Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ad laborem, ad orationem, et ad omne opus bonum? (1)

II. Jesu Christi gratia principium efficax boni cujuscumque generis, necessaria est ad omne opus bonum; absque illa non solum nihil fit, sed nec fieri potest. (2)

V. Quando Deus non emollit cor per interiorem unctionem gratiæ suæ, exhortationes, et gratiæ exteriores non inserviunt, nisi ad illud magis obdurandum. (5)

VI. Discrimen inter Foedus Judaicum, et Christianum est, quod in illo Deus exigit III. In vanum Domine præcipis, si tu ipse tore, relinquendo illum in sua impotentia ; in fugam peccati, et implementum legis a peccanon das quod præcipis. (3)

IV. Ita Domine : omnia possibilia sunt ei, cui omnia possibilia facis, eadem operando in illo. (4)

(1) Quesnellus in Luc. 16. 3. Sensus damnatæ Thesis est, eum, qui Deum, ejusque gratiam sanctificantem amisit, non posse elicere actum vel moraliter bonum, atque esse in generali impotentia ad orandum, in indigentia, quæ ad ipsius adeo fidei speique jacturam pertingat, quum nihil illi remaneat nisi peccatum, ejusque consecutiones; imo (si prop. 44. et 45. jungatur) peccare in singulis actionibus suis. Conformis est hæc propositio artic. 16. Joannis Hus damnato in Conc. Constant aliisque erroribus, quos indicabimus ad dictam prop. 44. et 45. Repugnat Scripturæ. Exodi 1, 21. Ezech. 29. 18. Dan. 4. 24. Matth. 5. 46. et 7. 9. ac Patribus, Origeni in Matth. tract. 35. c. 26. et in Numer. c. 18. Greg. Nazianz. Orat. 19. Chrysost. in Matth. c. 10. hom. 26. et hom. 67. ad pop. Antioch. Hieronymo in Matth. 1. 4. c. 25. et in Ezech. 29. 18. Augustino de spir. et lit. c. 7. et 28. et epist. 5. ad Marcellum et 1. de pat. c. 26 et de prædest. SS. c. 7 et 1. 4. contra Julian. c. 3 Fulgentio de Incarn. et grat. c. 56. B. Thomæ 1. 2. qu. 109. ar. 8. 6. et 2. 2, qu. 10. ar. 4. 0. et 1. 3. contr. gent. c. 160.

(2) Quesnellus in Joan. 15. 5. Sensus est, gratiam efficacem ad omne opus non solum supernaturaliter, sed etiam moraliter bonum necessariam esse, adeoque impossibilia esse Dei præcepta Justis etiam, quibus gratia isthæc desit. Conformis est hæc propositio Calvino in antid. Conc. Trid. Sess. 6. Porro et 1. 5. contra Pighium p. 183. Kemnitio in Examine Conc. Trid. sess. 6 can. 4. et 5. Jansen. t. 3. 1. 3. c. 1. et 5. et 27. Repugnat Scripturæ Prov. 1. 20. Eccli. 15. 11. et 51. 32. Matth. 22. 3. 2 Cor. 6 1. Apoc. 3. 10. Conciliis Triden. Sess. 6. c. 11. et c. 13. Arausicano 2. can. 25. Senonensi can. 15. Coloniensi an. 1536. part. 7. c. 32. et Patribus Justino Dial. advers. Tryph. Clementi Alex. 1. 7. stromatum, Cypriano 1. 4. ep. 7. Hilario 1. 1. de Trin. Ambrosio ser. 8. in Psal. 118. Chrysost. hom. 7. in Johan. et in Ep. ad. Rom. 9. hom. 16. Hieronymo in Fsal. 140. Augustino 1. 1. de Gen. contra Manich. c. 3. de Corrept. et Gratia c. 7. Enchirid. c. 95. de peccat. meritis, et remiss. c. 17. Retract. lib. 1. c. 22. de gratia, et lib. arb. c 15. 1. 4. Oper. imperf. c. 128. Cyrillo Alex. in c. 17. Joan. lib. 11. c. 21. S. Leoni ser. 5. de Quadragesima et ser. 15. de Pass. Gregorio 1. 33. Moral. c. 20. Bernardo serm. 5. de Quadrag. S. Thom. contra Gent. c. 159. 1. 2. qu. 106. ar. 2. ad 2. in prim. ep. ad Cor. lect. 1.

