Sayfadaki görseller
PDF
ePub

449

450

:

sibi formare conscientiam, non secundum suam, sed pœnitentis opinionem, v. g. hoc modo Quamvis ergo opiner scriptionem ob lucrum in die festo esse illicitam: tamen cum opinio mea sit incerta, et pænitens probabiliter putet esse licitum, nec teneatur opinionem suam deserere, et sequi meam, non possum judicare illum esse indispositum, ergo cum peccata ipsius audiverim, neque mihi licitum sit abrumpere Sacramentum, aut negare jus, quod ad absolutionem habet, teneor absolvere; præscindendo ab illa opinione mea speculativa, quæ hic se impertinenter habet.

Inst. 2. Scientia, quid circa administrationem Sacramenti pœnitentiæ sit faciendum, non requiritur in pœnitente, sed in Confessario, ergo hic procedendum est juxta cognitionem Confessarii, non pœnitentis. R. Ergo hic procedendum est juxta cognitionem Confessarii, huc pertinentem, c. huc non pertinentem n. cons. cognitio Confessarii huc pertinens est judicium, quod hic habere debet de statu, et dispositione pœnitentis, et secundum hanc cognitionem debet se regulare Confessarius, eique se submittere debet pœnitens, quia Confessarius hoc agit, ut Judex, et ut Superior; alia autem cognitio directa quam Confessarius tanquam privatus Theologus habet de eo quod scriptio die festo facta ob lucrum sit illicita, est hic impertinens, nec tenetur se illi submittere pœnitens, ideoque hæc cognitio ad summum. valere poterit pro regulando Confessario ipso, si scribere velit ipse die festo, non autem pro regulando pœnitente, qui licite se regulat secundum suam, et gravissimorum Doctorum opinionem contrariam.

Inst. 3. Ordo rectus inverteretur, si Judices tenerentur judicare secundum opinionem reorum item si Ecclesia teneretur procedere secundum opiniones subditorum. R. ad, Quando judicium instituitur circa conscientiam, et peccata Rei, uti fit ad Tribunal Pœnitentiæ, tunc debet Reus judicari secundum opiniones suas, per quas fit, ut vel incurraturvel evitetur peccatum aliud est in aliis tribunalibus ubi quæritur, quid in re sit. v. g. ad quem a parte rei pertineat ager, an Titius reipsa occiderit, furatus sit etc. tunc enim non attenditur ad opiniones litigantium, vel eorum, qui accusantur, sed ad argumenta directa rem, vel factum secundum se probantia. Ad 2. Ecclesia extra tribunal Confessionis habet jus ferendileges, et regendi fideles independenter ab opinionibus eorum, quos etiam obligare potest ad deserendas opiniones suas in praxi; e contra in tribunali Confessionis, a Christo

jussa est judicare, et procedere secundum conscientiam poenitentis, quam hic licite format secundum opiniones suas ab Ecclesia permissas, et certo probabiles, ut sæpe dic

tum est.

omittere scriptionem propter lucrum, secunObjic. 3. Pœnitens, qui die festo non vult 451 dum judicium, quod Confessarius habet, non vult servare unum mandatum graviter obligans; ergo secundum judicium Confessarii est indispositus; ergo cum ad Confessarium. spectet judicium de dispositione pœnitentis, non potest eum absolvere. R. Secundum judicium, quod Confessarius habet, tanquam Confessarius, non vult servare unum mandatum, neg. secundum judicium, quod Confessarius habet tanquam privatus Theologus, cone. ant. et similiter distinguo utramque seq. si enim agat tanquam Confessarius, non debet agere cum poenitente secundum judicium directum, et speculativum, quod habet tanquam privatus Theologus, sed secundum reflexum, et practicum, quod habere debet tanquam Confessarius, uti num. 443. estexpli

catum.

