Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LIBER TERTIUS

De Præceptis Decalogi, et Ecclesiæ.

1

2

PARS PRIMA.

De septem primis Præceptis Decalogi. Quæst. 1. addenda hic est: An præcepta Dei observari possint, deturque gratia sufficiens ad illa observanda?

Resp. § I. Jansenius docuit, aliqua Dei præcepta etiam a Justis observari non posse, et deesse gratiam, qua observari possint: Sed Innoc. X et Alexand. VII hanc 1. Jansenii propos. Aliqua Dei præcepta hominibus Justis volentibus, et conantibus secundum præsentes, quas habent vires, sunt impossibilia, deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant, damnarunt veluti temerariam, impiam, blasphemam, hæreticam. Similiter Trid. sess. 6. c. 11. ait: Debet nemo temeraria illa, et a PP. sub anathemate prohibita voce uti, Dei præceptu homini justificato ad observandum esse impossibilia: nam Deus impossibilia non jubet sed jubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat, ut possis, Can. 18. Si quis dixerit, præcepta homini etiam justificato, et sub gratia constituto esse ad observandum impossibilia, anathema sit. Eumdem errorem vocavit S. Aug. stultum, S. Basil. impium, S. Hieron. anathemate dignum; uti adductis eorum verbis ostendit Eliz. t. 7. q. 5. § 2. Ratio est: quia imprudens, et tyrannicum foret obligare, aut velle punire propter illud factum vel omissum, quod quis omittere, vel facere non potest. Quæ opponuntur de præcepto dilectionis Dei, et inimicorum, de præcepto Charitatis etc. dudum solverunt SS, PP. apud Eliz. supra, et falsa esse probat experientia. Et quod non sit obligatio ex Charitate implendi præcepta, constat ex dictis 7. A. num. 691.

§ 2. Idem Jansenius docuit nullam a Deo dari gratiam proprie sufficientem ad observanda præcepta, sed omnem gratiam esse efficacem; cui resisti non possit. Ex quo inferebat, eum, qui præceptum non observasset, non habuisse gratiam ad illud observandum. Sed iidem Pontifices has ejusdem Jansenii propositiones velut hæreticas damnarunt,

Interiori gratiæ in statu naturæ lapsæ nunquam resistitur. Semi-Pelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium Fidei; et in hoc erant Hæretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare. Trid. Sess. 6. Can. 4. anathemate ferit illum, qui dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum, et excitatum non posse dissentire, si velit.

§ 3. Sinnichius docuit gratiam sufficientem, 3 quæ daretur ad observanda præcepta, fore perniciosam, ita ut merito rogare possemus Deum a gratia'sufficiente libera nos Domine. Sed Alexand. VIII damnavit hanc 6. Propos. Gratia sufficiens statui nostro non tam utilis, quam perniciosa est, sic ut proinde merito possimus petere; a gratia sufficiente libera nos Domine. Unde certum est, gratiam pure sufficientem dari nobis, eamque esse utilem, quia cooperando possumus facere efficacem; Et ita doceri a S. Aug. demonstrat Arid. inter Contr. recent. de gratia, c. 2. §, 3.

§. 4. Quidam Religiosi Duacenses in libello : De Scientia media, n. 168. docent, quod homo, qui caret gratia victrice reddatur impotens ad implenda mandata. In Triumpho Thomistico n. 126. et 132. docent, quod sine auxilio gratiæ victricis non possit impleri præceptum. Et n. 114. Cum non in omnibus Justis vincatur concupiscentia, nec tollatur ignorantia, concludendum esse, non omnibus Justis auxilium sufficiens dari. Si opponas illis : quoties homo peccat contra præceptum, non habet gratiam victricem ad observationem præcepti ; ergo tum est impotens servare præceptum : ergo peccat in eo, quod vitare non potest. Item; ergo Deus jubens non dat gratias sufficientes ad implendum illud, quod jubet.