(3) Quesnellus in Act. 16. 10. Sensus est, frustra Deum præcipere, seu observari mandata ejus non posse sine gratia efficaci, quæ sola dat actum præceptum. Conformis est hæc propositio Luthero in Dial. de Syl. et in Ps. 51. Calvino 1. 2. Inst. c. 7. 5 et in Antid Trid. sess. 6. c. 6. Melanchtoni in c. 4. Epist, ad Rom Bajo prop. 54. Jansenio

isto vero Deus peccatori dat, quod jubet, illum sua gratia purificando. (6)

VII. Quæ utilitas pro homine in veteri fœdere, in quo Deus illum reliquit ejus propriæ

c. 3. 1. 3. c. 13. et 17. Repugnat Scripturæ Deuter. 30. 11. et 19. Prov. 4. 11. Eccli. 15. 16. et 31. 1. Matth. 11, 28. 1. Cor. 10. 13. 1. Joan. 7, 3. Conciliis Arausicano 2. can. 25. Trid. sess. 6. c. 11. et can. 18. Patribus, antiquo Authori Recognitionum 1. 3. Origeni hom. 6. in Josue et 1. 1. Periarchon c. 1. Hilario in Psal. 116. Basilio ser Attende tibi et in Reg. Brev. Rep. 76. Chrysost. hom. 16. in epist. ad Hebr. et hom. 18. in Matth. Hieron. 1. 3. contra Pelag. et in Matth c. 5. Augustino 1. 2. de pec. mer. et remis. c. 3. et 6. et de nat. et grat. c. 69. et in Psalm. 61. et de duab. anim. c. 14. et tract. 53. in Joan. et in Ps. 55. et 149. Clementi Alex. 1. 2. strom et 1. 4. et 1. 7. Antiquo Authori 1. de Voc. Gen. 1 2. c. 12. S. Joanni Damasceno 1. 2. de Fide c. 27. et Dial. contra Manich. S. Thomæ de verit. qu. 24. ar. 14. ad 1.

(4) Quesnellus in Marc. 9. 22. Sensus est, omnem boni facultatem a gratia, quæ illud in nobis operatur, nempe ab efficaci gratia proficisci, ut nihil sine ejusmodi gratia possimus, ac Deus in vanum præcipiat, nisi dederit ipse quod præcipit, seu gratiam efficacem ad obediendum præcepto. Vide præced. proposit.

(5) Quesnellus in Epist. ad Rom. 9. 18. Sensus est, sine efficaci gratia, quæ interioris unctionis nomine intelligitur a Quesnello, gratiis exterioribus solum abuti nos posse; quamobrem, quum lex ipsa gratiis exterioribus a Quesnello adcenseatur (in c. 12. ejusdem ad Rom. Epistolæ v. 7.) fit, sine efficaci nos gratia posse solum abuti lege, seu divinis præceptis, atque adeo hæc ipsis justis impossibilia esse. Præterea sensus est, gratias istas exteriores sine interiore unctione efficacis gratiæ cor magis obdurare, imo unice obdurare; imo per se tamquam obdurationis caussam occasionalem. Conformis est hæc propositio Luthero in Epist. ad Galat. c. 5. et in Præf. ad Vet. Test. Calvino 1 2. Inst. c. 5. 8. 4. ct c. 7. 2. 2. et 8. 6. et . 10. Jansenio t. 3. 1. 1. c. 8. et 9. Repugnat scripturæ Psal. 18. 8. Prov. 6. 25. Isa. 28. 19 Jerem. 33. 18. Matth. 5. 16. 18. 15. Rom. 7. 7. 2. Tim. 3. 16. Patribus Irenæo lib. 3 contra her. c. 12. et 1. 4. c. 28. Clementi Alex. 1. 2. et 1. 7. strom. Athanasio de Incarnat. Verbi. Gregor. Nazianz. ser. 1. Greg. Nyss. de Resurr. J. C. ser. 1. Ambrosio in Luc. 1. 3. c. 3. et 1. 6. c. 7. Chrysost. in Ep. ad Rom. c. 7 in Epist. ad Gal. c. 4. hom. 60. in Joan. c. 10. hom. 1. de Lazaro. Hieronymo in Ep. ad Gal. 1. 2. c. 14. August.no de utilit. cred. c. 3. 1. 2. quæst. in Exod. c. 55. in Psal. 57. et in Ps. 59. et in Psal. 124. de Gratia Christi c. 13. de corr. et grat. c. 5. et c. 6. Cyrillo Alex. in Evang. Joan. 1. 9. c. 23. Greg. M. 1. Moral. c. 37. S. Thom. 1. 2. qu. 107. ar. 2. 0. et qu. 98. ar. 2. c. (6) Quesnellus in Epist. Rom. 11. 27. Vide sequen

prop.

