Sayfadaki görseller
PDF
ePub

78

79

§ 2. Omnes baptizati possunt etiam per pœnas adigi ad fidem catholicam profitendam, sunt enim subditi Ecclesiæ, maxime quoad ea, quæ salutem spectant. Nec obstat, quod forte nunquam crediderint, nam reipsa per Baptismum ingressi sunt Ecclesiam, et subjecerunt se ejus potestati, ac legibus. E contra non baptizati, nec subjecti Principibus fidelibus, non possunt cogi ad fidem, quod enim Christus Luc. 14. voluerit invitatos compelli intrare, explicat S. Aug. de hæreticis, in quos jurisdictionem habet Ecclesia.

7818

tamen etiam armis impediri a peccatis, quæ sunt motiva innocentibus, saltem si hi permittant: Item quæ sunt injuriosa Religioni, quia defensio innocentium, et fidei est illis licita, uti recte cum aliis Herincx supra.

§. 15. Principes infideles non baptizati non 81 possunt privari jurisdictione in eos, qui fideles sunt, aut se ad fidem convertunt, Ecclesia tamen prohibet, ne Princeps Christianus infidelem præficiat infidelibus cap. Cum sit nimis, de Judæis, et Saracenis: posse autem infidelem privari dominio proprietatis in fideles veluti servos, idque ob honorem fidei, quamvis abesset periculum perversionis, docent S. Th. art. 10. Bann. Lorc. et alii, negant Navar. Covar. Suar. et alii communiter, nullibi enim legitur hanc potestatem esse Ecclesiæ concessam; possent tamen fideles, si eorum fides periclitaretur, aut si in exercitiis fidei paterentur injuriam, excutere tale servitium imo jus positivum supra privat infide lem subjectum Christiano Principi dominio servi, hoc ipso quod hic fiat christianus, quæ omnia pluribus deducunt Lugo, et Herinex 9. 6. DUBIUM II. De Judaismo.

§. 3. Cogi possunt non baptizati, ut ne impediant prædicationem fidei, ad quam per universum mundum prædicandam jus a Christo accepit Ecclesia Matt. et Marc. ult. Probabilius quoque est cum Suar. Hurt. Arr. Lug. d. 9. n. 54. Herincx. d. 9. q. 4. posse non baptizatos, v. g. Judæos a Principe fideli cogi ad audiendam prædicationem fidei Christianæ, sic enim coguntur Romæ per Const. 9. Greg. XIII S. Mater Ecclesia. Ratio est, quia Princeps potest mandare ea, quæ sunt licita, et honesta. ac conducunt ad politicam gubernationem, seu ad concordiam, et pacem communem, quale quid est communis professio ejusdem veræ religionis., Unde et poterit Princeps prohibere ei omne exercitum falsæ Religionis. An autem possit directe cogere ad fidem, dubium est, Neg. S. Th. 7. 10. art. 8 et 12. Suar. d. 1. 8. f. 3. Castr. d. 2. p. 6. aliique communius, maxime cum sit contra usum Ecclesiæ, et id prohibeatur expresse, saltem de Judæis. Affirmant tamen non improbabiliter saltem de aliis infidelibus Scotus, et Scotistæ cum Herinex n. 46. quia Princeps potest adigere subditos. ad ea servanda, adquæ jure divino, et naturæ tenentur; sed jure divino, et naturæ tenetur acceptare veram fidem ; ergo.

80

§. 4. Potest, imo tenetur Princeps omnes subditos etiam non baptizatos cogere, ut relinquant errores, et vitia, quæ sunt contra naturam, ut sunt idololatria, blasphemia, etc. prius illa prohibendo per leges, et postea puniendo trangressores: ratio est, quia tenetur subditos dirigere ad finem gubernationis naturalis, qui est vivere secundum rectam rationem, contra quam sunt tales errores, et vitia, quæ præterea maxime dehonestant Remp. uti pluribus Lugo u. 116. et Perincx q, 5. Si tamen illi infideles non sint subditi, communis est sententia non posse cogi, quia in illos nullam habent jurisdictionem neque Ecclesia neque Principes catholici; poterunt

Quæritur hic tantum, quæ communicatio cum Judæis sit interdicta Christianis.

