Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Cæterum volumus, ut earumdem litterarum tenori hic inserto, illa ipsa omnino fides adhibeatur, ubicumque et quandocumque, sive in judicio, sive alibi fuerit exhibitus, vel ostensus, sicut illius originalibus litteris prædictis adhiberetur, si ipsæ exhiberentur, vel ostenderentur, Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum,

Datum Romæ apud S. Petrum. anno Incarnationis Dominicæ 1579, quarto Kalendas Februarii, Pontificatus nostri anno octavo.

Posteriora verba sic interpunxerunt quidam discipuli Baji. Quas quidem sententias stricto coram nobis examine ponderatas, quamquam nonnullæ aliquo pacto sustineri possent in rigore, et proprio verborum sensu ab assertoribus intento, hæreticas, erroneas, etc., damnamus Ex qua interpunctione inferebant nullam determinate dici posse domnatam, sed tantum aliquas indeterminate. ideoque posse singulas defendi in se sensu ab assertoribus intento: sed Urbanus VIII, in Generali Cong. die 26. 1644. produxit ex Archivio Bullam, In eminenti, in qua repetit verba S, Pii V. et comma, ponitur post To. possent; erantque interpunctiones, uti primo retulimus. Postmodum Cajani dixerunt Bullam illam, In eminenti esse supreptitiam, quod damnavit Alexander VIII. die 7 decemb. 1690. in propos. 31. uti referemus.

III.

INNOCENTII PAPÆ X,

CONSTITUTIO

De quinque Propositionibus ex JANSENUI libro

excerptis.

INNOCENTIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI.

nes nobis oblatas expenderemus, ac de unaquaque earum certam et perspicuam ferremus sententiam. Tenor vero præfatarum Propositionum est prout sequitur.

I. Aliqua Dei præcepta hominibus justis. volentibus, et conantibus, secundum præsentes quas habent vires, sunt impossibilia: deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant.

II. Interiori gratiæ in statu naturæ lapsæ, nunquam resistitur.

III. Ad merendum et demerendum in statu naturæ lapsæ, non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione,

IV. Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei : et in hoc erant hæretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere, vel obtemperare.

V. Semipelagianum est, dicere Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sanguinem fudisse.

Nos quibus inter multiplices curas, quæ animum nostrum assidue pulsant, illa in primis cordi est, ut Ecclesia Dei nobis ex alto commissa, purgatis pravarum opinionum erroribus, tuto militare, et tamquam navis in tranquillo mari, sedatis omnium tempestatum flectibus ac procellis, secure navigare, et ad optatum salutis portum pervenire possit.

Pro rei gravitate, coram aliquibus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus ad id specialiter sæpius congregatis, ac pluribus in sacra Theologia Magistris, easdem quinque Propositiones, ut supra, nobis oblatas, fecimus singillatim diligenter examinari : eorumque suffragia, tum voce, tum scripto relata mature consideravimus: eosdemque Magistros, variis coram nobis actis Congregationibus, prolixe super eisdem, ac super earum qualibet differentes audivimus.

Cum autem ab initio hujuscemodi discussionis ad divinum implorandum auxilium, multorum Christi fidelium preces, tum privatim, tum publice indixissemus, postmodum

Universis Christi fidelibus Salutem et Apos- iteratis eisdem ferventius, ac per nos solicite

tolicam benedictionem.

Cum occasione impressionis libri, cui titulus, Augustinus Cornelii Jansenii, Episcopi Iprensis, inter alias ejus opiniones orta fuerit, præsertim in Galliis, controversia super quinque ex illis complures Galliarum Episcopi apud nos institerunt, ut easdem Propositio

implorata Sancti Spiritus assistentia, tandem divino Numine favente, ad infrascriptam devenimus declarationem et definitionem.

Primam prædictarum propositionum, Aliqua Dei præcepta hominibus justis volentibus, et conantibus, secundum præsentes quas habent vires, sunt impossibilia deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant: temerariam, im

piam, blasphemam, anathemate damnandam, et hæreticam declaramus, et uti talem dam

namus.

Secundam, Interiori gratiæ in statu naturæ lapse, nunquam resis titur : hæreticam declaramus, et uti talem damnamus.

Tertiam, Ad merendum et demerendum in statu naturæ lapse, non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione hæreticam declaramus, et uti talem daminamus.