.

infirmitati, imponendo ipsi suam legem ? Quæ vero fœlicitas non est, admitti ad foedus, in quo Deus nobis donat, quod petit a nobis. (7)

VIII. Nos non pertinemus ad novum fœdus, nisi in quantum participes sumus ipsius novæ gratiæ, quæ operatur in nobis id, quod Deus nobis præcipit. (8)

IX. Gratia Christi est gratia suprema, sine qua confiteri Christum nunquam possumus, et cum qua nunquam illum abnegamus. (9) X. Gratia est operatio manus omnipotentis Dei, quam nihil impedire potest, aut retardare. (10)

(7) Quesnellus in Epist. Heb. 8. v. 7. Sensus hujus, et præcedentis propositionis is demum est, Deum reliquisse in impotentia implendæ legis Judæos, etsi per circumcisionem, aut aliud quodvis Sacramentum justificatos, exigisse tamen ab eis peccati fugam, et legis adimpletionem; idque inter vetus, et novum Testamentum interesse discriminis, quod in veteri Deus denegabat Judæis quo poterant implere legem, Christianis det in novo quo possint legi obedire, subministrando his gratiam efficacem, quam illis denegabat, verbo, impossibilia fuisse Judæis præcepta legis. Indicat præterea hæc septima propositio, nullam fuisse Judæis ex veteri foedere utilitatem. Conformis est utraque Propositio Luthero in Epist. ad Gal. c. 3. et in Præf. ad Vet. Test. Calvino in antid. Trid. sess. 6. c. 6. Kemnitio in Examine Conc. Trid. sess. 6. c. 18. Gomario in c. 23. Matth. Jansenio t. 3. 1. f. c. 11. et l. 3. c. 5 et c. 7. Repugnat scripturæ, Isaiæ 65. 2. Ezech. 18. 32. Osea 13. 9. Matth. 23. 37. Luc. 18. 21. Act. 7. 51. Patribus Origeni 1. 1. Periarch. c. 1. Ambros. in Psal. 96. et lib. 2. in Luc. c. 2. S. August. Epist. 140. ad Honoratum c. 3. Tract. 3. et 53. in Joan. in Psal. 57. et in Psal. 101. 1. 1. ad Simplic. q. 2. Clementi Alex. in c. 1. Isaia et in c. 5. Auth. de Vocat. Gen. 1. 2 c. 3. S. Thomæ 1.2 q. 98 ar. 2. (8) Quesnellus in Epist. ad. Heb. 8. 10. Sensus est, notam unam, et characterem novi fœderis esse gratiam efficacem. Vid. Prop. 7. Hinc fit 1. infantes baptizatos non pertinere ad novum fœdus, quum participes non sint ipsius novæ gratiæ, quæ operatur in nobis id, quod Deus nobis præcipit. Fit 2 Ecclesiam solis justis, et sanctis constare, peccatores enim non sunt participes dictæ novæ gratiæ, quam si haberent, ea operaretur in illis id, quod Deus præcipit.

(9) Quesnellus in 1. ad Cor. 12. 3. Sensus est, omnem gratiam Jesu Christi esse victricem, seu a se ipsa, et intrinsece efficacem, ac sine ejusmodi gratia non posse nos confiteri Christum, nunquam etiam peccare illos, quibus datur gratia J. C. Vide Prop. 11.

(10) Quesnellus in Matth. 20. 31. Sensus est, non dari gratiam pure sufficientem, sed omnem gratiam esse a se ita efficacem, ut homo non possit illi dissentire, si velit. Vid. Prop. 11. Nota interea falsam esse propositionem vel ex hoc capite quod enunciet, gratiam esse operationem manus Omnipotentis Dei. Gratia est id, quo manus Omnipotentis Dei operatur in nobis velle, et perficere, non operatio manus Omnipotentis Dei.