Resp. I. His casibus, qui colliguntur ex & c. Nulli, c. Judæi etc. De Judæis. 1. Non licet cohabitare. 2. Nec conxiviis interesse. 3. Nec uti communi balneo. 4. Nec Medicos adhibere. 5. Nec medicinas ab iis datas recipere, emere tamen licebit præscriptas. 6. Nec Judæorum filios enutrire in ipsorum domibus. 7. Iis non famulari. 8. Nec servitute subjici. 9. Prohibentur publicis officiis inter Christianos fungi. 10. Vetitum est eorum azymis vesci. Quibus addit Azor. prohibitum esse, accedere ad eorum nuptias, festa, synagogas, cum eis eludere, saltare etc. Ratio horum est, tum ut conservetur dignitas christianæ religionis, tum ut caveatur familiaritas cum Judæis, et periculum perversionis. V. Laym. l. 2. t. 1. c. 17. Sanch. l. 2. c. 31. Fill. c. 22. n. 128.

[ocr errors][merged small]

83

84

85

vel ob materiæ parvitatem, vel ob necessitatem, aliamve causam rationabilem (si tamen non sit periculum perfidiæ, nec familiaritatis cum Judæis) sæpe excusari a mortali, aliquando etiam ab omni peccato. Ita communiter V. Auct. supra cit et Bonac. disp. 3. q. 2. p. 6. item Laym. l. c.

ADDENDA.

Qu. 20. Quomodo intelligenda sint ea, quæ prohibentur in Jure circa communicationem cum Judæis? R. Non prohibetur omnis communicatio, hinc P. March. t. 2. tr. 2. sect. 3. q. 4. ait, Certum est leges omnes antiquas conversationem Judæorum prohibentes, modo secundum omnes suas partes non esse in usu ubique. §. 1. Si absit periculum irreverentiæ, potest Judæo dari panis benedictus, aqua benedicta etc. Item potest Judæus invitari ad concionem, aut Missam, si per hoc sit spes eum convertendi; ita Lugo, et alii cum Stephan. t. 3. d. 1. n. 43.

§. 2. Non est prohibitum habere servos, aut conservos Judæos, ita Suar. Sanch. Bon. putatque Con. quando fidelibus prohibetur habitatio cum Judæis, intelligi solum habitationem, in qua Christianus sit subditus Judæo. §. 3. Non peccat Christianus, qui vel invi tatus a Christiano, vel etiam casu concurrens, in eadem mensa comedit cum Judæo, licet a Judæo cibos acciperet, nam nec est invitans illum, nec invitatus ab illo, ita Sanch. et Bon. Addunt Azor et Con. illam tantum comestionem cum Judæo prohiberi, in qua Judæi discretionem ciborum observant secundum legem Mosaicam.

§. 4. Tunc tantum prohibitum est cum Judæo balneum, si hoc fiat ex condicto, et per modum societatis, non autem si alter sequatur nesciens de altero, ut Steph. supra, §. 5. În casu gravis necessitatis semper fuit licitum uti Judæo Medico, v. g. si hic est notabiliter doctus, vel morbus indigeat multis Medicis, et Christiani non sufficiant, ita Sanch. Bonac. Suar. et alii Marchant. supra ait, Videmus passim Medicos Judæorum ad infirmos vocari, etiam per timoratos, et probos per receptionem autem medicinarum. putant Suar. Sanch. et Bon. tantum prohiberi illas, quas Judæi per manus, et ministerium suum præstant, ut sunt, si Judæus venam incidat Christiano, aut ipsemet medicinas applicet velut Chirurgus, hæc tamen licent in

1 Consuli debet de baptismo infantium judæorum Benedicti XIV decretum Postremo mense 28 feb 1747. in ejus

gravi necessitate : uti semper licet permittere, ut a Judæo sibi radatur barba, vel capilli, et similia, hæc enim nullibi prohibentur. Probabilius quoque est contra Sanch. quod Christiano liceat medicinas adhibere Judæo, quia prohibitio non est extendenda ultra casus in Jure comprehensos.

§. 6. Tantum prohibitum est famulari 86 Judæo, habitando in propria domo Judæi, illi enim soli proprie diricuntur famuli, ita Bonac. Con. et alii contra Sanch. hinc licebit extra domum famulari Judæi, v. g. conduci ad operas, esse colonum, vel agricolam etiam originarium, hi enim proprie non sunt servi, ita Laym. l. 2. t. 1. c. 46. n. i. Item licebit die Sabbati eos adire, et illis coquere.

§. 7. Illa sola comestio azymorum est pro- 87 hibita, quæ ritu Judaico fit, id est, quæ fit ex observatione legis Mosaicæ; et illa, ex qua hoc scandalum posset generari; ita Suar.etCon.