Quartam, Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei: et in hoc erant hæretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare falsam, et hæreticam declaramus, et uti talem damnamus.

Quintam, Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sanguinem fudisse: falsam, temerariam, scandalosam, et intellectam eo sensu, ut Christus pro salute duntaxat prædestinatorum mortuus sit, impiam, blasphemam, contumeliosam, divinæ pietati derogantem, et hæreticam declaramus, et uti talem dam

namus.

Mandamus igitur omnibus Christi fidelibus utriusque sexus, ne de dictis propositionibus sentire, docere, prædicare, aliter præsumant, quam in hac præsenti nostra declaratione et definitione continetur, sub censuris et poenis contra hæreticos et eorum fautores in jure expressis.

Præcipimus pariter omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque locorum Ordinariis, nec non hæretica pravitatis Inquisitoribus, ut contradictores et rebelles quoscumque per censuras et pœnas prædictas cæteraque juris et facti remedia opportuna, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii sæcularis, omnino coerceant et compescant.

Non intendentes tamen per hanc declarationem et definitionem super prædictis quinque Propositionibus factam, approbare ullatenus alias opiniones, quæ continentur in prædicto libro Cornelii Jansenii.

Datum Romæ, apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicæ 1625, pridie Kalendas junii, Pontificatus nostri anno

nono.

Hi. Datarius.

P. Gualterius.

P. Ciampinus.

IV.

INNOCENTII PAPÆ X

DECRETUM.

Adversus libros continentes Propositionem, qua asseritur æqualitas Sanctorum PETRI et PAULI.

Feria V. die 29 Januarii 1647. In Congregatione Generali S. Romanæ et Universalis Inquisitionis, etc.

Editus est anno 1645, liber Gallico idiomate impressus, cui titulus: De l'autorité de S. Pierre et de S. Paul, qui réside dans le Pape Successeur de ces deux Apotres, absque nomine Authoris, et impressionis loco. Hujus libri evulgationem subsecuta editio est alterius libri Anonymi eodem idiomate impressi, cui titulus La Grandeur de l'Eglise Romaine établie sur l'autorité de S. Pierre et de S. Paul; Nec non epistolæ ejusdem argumenti latino idiomate conscriptæ, ac typis excusæ plurimis adductis, atque congestis Sanctorum Patrum, Summorum Pontificum, Sacrorum Conciliorum, et Doctorum locis.

Quocirca, ne in re tanti ponderis error aliquis mentibus Christi fidelium irreperet, libris prædictis de mandato Sanctissimi mature examinatis, locisque adductis diligenter inspectis, ac ponderatis,

Sanctissimus relata unanimi Theologorum ad hoc specialiter deputatorum censura, et auditis votis Eminentissimorum et Reverendissimorum D. D. Cardinalium Generalium Inquisitorum, Propositionem hanc: S. Petrus et S. Paulus sunt duo Ecclesiæ Principes, qui unicum efficiunt. Vel: sunt duo Ecclesiæ Catholicæ Coriphæi, ac supremi Duces summa inter se unitate conjuncti. Vel: sunt geminus Universalis Ecclesiæ vertex, qui in unum divinissime coaluerunt. Vel: sunt duo Ecclesiæ Summi Pastores, ac Præsides, qui unicum caput constituunt, ita explicatam, ut ponat omnimodam æqualitatem inter S. Petrum, et S. Paulum, sine subordinatione, et subjectione S. Pauli ad S. Petrum in potestate suprema, et regimine universalis Ecclesiæ, hæreticam censuit, et declaravit.

Epistolam vero ac libros prædictos, aliosque, in quibus Propositio, ut supra explicata, et damnata asseritur et defenditur, tam impressos quam imprimendos, quocumque idio

mate, aut quomodolibet, etiam in scriptis evulgatos, vel in posterum evulgandos, Sanetitas Sua omnino damnatos, et prohibitos esse voluit, prout præsenti Decreto damnat, et prohibet.

Mandans ut nemo cujuscumque gradus, et conditionis existat, etiam speciali seu specialissima nota dignus, libros prædictos, aut aliquem ex illis apud se retineat aut legat, nec imprimere, aut imprimi curare audeat, sub censuris, et poenis contra hujusmodi delinquentes statutis, sed etiam a præsentis Decreti notitia, quicumque illos habuerit locorum Ordinariis, seu Inquisitoribus consignare

teneatur.