non obli

Inst. Saltem si non sit ex officio Confes- 452 sarius non tenebitur absolvere, quia ex mera voluntate pendet ejus absolutio, ita Armil. apud Terill. hic. q. 23. n. 48. R. neg. ass. recte enim dicunt Victor. Navar. Sot. supra, et alii communissime, hic non esse distinguendum inter obligatum, et gatum audire; et ratio est, quia licet ex ejus voluntate pendeat audire, si tamen audiverit, tenetur absolvere, quia audiendo peccata tacite promiserat, et se obligarat ad absolvendum, si inveniret dispositum, uti fatetur cum communi Gonz. n. 123. poterit nihilominus talis Confessarius non obligatus, pœnitentem monere, ut non redeat, nisi velit dirigi secundum alteram opinionem, alioqui non absolvendum, uti recte Stoz. n. 133. si enim tunc redeat ad eumdem Confessarium, censetur cedere juri suo, et se directæ illius opinioni velle submittere. Ex dictis.

Inquires, Confessarios illos non recte fungi 453 officio suo, qui non student cognoscere plurium Auctorum probabiles sententias, sed pœnitentes omnes suos volunt dirigere secundum opiniones incertas unius alicujus Auctoris, vel professoris sui, uti pluribus dicetur de Pœnit. quando de prudentia Confessarii.

Q. 55. An Principes, et Superiores sint

455

tuti in conscientia, si nude sequantur judicia, et consilia probabilia suorum Consiliariorum? R. §. 1. Rationes pro parte affirmativa sunt, 1. quia si licet prudentum Theologorum consiliis acquiescere, cur non horum? 2, In multitudine agendorum non est Principi aliud possibile et ad hoc sunt Consiliarii, ut per eos juventur illi, qui regunt. 3. Consulti communiter sunt peritiores jurium, quam Consulentes, cur ergo non liceat eos sequi? 4. Si non licet sequi illos, ergo prudenter aget oppositum, hoc autem nemo dicit, nam qui suorum consilia non sequitur, sed ex proprio cerebro gubernat omnia, ab omnibus habetur minus prudens; e contra qui sequitur suorum sapientum consilia, in communi sensu est prudens, maxime cum homo alieno potius judicio fidere debeat, quam suo. 5. Si Princeps haberet in se uno scientiam, et experientiam suorum Ministrorum, utique diceremus eum tuto agere, sequendo, quod ipse judicaret æquum; ergo et nunc, quia sequendo consisilia suorum, est, ac si ageret ex scientia, et experientia in se reperta.

§. 2. His non acquiescit Eliz. 7. 6. q. 7. sed absolute negat Regentem ex hoc fore tutum in conscientia, 1. quia si opus non est, ut rem ipse discutiat. et perpensis utrimque rationibus definiat, non necessario ad regimen eligetur dignior, sed aptus erit quisque, si solummodo sciat numerare, ex qua parte sint plura suorum Consiliariorum suffragia. 2. Invertetur omnis ordo regiminis, non enim ipse reget, sed regetur, eritque tantum executor negotiorum; caput erunt pedes, et pedes caput. 8. Non erit, cur dicat Scriptura Eccles. 10. v. 16. Væ tibi terra, cujus rex puer est! Item, cur inculcet Ps. 2. v. 10 Et nunc Reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Sap. 6. v. 10. ad vos ergo reges sont hi sermones mei, ut discatis sapientiam. Merito dixit illustris Arauso, Neque Principem ab hujusmodi piaculo excusat vulgaris sententia dicentium damna, et vitia regiminis non Principi, sed ejus Administris, et Confessariis fore imputanda, non, inquam, hæc excusatio, licet vulgaris, ei prodest, eo quod ipse non subest, sed præest. 4. Si satis esset acquiescere consiliis suorum, tuti in conscientia erant tyranni occidendo Martyres, quia sequebantur consilia eorum, qui præerant rebus non tantum politicis, sed etiam sacris excusandus quoque ab omni etiam imprudentia erit Roboam 3. Reg. 12. sequens Consiliarios coætaneos a se assumptos, viros