§. Non licet Christiano facere Judæum hæ- 88 redem, vel legatarium, quamvis esset consanguineus,ita Silv. Suar.Sanch. et alii, Cominch. tamen notat attendendam esse consuetudinem. §. 9. Ea solum familiaritas cum Judæo 89 prohibetur, ex qua periculum perversionis, vel scandalum timeri potest, uti communiter habent AA. licitum est autem Christianis in fide confirmatis, qui in conversionem Judæorum incumbunt, cum Judæis familiariter agere, et cibum capere, quia hic non est periculum perversionis, cum in fide stabiliti sint, uti suppono, neque scandali, cum fiat ad eos convertendos, ita S. Thom. Sanch. Laym.

§. 10. Illæ prohibitiones de Judæis non 90 sunt extendendæ ad omnes Paganos, neque ad alios casus, vel contractus in Jure non expressos, quia prohibitio, utique odiosa, non est extendenda extra verba legis; ita Sanch. et alii: hinc non est prohibitum accedere ad nuptias spectandas, vel festa, vel ritus in synagoga, si absit periculum perversionis, et scandali, hæc enim in Jure non prohibentur, uti nec ludere, vel saltare cum Judæis, licet contrarium putet Azor. citatus a Busemb. Hactenus relata docet, et late probat Castrop. d. 2. p. 9.

§. 11. Notat March. Reg. 2. et 3. etiam illicita esse Christianis hæc duo, in primis venditionem sacræ supellectilis Judæo factam, deinde Matrimonium cum Judæo; et de hoc patet, cum disparitas cultus sit impedimentum dirimens.1

Bullario. (Edit. not.)

91

[blocks in formation]

,, Resp. Hæresis est error intellectus, liber, et pertinax contra fidem, in eo, qui fidem suscepit. Ita comm. Suar. Bec. c. 14. q. 2. Unde patet, ad hæresim, uti, et apostasiam, duo requiri, 1. Judicium erroneum, quod est ejus quasi materiale. 2. Pertinaciam, quæ est quasi formale. Porro pertinaciter errare, non est hic acriter, et mordicus suum errorem tenere, aut tueri, sed est eum retinere, post quam contrarium est sufficienter propositum, sive quando scit contrarium teneri a reliqua universali Christi in terris Ecclesia, cui suum judicium præferat; sive id fiat ex vana gloria, sive libidine contradicendi, aliave causa. Ita Sanch. Vasq. Laym. l. 2. t. 1. c. 43. et alii comm. Ratio, quia tune putat, Judicium Ecclesiæ non esse sufficiens fundamentum credendi, quæ est vera pertinacia, quam cum Kon. facilius sic explicant alii, eam tunc esse, cum etsi objectum fidei credibiliter proponatur, ita ut prudenter de eo non possit dubitare, contrarium tamen judicet, a quo nolit avelli ullo casu, vel saltem nisi evidenter convictus. V. Kon. d. 18. Unde resolves.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

II. Est hæreticus, qui affirmative de aliquo articulo fidei dubitat, hoc est, judicat esse dubium. Dixi affirmative, quia negative tantum dubius, hoc est, suspendens judicium, per se, et simpliciter non est hæreticus, quia non habet judicium; ergo nec errorem; modo tamen non ideo suspendat quod virtualiter judicet, non liquere de certitudine objecti, Sanch. Azor. 7. 8. c. 9. q. 5. Tol. contra Sanch. et Malderum.

[ocr errors]

III. Nemo est hæreticus, quamdiu paratus est judicium suum Ecclesiæ submittere, aut nescit contrarium tenere veram Christi Ecclesiam; esto ex ignorantia etiam culpabili, et crassa sententiam suam mordicus tueatur. Laym. l. c. n. 2.

,, IV. Nec est hæreticus, qui ita dispositus est, saltem habitualiter, ut a suo errore esset discessurus, si sciret esse contrarium fidei; dummodo pertinaciam actualem nunquam habuerit. Ibid. et Kon. I. c.

in Germania, qui hæretici habentur, et tamen pertinaces non sunt, possunt absolvi a suis Parochis. Ratio, quia non sunt hæretici formales, habentque fidem catholicam in Baptismo acceptam,quæ non perditur, nisi errando pertinaciter. Laym. l. c. n. 4.