V.

ALEXANDRI DIVINA

PROVIDENTIA PAPE VII

DECRETUM

Prius adversus propositiones 28 scandalosas, et perniciosas in praxi.

Feria V die 24 Septembris 1665.

Sanctissimus D. N. audivit, non sine magno animi sui morore, complures opiniones Christianæ disciplinæ relaxativas, et animarum perniciem inferentes; partim antiquatas iterum suscitari, partim noviter prodire et summam illam luxuriantium ingeniorum licentiam in dies magis excrescere, per quam in rebus ad conscientiam pertinentibus modus opinandi irrepsit alienus omnino ab Evangelica simplicitate, Sanctorumque Patrum doctrina, et quæ si pro recta regula fideles in, praxi sequerentur, ingens irreptura esset vitæ Christianæ corruptela: Quare ne ullo unquam tempore viam salutis, quam suprema veritas Deus, cujus verba in æternum permanent, arctam esse definivit, in animarum perniciem dilatari, seu verius perverti contigeret, idem Sanctissimus D. N. ut oves sibi creditas ab ejusmodi spatiosa, lataque, per quam itur ad perditionem, via, pro Pastorali solicitudine in rectam semitam evocaret, earumdem opinionum examen pluribus in sacra Theologia Magistris, ac deinde Eminentissimis, et Reverendissimis D. D. Cardinalibus contra hæreticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus serio commisit: qui tantum negotium strenue aggressi, eique sedulo incumbentes, et mature

discussis usque ad hanc diem infrascriptis. Propositionibus, super unaquaque ipsarum sua suffragia Sanctitati suæ sigillatim exposuerunt.

I. Homo nullo unquam vitæ suæ tempore tenetur elicere actum Fidei, Spei, et Charitatis ex vi præceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium. Vide La Croix lib. 2 n. 1.)

II. Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat. (Vide La-Croix lib. 3 p. 1 n. 835.)

III. Sententia asserens, Bullam Coenæ solum prohibere absolutionem hæresis, et aliorum criminum, quando publica sunt, et id non derogare facultati Tridentini, in qua de occultis criminibus sermo est, anno 1629, 18 Julii in Consistorio Sacræ Congregationis Eminentissimorum Cardinalium visa, et tolerata est. (Vide La-Croix 1. 6 par. 2 n. 1629.)

IV. Prælati regulares possunt in foro conscientiæ absolvere quoscumque sæculares ab hæresi occulta, et ab excommunicatione propter eam incursa. (Vide La-Croix ubi supra.)

V. Quamvis evidenter tibi constet, Petrum esse hæreticum, non teneris denunciare, si probare non possis. (Vide La-Croix lib. 2 num. 215.)

VI. Confessarius, qui in Sacramentali Confessione tribuit pœnitenti chartam postea legendam, in qua ad Venerem incitat, non censetur sollicitasse in Confessione, ac proinde non est denunciandus. (Vide La-Croix lib. 2 num. 246.)

VII. Modus evadendi obligationem denunciandæ sollicitationis est, si sollicitatus confiteatur cum sollicitante, hic potest ipsum absolvere absque onere denunciandi. (Vide La-Croix loco citato.)

VIII. Duplicatum stipendium potest Sacerdos pro eadem Missa licite accipere, applicando petenti partem etiam specialissimam fructus ipsimet celebranti correspondentem, idque post Decretum Urbani VIII. (Vide LaCroix lib. 6 part. 2 num. 129.)

IX. Post Decretum Urbani potest Sacerdos, cui Missæ celebrandæ traduntur, per alium satisfacere collato illi minore stipendio, alia parte stipendii sibi retenta. (Vide La-Croix ibidem n. 130.)

X. Non est contra justitiam pro pluribus sacrificiis stipendium accipere et sacrificium unum offerre: neque etiam est contra fidelitatem, etiamsi promittam, promissione etiam

juramento firmata, danti stipendium, quod pro nullo alio offeram. (Vide La-Croix ibid. num. 137.)

seu

XI. Peccata in Confessione omissa, oblita ob instans periculum vitæ, aut ob aliam caussam, non tenemur in sequenti confessione exprimere. (Vide La-Croix ibidem num. 596.)

