, immunitates, privilegia, quæ referuntur a Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque Ecclesiasticis Prælatis.

Regularium, respondet ad dubia proposita a Regularibus; itemque ad eorum controversias, et circa apostasiam.

Cardinalium, agit de propaganda fide: ha

imprimis petulans ille hæreticorum fautor Paulus Sarpius, quem copiosissime refutavit D. Pallavicini: tales fuere alii Sedis Apostolicæ detractatores infensissimi, uti Van Espen, Fleury, Tamburini, Dupinius et Launojus. » (Scav. III. 284). A qua erronea omnino sententia, juris eversiva quo Romanus Pontifex, Pater et Doctor omnium Christianorum pollet pascendi regendi et gubernandi universalem Ecclesiam, non satis recedit eorum placitum qui se eximere a lege indicis irrito satagunt conatu, Ab auctoribus sanaque exploditur Theologia distinctio illa quam instituere voluerunt inter librum damnatum ac prohibitum. De quo præstantissimo argumento legi debent quæ congessit Clar. D. Bouix, in suo de Curia Romana tractatu. « La Sacrée Congrégation des Cardinaux, interprète du Concile de Trente, n'a point hésité à supprimer dans les décrets du Concile de la Province de Reims de l'année 1857, une clause favorable à certaines coutumes des Eglises de France, et à insérer à l'article de la Bulle in Coena Domini, touchant la lecture des livres des hérétiques, ces paroles bien expressives dans leur sobriété : « Cæterum serventur regulæ indicis. » (Ill. ac RR. C. Gousset, Expos. des principes, etc., p. 150.) « A solo R. Pontifice vel a SS. Congregationibus S. Officii aut Indicis licentia impetranda est legendi libros per ipsum Pontificem vel Congregationes prohibitos... Hoc jus omnibus episcopis dabat Instructio C'ementis VIII (1598); sed illud postea ipsis sublatum est per Gregorium XV const, Apostolatum (1612), innovata ab Urbano VIII (1631). Legas p. 126. (Edit. not.)

« ÖncekiDevam »