VI. Cum hæresis, et quævis infidelitas mortalis sit, peccant quoque mortaliter, qui ejus periculo se exponunt, sive conversando, sive conciones audiendo, sive libros legendo, quæ proinde, si cui periculosa sint, illicita sunt jure naturæ; si vero periculum absit, lectio librorum hæreticorum nihilominus illicita est jure positivo Ecclesiæ, uti etiam formalis disputatio Laici de fide. Quod posterius tamen in Germania, locisque similibus, ubi Catholici hæreticis sunt permixti, abrogavit consuetudo. Azor. Fill. Bec. Sanch. Bonac. d. 3. q. 2. p. 5.

VII. Matrimonium contrahere cum hæretica, etsi per se sit illicitum, habeaturque in Hispania, et Italia mortale, probabile tamen est, ob gravem Doctorum auctoritatem Sanch. de Matrim. tom. 2. l. 7. d. 72. nu. 5. Azor. t. 1. l. 8. c. 14. q. 5. Reg. tr. 2. 1. 32. n. 169. Basilius Pontius de Matrim. c. 6. V. Lugo de Sacram, in gen. d. 8.s. 14. n. 220.) in Germania licere, ex gravi causa, salvo tamen jure naturali, et semoto periculo, tum contrahentis, tum prolium, unde de iis initio constitui debet, ut catholice educentur. V. Bec. l. 5. cap. 19. Dian. p. 3. t. 4. R. 269.

VIII. Eum, qui lapsus est in hæresim, non teneri in Confessione explicare, qualis illa sit, eo quod omnes ejusdem speciei sunt, docent Reg. Dian. tom. 1. tr. de circumst. R. 46. citans alios: et Escob. Ex. 2. c. 6.

Alii tamen contrarium tenent, quos sequitur Leg. de Pon. d. 16. n. 288. et n. 291.

ADDENDA.

Qu. 21. An præsumi possit in Germania esse 93 aliquos, qui sint hæretici materiales tantum ? R. sunt, qui dubitent, nec immerito.

§. 1. Pro parte negativa sunt hæc argumenta: 1. Hæretici in Germania sciunt de fide nostra, neque possunt vel audent eam damnare apertæ falsitatis, sed debent judicare esse saltem probabiliorem, pro sua enim fide, si argumenta considerent, non possunt habere evidentiam credibilitatis, ergo debent dubitare de sua, et examinare nostram, quod tamen negligunt, nam si examinarent, et inspicerent Notas veræ Ecclesiæ, ac animo

V. Rustici, aliique homines simpliciores indifferente discuterent, an eæ inveniantur

94

in Ecclesia sua an in nostra, manifeste comperirent, stare pro nostra. et non pro sua, ergo quod id non agnoscant, est defectus inquisitionis, ad quam obligantur, ergo ignorant invincibiliter, et culpabiliter, ac consequenter non excusantur ab hæresi formali. Si dicas, non incidere ipsis cogitationem de illa obligatione inquirendi, contra est, quia nullus erit, qui vel per inspirationem Dei, vel per instinctum, aut scrupulum internum ad id non excitetur; his autem ipsi resistunt, quod non deberent, cum careant evidentia, et certitudine de veritate suæ sectæ, maxime defectu Notarum veræ Ecclesiæ. 2. Sciunt multa affingi nobis, v. g. quod adoremus Sanctos, vel Imagines, et quamvis dicatur ipsis eam non esse doctrinam, manent in suis præjudiciis, nec dignantur in veritatem inquirere, ergo ignorantia est ipsis volita. 3. Sæpe sunt ita constituti, ut ideo non velint fieri Catholici, aut in veritatem fidei inquirere, quia sui Parentes, et Proavi non fuerunt catholici, aut quia amissuri essent opes, honores, officia: essent irridendi, persequendi ab aliis; dicerentur inconstantes, etc. hæ autem causæ non excusant, quia sunt respectus humani, et rationes pure naturales, quæ pro salute animæ contemnendæ forent. 4. Nolunt credere fieri miracula, quæ fide saltem humana possent, et deberent credere, uti fide humana credunt alias historias, v. g. de bello, vel victoria alicubi relata; quod si fldem humanam adhiberent miraculis pro fide nostra factis, hoc ipso propius accederent ad veritatem, et illuminarentur a Deo. 5. Multi fuerunt, et sunt in Ecclesia Catholica viri sancti, et docti, qui in oratione, multa discunt a Deo, multa prædicunt spiritu prophetico, etc. hæc audiunt hæretici in Germania, hæc sciunt: e contra etiam noverunt apud suos talia non fieri: Hæc ratio, inquit Caram. in Hercul. Log. lab. 3. pag. 66. me summopere movet. Tamen