4

Resp. Talia præcepta non posse quidem 5 observari ex gratia data: posse tamen observari ex gratia oblata, et danda, si non imposuerit impedimentum, id est, si amaverit, non creaturas, sed Deum, aut Justitiam. Contra est: Ergo dispositio ad acquirendam gratiam pro observandis præceptis erit amor Dei, et

6

7

Justitiæ; sed hunc ipsum amorem, secundum Adversarios, non potest haberi sine gratia victrice, prædeterminante ad illum, quam gratiam, et prædeterminationem non habet. ille, qui transgreditur præceptum, ergo talis simpliciter non habet gratiam, qua observare possit præceptum, quæ est hæresis Jans. Hine Gonet. tom. 5. d. 5. n. 243. merito dicit, veros Thomistas unanimiter profiteri tanquam certa fide tenendum, omnibus Justis instante aliqua gravi tentatione (idem est de observatione præcepti) auxilia sufficientia non tantum esse oblata, sed de facto cellata, et concessa.

TRACTATUS PRIMUS.

De Primo Præcepto Decalogi.

,, Hujus præcepti, prout est affirmativum, materia propria sunt actus Virtutis Religionis. Est autem hæc virtus moralis qua interior, et exterior cultus Deo debitus exhibetur. Actus ejus internus est animi submissio, qua infinitam Dei excellentiam veneramur. Externus est, quo internum testamur, ut Oratio, Sacrificium, de quibus v. Schol. 1. 2. et 3. part. Prout vero est negativum, prohibet vitia Religioni opposita, quæ quia opponuntur virtuti inter morales præcipuæ, sunt peccata, post ea, quæ contra Virtutes Theologicas committuntur, gravissima, et ex genere suo mortalia. Sunt autem duplicia: alia, quæ opponuntur per excessum, ut superstitio cum suis speciebus; alia per defectum, ut irreligiositas cum suis.

CAPUT I.

De superstitione, et speciebus ejus.
DUBIUM I.

Quid sit, et Quotuplex.

"Resp. I. Superstitio est falsa religio, seu cultus vitiosus veri, vel falsi Numinis, Less. et convenit cum definitione communi ex S. Th. qua dicit esse vitium, quod Religioni opponitur secundum excessum. Dicit per excessum: non quod Deus nimium coli possit, aut majori honore, quam dignus sit; sed intelligitur secundum circumstantias, eo quod exhibeat cultum, vel quem non debet; vel eo modo, quo non debet: vel illi, cui non debet. "Resp. II. Superstitio est duplex, alia cultus indebiti, sive incongrui, quo verus Deus, sed modo indebito colitur, tribuendo ei cultum falsum, et perniciosum, vel super

fluum, qui nimirum sit contra, vel præter Ecclesiæ consuetudinem, ac præscriptum. Alia est ratione rei cultæ, cum scilicet cultus Deo debitus falso Deo, vel creaturæ defertur. Et hæc subdividitur in idololatriam, divinationem, et vanam observantiam : ad quam Magia vel revocatur, vel potius quartam speciem constituit. Laym. l. 4. tr. 10. c. 1. ex S. Th. 2. 2. q. 92. art. 2. ex quibus resolves

"I. Superstitionem cultus falsi committit 1. Qui Deo nunc offert cultum per cæremonias veteris legis v. g. circumcisionem, immolationem agni, etc. quia significant Christum adhuc venturum, et nondum venisse. 2. Laicus, qui Deum colit tanquam publicus Minister Ecclesiæ, v. g. sacrificando, absolvendo; quod semper esse mortale docet Suar. de Relig. 1. 2. de superst. c. 2. 3. Is, qui sua auctoritate proponit aliqua facienda, tanquam ordinata ab Ecclesia ad Dei cultum. 4. Qui falsas reliquias proponit, vel miraculum factum esse per aliquam imaginem, vel se habuisse has, vel illas revelationes fingit, sive ad faciendum lucrum, sive ad devotionem augendam. 5. Qui, ut populum moveat, fingit miraculum aliquod, vel historiam reperiri in Scriptura Sacra, etc. Et hæc superstitio, etsi sit ex genere suo mortalis, quia primæ Veritati injuriam irrogat, et religionem fundat in mendaciis, sæpe tamen excusatur ignorantia, vel simplicitate, Less. 1. 2. c. 43. dub. 1. Sanch. 2. moral. c. 37. Navar. Man, c. 12. Laym. 1. c. Bonac. t. 2. d. 3. q. 5. p. 1.