saltem quadraginta annorum, maxime cum cogitare posset senes plerumque esse nimis timidos. 5. Nunquam dabitur bellum ex ulla parte formaliter injustum, quia nunquam inchoatur sine assensu Parlamenti, vel Consiliariorum. 6. Peccare possunt, et damnari sequentes quosdam Doctores Theologos; ergo etiam Consiliarios, cum ad hos minus spectet securas reddere conscientias, et sæpe conscientiam minus curent. Ratio horum omnium a priori est, in primis, quia nulla datur infallibilis regula conscientiæ præter Scripturam, et Ecclesiam; ergo sequendo Parlamenta, et Consiliarios peccari potest, ac incurri damnatio: Deinde Consiliariorum aliqui sunt boni, alii mali; ergo ad Principem, et Superiorem spectat videre, ne per malos in errorem bono publico damnosum inducatur: ergo ipsius est panditis sententiis indifferenter rationes perpendere, et si has judicet veras, has sequi, si falsas, reprobare: si discernere nequeat, ulterius inquiere, ad hoc enim est navarchus, ut clavum teneat, regatque navem, ita fere Eliz. Fagnanus in cap. Ne innitaris, de Constit. nu. 319. ait; Principes sæculi nihil arbitrio suo faciunt, sed quid sibi liceat, percunctantur a Theologis, quos ad sua desideria coacervant sibi magistros.

§. 3. Utraque sententia habet aliquid veri, 456 nam Principes, et Superiores, 1. non sunt tuti sequendo quosvis Consiliarios, quandoque enim sunt pseudo-politici, adulatores, non timentes Deum, si modo placeant hominibus: hinc non edicunt sincere, quod sentiunt, sed quod putant placere: alii non habent pro fine bonum publicum, sed privatum suum, vel suorum: alii omnia pecuniis venialia habent. 2. Nec satisfaciunt officio, si per alios faciant omnia, sunt enim a Deo, Rep. vel aliis Superioribus constituti, ut ipsi regant, et ad hoc electa est ipsorum persona, ac personalis industria, ideoque etiam, si ipsis liberum sit, non debent admittere regimen, nisi sentiant se ad id sufficienter comparatos esse per Deum, et naturam: atque in his sentio cum Eliz. 3. Uti tuti sint, tenentur seposita omni reflexione humana eligere Consiliarios, quos putant præ reliquis fore prudentes, probos, incorruptibiles, et ejus animi, qui sensa sua depromere audeant; ideoque etiam relinquenda est ipsis plena libertas edicendi, quod sentiunt, nec ostendenda displicentia, multo minus inferendum incommodum, si quid ingratum protulerint. 4. Tenetur rationes

auditas utrimque perpendere, et quas certo advertunt veras, sequi: si vero res incerta sit, per se loquendo, possunt sequi consilium probabile suorum, relieto eo, quod ipsi judicant probabilius, formando sibi conscientiam secundum dicta n. 307. et 377. atque id evincunt rationes n. 454. allatæ, ad quas accedit quod facilius sit unum decipi, quam plures. 5. Etiam possunt contra judicium suorum sequi illud, quod ipsi bona fide putant esse probabilius, vel melius: poterit tamen esse res suspecta si agatur de suo, vel suorum commodo, quia se facile insinuat vitiosus amor proprius. 6. Si nollent explere munus suum, sed torpere, ac per alios agere omnia, recte ait Eliz. minus male acturus, si semper velut clausis oculis sequantur communem sententiam suorum Consiliariorum, nisi horum, vel illorum rationes apparerent esse meliores, quia facilius est pauciores decipi, quam plures. Quod ad bellum inchoandum attinet, dicetur. l. 3. p. 4. a n. 867.

a

Hanc quoque doctrinam carpit Concina 1. c. p. 707. et seq. ut plurimorum scelerum fontem, neque animadvertit Christianus Theologus non de probabili sed de probabiliore opinione hic loqui La-Croixium : quod ipsi bona fide putant esse probabilius. Quæ quidem propositio eo minus reprehendenda erat, quod non de quacumque probabiliore sententia loquatur auctor, sed de ea quæ Principibus probabilior appareat post rationes suorum Consiliariorum auditas, expensasque; ad hoc enim teneri illos antea dixerat; atque ut cautius rem proponeret, addat, posse id esse suspectum si agatur de suo, vel suorum commodo. 457 Q. 56. An sit aliquando obligatio sequendi probabiliorem relicia minus probabili? R.