§. 2, Probabilius videtur, quod etiam in Germania sint hæretici tantum materiales: inveniuntur enim aliqui ita simplices, vel præventi doctrina suorum Ministrorum, ut firmiter existiment se non debere dubitare

1 Indicanda habemus eo loci varia responsa Pii VI, Pii VII, Pii VIII et Gregorii XVI relate ad matrimonia mixta, apud Denzinger, in Enchiridio relata. Quorum summa hæc est: Istius modi matrimonia valida quidem esse, sed graviter illicita; licita tamen fieri posse ex Romani Pontificis dispensatione cum justa causa; potestatem dispensandi in hac materia, episcopis licet instantissime

de fide sua; simulque ita sincere procedunt cum Deo in conscientia sua, ut si scirent fidem suam esse falsam, statim admitterent nostram : tales autem non sunt hæretici formales, sed materiales tantum : et tales esse multos testantur Confessarii plurimi in Germania, Auctoresque experientissimi, Tann. t. 3. d. 1. q. 7. d. 1. n. 10. Terill. in Reg. q. 64. a n. 51. Gob. tr. 7. n. 621. Reinff. tr. 4. d. 4. q. 2. n 19. Sporer in mor. t. 2. c. 3. s. 2. §. 2. n. 14. V. Vind. Gob. p. 2. prop. 3. Hoc miserandum est cum illis, si in aliud peccatum mortale inciderint, quod omnino pronum est ejusmodi hominibus, eos gratia præcipuorum Sacramentornm destitui, et communiter damnandos,non ex defectu fidei (suppono enim, quod credant necessaria necessitate medii) sed propter alia peccata, quæ commiserunt, et a quibus non expiantur, neque per Sacramentum pœnitentiæ, quod apud ipsos non est; neque per contritionem, vel amorem perfectum, ad quem, præter quam quod difficillimum sit ejusmodi homines ad cum pertingere, ipsi tamen non attendunt, nec communiter curant, nec student elicere, putantes se per solam fidem, et fiduciam in Christum justificari, qua damnabili confidentia pereunt miserrime.

Q. 22. Quod observandum sit circa Matrimo- 95 nium cum hæreticis? Resp. seqq. 1

1

§ 1. Gob. in Exper. t. 9. n. 216. et Verj. t. 33. art. 5. recte probant Matrimonia personæ hæreticæ cum catholica regulariter esse illicita, tum ob periculum perversionis, tum maxime, quia proles facile possunt ad hæresim deflecti: Nihilominus Sanch. Azor. Verj. art. 6. Less. in actu v. Hæreticus, cas. 23. putant tunc licere. 1. Si absit periculum perversionis. 2. Si detur libertas educandi proles catholice. 3. Si non facile sit invenire parem, et convenientem inter Catholicos. 4. Dummodo hæreticus non sit vitandus. 5. Si sit consuetudo ibi, ita ut absit scandalum : et horum unum si desit, non licebit : hæc omnia autem vix concurrent, additque Gob. quod Auctores, qni dicunt id licere, non sciant, quomodo agatur in Germania.

§ 2. Quando reliquæ conditiones adsunt, 96

postulantibus, in Europa præsertim, Sanctam sedem concedere noluisse; obtenta a S. sede dispensatione, parochum assistere tali matrimonio in loco non sacro, nulla indutum veste sacra,nullas recitare ecclesiasticas preces, nullo modo sponsis benedicere, sed passive consensui coram se tradito testem esse, etc. (Edit. not.)

97

98

99

quamvis adsit aliquod periculum perversionis, si tamen non sit proximum, licebit tale Matrimonium ex gravi causa, uti tenent Lugo, d. 22. n. 22. Arsdek t. 2. p. 2. t. 6. in Resp. de hæresi q. 25. Verj. supra, quia spes magni fructus prævalere potest tali periculo remoto. Nec refert, quod persona hæretica sit illicite, et in peccato mortali contractura; nam id per accidens est, et gravis causa excusat cooperantem actioni, quam alter posset bene facere, uti dicetur a n. 255.

§. 3. Docet Lugo n. 31. ad tale Matrimonium opus esse dispensatione, quod intelligit de locis, in quibus consuetudo est in ejusmodi dubiis recurrendi ad Papam, quia Ecclesia merito potuit sibi reservare judicium, an sufficiat causa, vel non præponderet periculum mali, Notant tamen Lugo num. 47. Arsdek 24. aliique contra Sanch. et Pont. non esse opus dispensatione, si pars hæretica promittat conversionem, credaturque id serie facere, id enim expresse excipitur in Jure: imo putat Hurt. sufficere spem conversionis ortam ex ipsius indole, vel aliunde; sed contradicunt Lugo, et Arsdek.