"II. Superstitio cultus superflui est v. g. 1. .Cæremonia audiendi Missam ante ortum Solis, cum certo numero, situ, ordine cereorum, vel Sacerdotis, qui dicatur Joannes, vel qui habeat staturam Christi etc. quia hic cultus est ex seipso inanis, et ad spiritum excitandum inutilis. 2. Jejunare die Dominico, cum non jejunas aliis diebus. 3. Item in Missa contra rubricam plures formare cruces, pluries dicere Alleluia, dicere Gloria, vel Credo contra Rubricas, aliasve cæremonias demere, vel addere (etsi fiant ex devotione; hæc enim corrigenda est) quia sunt præter Ecclesiæ consuetudinem. Hæc tamen, et similia, bona intentione facta, venialia tantum sunt ordinarie, ut docent Tolet. Lessius loc. citat. Navarr. et Laym. quia est materia levis, et actio ex se non mala; et multa excusat simplicitas. Quod si tamen ex se mala esset, ut si rem furtivam offeras, turpia verba in templo canas, ore, vel organo notabiliter lascivam, vel ad impuritatem provocantem vocem edas,

8

est superstitio vere mortalis, ut Laym. loc. cit. ex communi.

DUBIUM II.

De Divinatione.

Quid, et quotuplex sit divinatio.

"Resp. I. Divinatio est, cum quis opem dæmonis tacite, vel expresse invocat, ut noscat res contingentes, et libere futuras, aliterve occultas, et naturaliter incognoscibiles. Quæ si sint tales, quas solus Deus scire potest, involvitur tacita Idololatria, quod dæmoni tribuatur cultus divinus: Si vero sint tales, quas dæmon naturaliter scire potest (nam ex signis, aliisque modis occultissima quoque cognoscere potest, etiam plurimas hominum cogitationes, et res futuras, ut V. Delr. 7. 4. c. 2. q. 2. Sanch. 2. mor. c. 38.) nihilominus illicita est eo quod commercium habeatur cum Dei jurato hoste, quod importat quamdam perditionem, et apostasiam a Deo : ac forte etiam, ut vult Suar. contra Val. superstitionem. V. Laym. l. 4. tr. 10. c. 3. Bonac. tr. 2. d. 3. q. 5. p. 3, S. Th. 2. 2. q. 5. art. 1. "Resp. II. Divinatio est duplex: una, in qua est invocatio, vel pactum expressum cum dæmone, et generali nomine dicitur Necromantia ut cum dæmon occulta docet per pythones, arreptitios, præstigias, per personas mortuorum vel vivorum apparentium, aliave signa in aere, aqua, igne, speculis. Alia est, in qua tantum est invocatio, vel pactum tacitum, seu interpretativum; ut cum ex lineamentis corporis, vocibus, garritu avium, et similibus, quibus se dæmon immiscere solet, quæritur cognitio, ad quam ea sunt improportionata. S. Th. 9. 95. Cum vero utriusque speciei variæ rursus sint species, eas hic omitto, eo quod secundum sententiam communiorem in genere moris non differant, nec specialem habeant malitiam, ideoque in Confessione non sit opus explicare, an v. g. facta sit divinatio ex speculis, aere, mortuo etc. Exprimendum tamen necessario est, utrum invocatio, sive pactio expressa, an tacita intervenerit, quia sive hæ moraliter inter se specie differant, sive non; notabiliter tamen mutant judicium Confessarii. V. Laym. 1. c. Sanch. I. c. Less. 1. 2. c. 43. d. 5. Delr. q. 6. et seq. Bonac. 1. c.