XII. Mendicantes possunt absolvere a casibus Episcopis reservatis, non obtenta ad id Episcoporum facultate. (Vide La-Croix ibidem num. 1628.)

XIII. Satisfacit præcepto annuæ Confessionis, qui confitetur Regulari, Episcopo præsentato, sed ab eo injuste reprobato. (Vide La-Croix ibid. num. 1520.)

XIV. Qui facit Confessionem voluntarie nullam, satisfacit præcepto Ecclesiæ. (Vide La-Croix ibid. num. 2032.)

XV. Poenitens propria authoritate substituere sibi alium in potest, qui loco ipsius pœnitentiam adimpleat. (Vide La-Croix ibid. num. 1283.)

XVI. Qui beneficium curatum habent, possunt sibi eligere in Confessarium simplicem Sacerdotem non approbatum ab Ordinario. (Vide La-Croix ibidem num. 1539.)

XVII. Est licitum Religioso, vel Clerico calumniatorem gravia crimina de se, vel de sua Religione spargere minantem occidere, quando alius modus defendendi non suppetit; uti suppetere non videtur, si calumniator sit paratus, vel ipsi Religioso, vel ejus Religioni, publice et coram gravissimis viris prædicta impingere, nisi occidatur. (Vide La-Croix lib. 3 par. 1 num. 799.)

XVIII. Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, ac etiam Judicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum evitare. (Vide LaCroix ibid.)

XIX. Non peccat maritus occidens propria auctoritate uxorem in adulterio deprehensam. (Vide La-Croix ibidem uum. 789 et seqq.)

XX. Restitutio a S. Pio V imposita Beneficiatis non recitantibus, non debetur in conscientia ante sententiam declaratoriam Judicis, eo quod sit pœna. (Vide La-Croix lib. 4 num. 1208.)

XXI. Habens Capellaniam collativam, aut quodvis aliud beneficium Ecclesiasticum, si studio litterarum vacet, satisfacit suæ obligationi, si officium per alium recitet. (Vide LaCroix ibidem num. 1228.)

XXII. Non est contra justitiam beneficia Ecclesiastica non conferre gratis, quia collator conferens illa beneficia Ecclesiastica pecunia interveniente, non exigit illam pro collatione beneficii, sed veluti pro emolumento temporali, quod tibi conferre non tenebatur. (Vide La-Croix lib. 3 par. 1 num. 159.)

XXIII. Frangens jejunium Ecclesiæ, ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu, vel inobedientia hoc faciat, puta, quia non vult se subjicere præcepto. (Vide La-Croix lib. 3 par. 2 num. 1262.)

XXIV. Mollities, sodomia, et bestialitas sunt peccata ejusdem speciei infimæ, ideoque sufficit dicere in confessione se procurasse pollutionem. (Vide La-Croix lib. 6 par. 2 num. 1079.)

XXV. Qui habuit copulam cum soluta, satisfacit confessionis præcepto, dicens, commisi cum soluta grave peccatum contra castitatem, non explicando copulam. (Vide LaCroix ibidem num. 1039.)

XXVI. Quando litigantes habent pro se opiniones æque probabiles, potest judex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius præ alio. (Vide La-Croix lib. 4 num. 1494.)

XXVII. Si liber sit alicujus junioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet rejectam esse a Sede Apostolica tanquam improbabilem. (Vide La-Croix lib. 4 num. 153.)

XXVIII. Populus non peccat, etiamsi absque ulla caussa non recipiat legem a Principe promulgatam. (Vide La-Croix lib. 1 num. 631.)

Quibus peractis dum similium Propositionum examini cura, et studium impenditur, interea idem Sanctissimus re mature considerata statuit, et decrevit, prædictas Propositiones, et unamquamque ipsarum, ut minimum tanquam scandalosas esse damnandas, et prohibendas, sicut eas damnat, ac prohibet; ita ut quicumque illas, aut conjunctim, aut divisim docuerit, defenderit, ediderit, aut de eis etiam disputative, publice, aut privatim tractaverit, nisi forsan impugnando, ipso facto incidat in excommunicationem, a qua non possit (præterquam in articulo mortis) ab alio, quacumque etiam dignitate fulgente, nisi a pro tempore existente Romano Pontifice absolvi.