§. 1. Negant Vasq. d. 63. c. 1. Haun. 7. 2. tr. 1. c. 4. contr. 3. n. 292. Card. in 1. crisi d. 55. a n. 14. et d. 56. a num. 914. Terill. in Reg. q. 20. aliique multi, nam universaliter dicunt in omni materia esse licitum sequi opinionem probabilem relicta probabiliori. Si opponas, v. gr. Ministrum Sacramenti teneri sequi probabiliorem de valore, R. oppositam in istis circumstantiis non esse probabilem nisi speculative, se autem loqui de practice probabili, illam autem vocant practice probabilem, quæ probabiliter asserit licere etiam in his, et istis circumstantiis; opinio autem dicens, v. g. licere conficere Eucharistiam in pane siligineo, non est probabilis: Sed clarius videmur loqui, si dicamus, quod sit obligatio sequendi probabiliorem relicta minus proba

bili. 1. Si minor probabilitas sit tantum speculativa, uti a nu. 117. dictum est. 2. Si obstet lex, et mandatum Superioris, uti ibidem est dictum. 3. Si contractus, vel quasi contractus prohibeat sequi minus probabilem, uti est in Judice etc. 4. Si charitas erga proximum, vel seipsum aliter postulet. 5. Si alioqui Sacramentum exponeretur periculo nullitatis, ita ut aliud postulet reverentia Christo rerum sacrarum Auctori debita, uti dicetur l. 7. p. 1. an. 104. Vide etiam dicenda n. 476.

De Judice, Advocato, etc. Item de Medico plura addentur lib. 4. n. 1480. 1507. 1534. ubi etiam a n. 1545. et 4548. agitur de obligatione Professorum, et Concionatorum publice docentium.

§. 2. Thom. Sanch. in Decal. l. 2. c. 4. n. 458 6. Soprer hic. n. 50. aliique docent pro articulo mortis esse obligationem ad sequendam probabiliorem, aut saltem tutiorem, etiam non adsit aliqua ratio, quam quod sit pro articulo mortis, quia sic videtur suadere charitas erga seipsum: ut in eo momento, a quo pendet æternitas, eligantur tutissima : e contra Jo: Sanch. Lugo, aliique apud Dianam p. 2. tr. 13. R. 9. et Gob. in Clypeo p. 1. n. 162. negant, quia cum nullum supersit periculum peccati formalis, et sic operans omnino prudenter operetur, non est cur hoc minus possit in morte, quam in vita, hinc Card. in 2. crisi d. 4. num. 8. ait, Sententia illa, quod licet sequi probabilem relicta probabiliore, improprie dicitur minus tula, quia formaliter est tutissima, et solum dicitur materialiler minus tuta, propterea quod exponatur periculo peccati materialis, quod vitare non tenemur; de hoc tamen redibit sermo n. 471. et 475. ubi explicabitur, quo sensu sententia benignior dicatur tutior, et laxiores tutissimæ quod hic applicari debet, nam illa obligatio exponeret moribundos gravissimis molestiis anxietatibus et periculis desperandi : tenerentur enim conari elicere semper actus intensissimos, iterum confiteri omnia dubia, et scrupulos, continuo renovare dolorem de peccatis, et petere novam absolutionem, etc. Quamvis autem tutius sit in articulo mortis ista facere, tamen non esset tutius, sed periculosius, judicare se ad id obligari, uti ibi probabitur; ergo dicendum est esse tantum consilii, ut in eo articulo, quantum fieri potest, sequamur etiam materialiter tutiora, quia nempe hoc ipsum valde gratum est Deo, nolle etiam materialiter agere contra ullam ipsius voluntatem.