[blocks in formation]

excusari a mortali, quidam asserunt, videlicet tunc, cum vel intercedit simplicitas, et ignorantia non crassa, nec affectata, vel fides certa non adhibetur, sed tantum timor quidam, aut suspicio concipitur eventus futuri. Laym. 1. c. Sanch. Less. Suar. Cajet. Baldel. Tom. 2. 1. 4. d. 3. n. 22. etc. eo quod tunc superstitiosa vere non sit, cum intentio non sit talis. V. Suar. Less. Sanch. Laym. Cajet. Nav. Sayr. Val. et Tannerum d. 5. de rel. q. 7. d. 1. n. 21. et dub. 2. n. 21. Ex dictis resolvuntur sequentes Casus.

"I. Expresse censetur invocare; seu convenire, et pactum facere cum dæmone, qui vel verbis dæmonem invocat, vel saltem facto aliquid usurpat, per quod scit aut putat dæmonem cooperari.

66 II. Is vero tacite paciscitur, qui vanis, et naturaliter improportionatis utitur ad aliquid cognoscendum, vel efficiendum. Neque requiritur, ut dæmon aliquando pactus sit, se ad talis vani medii adhibitionem concursurum, eo enim ipso, quo quis vanitatibus iis utitur, dæmon se immiscet, licet præter intentionem utentis sit eum invocare, ut docent Suar. Less. et Sanch. ll. cc.

"III. Non excusatur a peccato, qui utendo talibus rebus, de quibus constat esse naturaliter improportionatas, protestatur se nullum cum dæmone commercium intendere, quia reipsa facit contra suam protestationem : cum enim nec DEUS, nec Angeli boni talibus se immisceant, dæmon implicite iis invocatur, uti præter citatos docent Laym. et Bonac. ll. cc.

"IV. Neque is excusatur, qui talia media utilia credit propter experientias, quia has dæmon procurat, ut homines paulatim illaqueet, et ad similia usurpanda inducat. Vide Sanch. 2. mor. cap. 38.

"V. Si quis ab astris, somniis, similibusve ita dependeat, ut omnes pene actiones suas, et vitam juxta ea regulare velit, eum mortaliter peccare docent Less. Suar. Sanch. 1. c.

"Ex talium observatione semel atque iterum aliquid omittere, ad quod alioqui sub mortali non teneris, veniale tantum esse censent Cajet. et Armill. V. Somnium. Uti et subinde timere leviter, ne ita sit, aut eveniat, quod portendunt, ut notat Suar.

"VII. Communiter, et ut plurimum in similibus, in quibus tacitum tantum est pactum, venialiter tantum peccari, docent consequenter Doctores supra citati, et mox citandi, quia communiter fere aliquid istorum inter

venit, quæ a mortali excusare dicunt, ut v. g. quod fides integra non adhibeatur, Sanch. n. 21. Cajet. in summa, Armilla etc. Recte tamen notat Delrio, esse semper rem valde periculosam juxta illas suas actiones dirigere, etiam non credendo, V. Sanch. l. c.

[ocr errors]

ret, dummodo fiant præmissa Oratione, cum debita reverentia; et indicium non expectetur, nisi a solo Deo, ut v. g. si quis hærens in bivio aliter quoad viam se determinare non possit: vel si divino instinctu, aut jussu fiant, ut 1. Reg. 10. in electione Saulis contigit. Filliuc. n. 106. Sanch. Bonac. I. c.

XII. Sortes divisoria sine superstitione, et plerumque licite fieri possunt, sive ad honestum ludum, sive ad hæreditatis divisionem sive ad litis compositionem, dummodo litigantes, qui æquale jus habent, consentiant, quia nihil aliud continent, quam contractum inter eos, qui ad aliquam rem jus habent, ut illius sit, cui sors obtigerit. Sic etiamsi plures mortem sint meriti, nec expediat omnes puniri, sorte definiri potest, quis ex iis sit occidendus. Dixi: plerumque: tum quia in electionibus ecclesiasticis sunt illicita, ut Laym. l. 4. tr. 10. c. 3. n. 8. et Bonac. Tum quia officia sæcularia, non sorte, sed secundum personarum aptitudinem sunt dividenda, etsi inter plures æque aptos et dignos forte agi possit. V. Less. l. c.