§. 4. Notant communiter Auctores, si aliunde causæ adsint, facilius permitti posse, ut Catholicus cum hæretica, quam ut hæreticus cum Catholica jungatur Matrimonio, quia vir majore auctoritate pollens facilius trahet uxorem, et proles ad suam fidem.

§. 5. Non licet pactum inire de ulla prole educanda in hæresi, nequidem hoc permittendo; tale enim pactum est impium, et irritum, uti omnes docent post Sanch. de Matr. l. 7.d. 72. nu.6. quia Parentes ex Jure naturæ tenentur omnes suas proles educare in vera fide: Tann. tamen de Matr. d. 8. q. 1. n. 91. dicit in casu, ubi Matrimonium cum persona hæretica licitum est, et valde utile ab bonum commune, non esse illicitum addere pactum, ut aliqua saltem pars prolium educetur catholice, nihil interim præjudicando juri catholici Parentis circa reliquas proles, quas postea pro viribus tenebitur educare in vera fide.

§. 6. Catholico Parocho licitum est benedicere nuptias persona catholicæ cum Acatholica, idque in gratiam personæ catholicæ, quæ jure illo privari non debet, uti recte Lugo d. 14. n. 158. et Arsdek qu. 27. contra Sanch. d. 3. nu. 13. Etiam in Germania ex justa causa licite assistit Matrimonio, quod duo, hæretici in sua Parochia habitantes contrahunt, uti habent Laym. et Gob. n. 498. illicitum tamen est benedicere illis nuptiis, nam

indigni sunt benedictione Ecclesiastica, qui cæremonias Ecclesiæ damnant, ita Tann. n. 93.

§. 7. Si post contractum Matrimonium, et 100 susceptas proles sit parenti catholico moraliter possibile facere, ut proles educentur catholice, ad hoc sub mortali tenetur, uti jam insinuatum est, seposito omni respectu humano, et etiam cum incummodo; unde si non faciat, instrui debet de obligatione, quam si promittat implere, et postea non impleat, non est dispositus ad absolutionem. Si autem parens ille prævideat gravissima incommoda ex eo, quod uxorem coget ad proles catholice educandas, quæ subire, vel pati censeatur moraliter impossibile imbecillitati humanæ, uti suntexilium, privatio bonorum, jurgia gravissima cum uxore, non tantum ad breve tempus sed certo duratura in perpetuum; permittere potest educare acatholice nam moraliter impedire non potest, sed adhue monendus de gravissima obligatione naturali, ut quantum potest, ipse suo loco, et tempore proles instruat catholice, et animandus, ut contempto metu, si forte sit, uti sæpe est, vanus, audeat tentare aliquid pro Deo, et animabus prolium a se repetendis in extremo die.

§. 8. Ex dictis recte infert Steph. tom. 3. d. 1. n. 44. quam male faciant illi. qui proles suas mittunt ad terras hæreticas, ut ibi, v.g. discant mercaturam, vel studeant, paulatim enim imbibunt, aut saltem molliuntur ad errores, incipiunt liberius transgredi præcepta Ecclesiæ, etc. Idem dicit de illis, qui sine rationabili causa multum conversantur cum hæreticis; nam ad eadem veniunt, falsas propositiones sibi imprimunt, et quando hæreticorum conversatio, ac mores magis placent, incipiunt minus affici ad Catholicos.

401

Q. 13. An liceat famulari hæretico? R. De 102 hoc fuse agit Gob. in Quint. t. 5. c. 33. a n. 93. et in Exp. t. 5. nu. 313. cum quo in plerisque consentio, unde sit

§. 1. Si quis famulans hæretico, ad conversationem illam sit in proximo periculo deficiendi a fide, Jure naturæ tenetur statim discedere cum quocumque etiam incommodo, quia non licet permanere in proximo periculo peccandi, ut dicetur l. 5. n. 252.

§. 2. Licet periculum illud absit, si tamen 103 famulus impediatur in observatione præceptorum Ecclesiæ, v. g. quia debet carnes diebus vetitis comedere, festis laborare serviliter, negligere Missam, etc., servitium est illicitum,

« ÖncekiDevam »