Insuper districte in virtute Sanctæ Obedientiæ, et sub interminatione divini judicii prohibet omnibus Christi fidelibus cujuscum

que conditionis, dignitatis, ac status, etiam speciali, ac specialissima nota dignis, ne prædictas opiniones, aut aliquam ipsarum ad praxim deducant.

Sanctissimus D. N. post latum Decretum die 24 Septembris proxime elapsi, quo viginti octo Propositiones damnatæ fuerunt, examinatis sedulo, et accurate usque ad hanc diem infrascriptis aliis quadragesimum quintum numerum complentibus, per plures in Sacra Theologia Magistros, ac per Eminentissimos, et Reverendissimos D. D. Cardinales adversus hæreticam pravitatem Generales Inquisitores, eorum suffragia sigillatim super unaquaque ipsarum audivit.

PROPOSITIONES ALIÆ.

XXIX. In die jejunii qui sæpius modicum quid comedit, etsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit jejunium. (Vide La-Croix lib. 3 par. 2 num. 1306.)

XXX. Omnes Officiales, qui in Republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione jejunii, nec debent se certificari, an labor sit compatibilis cum jejunio. (Vide LaCroix lib. 3 par. 2 num. 1328.)

XXXI. Excusantur absolute a præcepto jejunii omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit, etiamsi iter unius dici conficiant. (Vide La-Croix ibid. num. 1345.)

XXXII. Non est evidens, quod consuetudo non comedendi ova et lacticinia in Quadragesima obliget. (Vide La-Croix lib. 3 par. 2 num. 1260.)

XXXIII. Restitutio fructuum obomissionem horarum suppleri potest per quascumque eleemosynas, quas antea Beneficiarius de fructibus sui beneficii fecerit. (Vide La-Croix lib. 4 num. 1208.)

XXXIV. In die Palmarum recitans Officium Paschale satisfacit præcepto. (Vide LaCroix lib. 4 num. 1250.)

XXXV. Unico Officio potest quis satisfacere duplici præcepto, pro die præsenti, et crastino.

XXXVI. Regulares possunt in foro conscientiæ uti privilegiis suis, quæ sunt expresse revocata per Concilium Tridentinum. (Vide La-Croix lib. 1 num. 838.

XXXVII. Indulgentiæ concessæ Regularibus, et revocata a Paulo V hodie sunt revalidatæ. (Vide La-Croix lib. 6 par 2 num. 1287.)

XXXVIII. Mandatum Tridentini factum

Sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali, confitendi quamprimum, est consilium non præceptum. (Vide La-Croix lib. 6 par. 1 num. 543.)

XXXIX. Illa particula quamprimum intelligitur, cum Sacerdos suo tempore confitebitur. (Vide La-Croix ibidem num. 545,)

XL. Est probabilis opinio, quæ dicit esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem, quæ ex osculo oritur, secluso periculo consensus ulterioris, et pollutionis. (Vide La-Croix lib. 3 par. 1 num. 888 et lib. 5 num. 506.)

XLI. Non est obligandus concubinarius ad ejiciendam concubinam, si hæc nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, vulgo regalo, dum deficiente illo, nimis ægre ageret vitam, et aliæ epulæ tædio magno concubinarium afficerent, et alia famula nimis difficile inveniretur. (Vide La-Croix lib. 5 num. 261.)

XLII. Licitum est mutuanti aliquid ultra sortem exigere, si se obliget ad non repetendam sortem usque ad certum tempus. (Vide La-Croix lib. 3 par. 2 num. 870.)

XLIII. Annuum Legatum pro anima relictum non durat plus, quam per decem annos.(Vide La-Croix lib. 3 par. 2 num. 1132.)

XLIV. Quoad forum conscientiæ, reo correcto, ejusque contumacia cessante, cessant censuræ. (Vide La-Croix lib. 7 num. 159.)

XLV. Libri prohibiti donec expurgentur possunt retineri, usque dum adhibita diligentia corrigantur. (Vide La-Croix ibid. num. 347.)

Quibus mature pensatis, idem Sanctissimus statuit ac decrevit prædictas propositiones, et unamquamque ipsarum, ut minimum tanquam scandalosas esse damnandas et prohibendas, sicuti eas damnat ac prohibet. Ita ut quicumque illas etc. uti in priore decreto.

Insuper districte in virtute Sanctæ Obedientiæ, etc. ut in priore etiam decreto.

« ÖncekiDevam »