"VIII. Licita est 1. Physiognomia, quæ fit ex vultu, dispositione, et habitudine corporis, et membrorum, 2. Chiromantia, si ex lineis, et partibus manuum consideret temperiem corporis, imo etiam animi propensiones, et affectus probabiliter conjectet. 3. Item Divinatio, quæ ex somniis conjectat hominis complexionem, et hinc affectiones animi diurnas. 4. Item illa, qua ex avium, piscium, aliorumve animalium voce, motu, aliisve actionibus, naturales aliqui effectus pronuntiantur futuri ut plurimum, v. gr. serenitas, etc. 5, Astrologia naturalis, quæ effectus corporeos et naturales, ut ventos, eclipsim, fertilitatem, salubritatem, morbos, et similia prædicit, quæ ad medicinam, vel agriculturam conducunt: imo etiam, cum ex punctuo nativitatis sive horoscopio, probabiliter prædicit complexionem corporis, et affectiones animi; Quia hæ divinationes omnes naturales sunt, et mediis proportionatis utuntur. Less. d. 7. "IV. Illicitæ vero sunt omnes prædictæ divinationes, si ex iis aliquid nosci aut prænuntiari intendatur circa ea, ad quæ proportionata non sunt: ut circa effectus contingentes, et liberos, aut quæ a Deo pendent, ut circa statum animæ, dona gratiæ, divitias, Qu. 2. Quænam hic præterea censeri debeant honores, fortunam, nuptias, statum vitæ, et similia, quorum electio voluntaria est, et libera hominum voluntate pendet: itemque de rebus occultis, ut furto, thesauro abscondito. V. Less. 1. c. Bonac. n. 11. Suar. l. c.

"X. Peccant qui Ægyptios de fortuna consulunt, et quidem (si fiat cum firma fide, vel scandalo, etc.) mortaliter; si vero causa curiositatis, vel risus, ut fit communiter, venialiter tantum. Filliuc. tr. 24. n. 134. Sanch.

"XI. Superstitiosa est divinatio, quæ fit per sortes divinatorias, ad futurum, vel occultum aliquid cognoscendum, quasi sortibus vis aliqua divina insit : ut si quis v. g. ex taxillorum projectione, et dispositione divinet, quis sit obtenturus victoriam, Beneficium etc. Idem fere est de sortibus consultoriis, quibus inquiritur, quid id hac, vel illa re sit agendum. Dixi, fere : quia aliquando hæ licitæ sunt, quando causæ necessitas, et honestas exigit, aptiorque modus dubium vincendi non appa

XIII. Potest excusari a superstitione, qui modo illicito futura se velle divinare ostendit joci causa. Ratio, quia non est actus superStitiosus, nec affectatio cognitionis Dei propriæ, sed tantum vanitas aliqua. Suar. Sanch. Regin. l. 47. n. 170.

ADDENDA.

licita, vel illicita?

R. Constabit ex seqq. §. Non est peccatum, saltem mortale per Astrologiam velle cognoscere aliquod contingens liberum, judicando illam cognitionem esse incertam, et tantum conjecturalem. Ita Cajet. Tol. Val. Delr. Castrop. Tamb. hic l. 2. c. 6. § 1. n. 14. contra Sanch. et alios, Ratio est, quia revera astra inclinant. Nec refert, quod Sixtus V. videatur hoc prohibuisse: Nam Suar. aliique cum Sporer T. 2. c. 9. n. 16. dicunt eam prohibitionem restringi ad solum forum externum, ob præsumptionem divinationis internæ ; aut saltem dici potest, quod prohibeat ea, quæ alioquin jure naturæ sunt illicita, quale quid non est conjecturalis ejusmodi prædictio, quæ in natura sufficiens habet fundamentum, obdictam inclinationem, quam astra afferunt. Quod si ad conjecturam ex astris etiam accederet ratio ex temperamento personæ, aut ex consuetudine vivendi, aut alia simili circumstantia, non esset divinatio

9

« ÖncekiDevam »