459

460

461

Q. 47. An e contra, præter hactenus dicta, sit eliam aliunde specialis obligatio quandoque sequendi unam probabilem relicta probabiliore, vel alia similiter probabili? R.

§. 1. Dixi a n. 432. ad hoc specialiter obligari subditum; et a n. 443. etiam Confessarium; nunc addo universaliter, quod quivis, qui licite potest, teneatur sequi probabilem relicta probabiliore, si hoc postulet salus, vel emolumentum, præsertim spirituale, proprium, vel alienum ; ea enim est lex charitatis, ut mihi et proximo possim, ubi licite, et commode possum v. g. si sequendo sententiam minus probabilem impedire possum aliquod peccatum proxirai, ad id teneor ex charitate, quia id licite possum, secundum dicta a n. 268, et etiam commode possum, uti supponitur.

§. 2. Docent præterea Gob. et Lohner esse specialem obligationem sequendi minus probabilem in his casibus, nempe si agatur de valore Matrimoniii, uti habent plurimi Theologi, et Juristæ cum Sanch. de Matr. l. 1. d. 18. n. 7. Item quando agitur de valore testamenti, vel favore religionis, uti habet cum aliis multi Barbosa. Item quando agitur de potestate clavium, et jurisdictione Ecclesiæ. Item quando minus probabilis sententia favet piæ causæ, uti tenent 29. Auctores apud Martham, teste Gob. in Clypeo p. 1. nu. 175. Addit Card. in 1. crisi d. 17. si sint duæ sententiæ utrinque probabiles, una pro altera contra Immunitatem Ecclesiasticam, legem pro immunitate censeri debere favorabilem, et legem contra immunitatem esse odiosam, ideoque hanc restringi, et illam semper ampliari debere, ac consequenter opinionem probabilem pro immunitate fieri velut certam, et esse omnino sequendam. Denique de Pœnitentia c. 2. ad dub. 6. ostendam, ubi sunt opiniones utrinque probabiles, per se loquendo, operandum esse potius secundum benignam.

Q. 58. Ex quibus præcipuis libris, vel Auctoribus solvenda sint dubia conscientiæ ? R. Jansenius in Augustin. I. præm. cap. 9. col. 24. sic habet, Arbitror S. Scripturæ libris, Conciliis, et primorum sæculorum PP. nos contentos esse debere. Havermannus apud Fierlandt c. 3. §. 3. idem dicit, et lectionem Theologorum Scholasticorum, ac Moralium reprobat, Quia, inquit, antequam prodirent hi auctores, debuerunt in Ecclesia Confessarii ressolvere similes casus; ergo et nunc possunt sine illis. Eliz. 7. 6. q. 15. et 16. fusissime

contendit lectionem Scripturæ, et Sacrorum maxime necessariam esse Theologis Moralibus, eos autem libros Casuistarum nequidem legendos esse, qui sua non probant ex libris istis, sed ex puro suo ratiocinio. Et qu. 17. contendit solam Scripturam, et traditionem sufficere ad sapientem perfectumque Theologum Moralem. Contra est 1. Etiam antequam SS. PP. essent, antequam esset S. Augustinus, aliusque Eccclesiæ Doctor, fuere Confessarii in Ecclesia, qui resolverent casus conscientiæ; ergo et frustra legentur isti SS. PP. 2. Ante librum Jansenii, ante Arnaldi tr. de frequenti Communione ante tyrocinium Havermannii, ante methodum Gnyghens, ante specimina moralis Gabrielis similesve libros, Confessarii resolverunt casus; ergo et illi libri legi non debent. 3. Licet fateamur lectionem Scripturæ, et Sacrorum librorum esse utilissimam, ac etiam necessariam, tamen non ideo rejicienda est aliorum lectio, tum quia illi ipsi libri sacri explicatione egent, nec continent respective ad nos satis clare omnia; tum quia ipsi SS. PP. inter se sæpe dissentiunt, et consequenter consulendæ sunt rationes, ac Auctores alii. 4. Neque ex solis libris sacris possunt resolvi omnes casus, uti evidenter patet consideranti omnes materias, nam quod jus positivum attinet, patet multa accessisse, et quotidie accedere quod autem attinet naturale, dic mihi ex solis libris sacris, quænam sit materia gravis furti, quænam peccata distinguantur specie, et numero, quænam sint impedimenta Matrimonii, an census personalis sit licitus, an cambium Francofurtense, Placentinum, Venetum, etc. 5. Prudenter præsumimus alios etiam Auctores legisse libros sacros, et ex eorum mente loqui, licet brevitatis causa textus omittant, sic legimus Suarez, quem certum est legisse Scripturam, Concilia, et PP. 6. Nobiscum sentiunt Sancti, ac sapientissimi viri: S. Carolus Barromæus in Instr. Confessar. ait : Omnes Confessarios, quamvis a nobis ut idonei semel admissi fuerint, tamen ob graves. et diversos scrupulos, qui pænitentibus in dies occurrunt, et plurimas difficultates sibi cohærentes habent, præmonitos volumus, ut bonos, et classicos Auctores nonnullos, qui casus conscientiæ ex professo tractant, manibus continuo terant. S. Franciscus Salesias in suis Instr. distincte suadet lectionem Casuum, quos digessit Reginaldus: et Epist. 39. commendat librum Casuum Toleti, tanquam brevem, facilem, securum. Synodus Mechliniensis anno 1607

464

tit. 5. de Sacram. Puenit. c. 5. sic monet, Magna oportet esse instructum scientia, qui de rebus maximis ex tempore judicare debet, ideo Confessarii, quibus non hominis, sed Dei judicium exercendum est, et quidem de animabus pretioso JESU Christi Sanguine redemptis, lectioni eorum librorum, unde necessariam sibi scientiam hauriant, diligentissime vacare merito debent, utpote directorii Polanci, Manualis Navarri, aut ejus compendii, Summa Toleti, Enchiridii Binsfeldii, et similium. Recte monet S. Athanasius d. 2. contra Arianos his verbis Ne sustinueritis eos, qui novis rebus student, etiamsi dictiones ex sacris litteris scribant, ne sustinueritis hoc genus scriptorum, etiamsi voces orthodoxæ fidei loquantur, ne ita quidem loquentibus attendite, non enim recto animo loquuntur, sed veluti indumentum ovium hæc verba proferunt.

Qu. 59. Quinam præcipue ex Theologis modernis consulendi sint pro solvendis dubiis conscientiæ? R.

§. 1. Verricelli apud Moyam de op. prob. q. 4. n. 16. dicit consulendos Theologos, in quibus sit æqualis, aut major doctrina moralis, quam scholastica, similiter Bress. Bardi, Bonæspei apud Moyam n. 17. dicunt, virum doctum in sola Theologia scholastica non esse consulendum, nisi simul in morali, ac casibus sit versatus. Addit Verricelli. Scio frequentissime evenire, ut magnis nominis Concionator magnæ doctrinæ reputetur, et sine difficultate ad eum tanquam doctissimum Confessarium, recurratur, tamen ille in re morali, ac casibus conscientiæ minime versatus, sit revera indoctus, unde sæculares falluntur putantes se doctissimum habere Confessarium. Inde infert Moya nu. 18. et 19. quantam Reges, et Principes debeant adhibere cautelam in deli

1 Quis his auctoris nostri verbis, depictum non inveniat S. Alphonsum de Liguorio, virum illum pium, prudentem, rebus practicis maxime versatum sanctitateque præclarum ? Quoad vixit et post mortem Summis Pontificibus fuit acceptissimus Benedictus XIV eum valde commendavit, adhuc sacerdotem, prudentis auctoris nomine insignivit, atque alios pro consilio ad eum mittebat dicens : « Habetis vestrum Liguorium, ipsum audite. » Clemens XIII eum reluctantem ad Episcopatum evixit, illa proferens verba : Ejus umbra satis mihi est ad Dioecesis bonum. » Clemens XIV eum in Episcopatu manere coegit. Pius VI declaravit se eum semper admiratione et amore prosecutum esse. Pius VII eum sanctissimum Antistitem nuncupavit. Leo XII virum sanctissimum itemque doctissimum. Pius VIII illustre Episcopalis ordinis decus. Gregorius XVI eum in albo Sanctorum connumerando, illius opera omnia in offenso prorsus pede decurri posse, solemniter declaravit. » Ita

gendis sibi pro negotiis conscientiæ Consiliariis, et Confessariis.

§. 2. Consulendi sunt etiam tales, 1. qui non sint in judicio præcipites; quidam enim gloriosum putant, si e vestigio ad casum respondeant, et sæpe impingunt graviter, ac postea ægre fatentur errorem, et rem difficulter redintegrant in illis præsertim, quæ a jure positivo pendent, periculosum est subito ferre sententiam, advertitque semper, minus doctos esse Doctores magis resolutos, sed male 2. Qui non profiteantur, nec passim sequantur laxitates, nam aliqui multas opiniones habent velut certo probabiles, quæ tamen reipsa sunt tenuiter, vel dubie vel ad summum probabiliter, aut extrinsece tantum probabiles, de quibus a n. 366. usque ad 370. dictum est. 3. Qui etiam non affectent nimium rigorem, nam benignos esse oportet directores animarum, uti dicetur de pæn. ad c. 2. d. 3. et rigidi illi implicant animas gravissimis molestiis, difficultatibus, scrupulis. Cetera dotes Theologi moralis intelligentur ex dicendis de pen. ib. ad dub.. 6. ubi agemus de scientia, et prudentia Confessarii. 1

Q. 60. An opiniones novæ potius docendæ, et sequendæ sint, quam antiquæ ? R.

465

§. 1. Opinio duplici sensu appellari potest 466 nova, vel quod opponatur antiquorum DD. opinioni, vel quod nunc sit inventa, fueritque antiquis incognita: si in primo sensu sit nova, non facile est præferenda antiquæ, sive in practicando, sive in docendo, quia si opinio antiqua tamdiu sustinuerit probam, et examen Theologorum, merito illis plus fidimus. Addit Eliz. t. 7. q. 10. et 11. §. 2. antiquos ex dispositione divinæ providentiæ, debuisse in materiis fidei, et morum esse minus obnoxios errori, quam recentiores;

Scavinius qui hæc addit. « Tandem regnans Pius papa IX opus meum benevole excipiens, mihi vehementer gratulatur: « Quod in hisce theologicis institutionibus conficiendis nihil antiquius habuerim, quam salutares sanctissimi ac doctissimi viri Alphonsi Maria de Liguorio doctrinas magis magisque propagare, iisque Ecclesiasticæ præsertim juventutis animos imbuere. » Sacra vero Poenitentiaria anno 1831 interrogata an esset inquietandus confessarius qui in Pœnitentiæ tribunali sequitur doctrinam S. Alphonsi de Liguorio, non perpendens momenta et rationes, quibus innituntur variæ ipsius opiniones, sed ob solam tanti nominis auctoritatem, respondit: negative. Quod responsum a Gregorio XVI confirmatum legimus 22 julii 1831. Quemadmodum sanctus Franciscus Salesius ad depellendum Calvinismum divinitus directus creditur, ita ad impugnandum Jansenianismum S. Alphonsus. (Edit.)

« ÖncekiDevam »