[11) Quesnellus in Marc. 2. 11. Sensus et hic est, gratiæ Dei resisti non posse, nullamque dari gratiam pure sufficientem. Conformis est hæc propositio (idem dic de 9. et

XI. Gratia non est aliud, quam voluntas Omnipotentis Dei jubentis, et facientis quod jubet. (11)

XII. Quando Deus vult salvare animam, quocumque tempore, quocumque loco effectus indubitabilis sequitur voluntatem Dei. (12)

XIII. Quando Deus vult animam salvam facere, et eam tangit interiori gratiæ suæ manu, nulla voluntas humana ei resistit. (13)

XIV. Quantumcumque remotus a salute sit peccator obstinatus, quando Jesus se ei vivendum exhibet lumine salutari suæ gratiæ, oportet, ut se dedat, accurrat, sese humiliet, et adoret Salvatorem suum. (14)

10.) Luthero in Gen. 2. et t. 3. de lib. arb. Calvino 1. 5. contra Pigh. p. 185. 1. 2. Inst. c. 3. 8. 10. Antid. Conc. Trid. sess. 6. c. 6. Jansenio t. 3. 1. 2. c. 28. et t. 3. 1. 3. c. 25. et l. 6. c. 6. Repugnat scripturæ, Deut. 30. 19. Josue 24. 25. Psal. 94. Eccli. 15. 16. Isa. 1. 16. Zach. 11. 12. Matth. 19. 21. Rom. 2. 4. 1. Cor. 7. 37. Conciliis, Constantiensi sess. 8. in damn. 27. art. Viclef. Senonensi Decr. de fide 15. Tridentino sess. 6. c. 5. et c. 13. et can. 4 Patribus, pseudo Clémenti Const. Apost. 1. 6. c. 20. Ignatio M. Ep. ad Magnes. Justino Apol. ad Imp. Anton. et in Apol, ad Senat. Irenæo 1. 4. contr. hær. c. 9. et 72. Clementi Alex. 1. 2. Strom. Origeni hom. 20. in Num. Cypriano 1. 3. Ep. ad Quirin. Hilario in Ps. 2. et 118. Basilio in Ps. 61. Ambrosio 1. 1. de Jacob, et beata vita c. 1. Nysseno 1. 7. Phil. c. 1. et 3. Chrysost. in Matth. hom. 82. in Jo: c. 6. hom. 46. hom. 2. de Lazaro, in Gen. 5. hom. 22. Hieron. ep. 147. in cap. 55. Isaiæ, Augustino de Spi. et lit. c. 34. de grat. et lib. arb. c. 2. et 5. et 12. Tract. in Jo. 36. et 53. in Ps. 50. de corrept. et grat. c. 14. de prædest. SS. c. 5. de vera Relig. c. 14. de gratia Christi c. 14. Cyrillo Alex. 1. 9. in Joan. 10. Prospero in respons. ad artic. Gallor. Author de Voc. Gent. 1. 2. c. 12. et c. 18. Joanni Damasceno 1. 2. de Fide Orthod. c. ultimo. B. Thomæ 1. p. qu. 62. a. 3. ad. 2. et Quodlib. 1. a. 7. ad 2. et 1. 2. q. 9. ar. 6. ad 3. Nota, falsam esse aliis de caussis undecimam hanc propositionem: Nimirum gratia est donum Dei nobis in tempore collatum ex meritis Christi ad operandam in nobis salutem. Voluntas autem Dei Deus est, non donum Dei; æterna est, non temporaria, uti est gratia; non est fructus meritorum Christi.

(12) Quesnellus in Marc. 2. 11. Sensus est, Deum nolle serio salutem omnium hominum, nec Jesum Christum pro omnibus mortuum esse; quod in quinta Jansenii propositione damnavit Ecclesia.

(13) Quesnellus in Luc. 5. 13. Sensus est, nunquam resisti, neque resisti posse interiori gratiæ Dei, quod in secundam, et quartam incidit Jansenii propositionem. Insinuat etiam, deesse aliquibus tactum interioris gratiæ. Deumque nolle serio omnes animas salvas facere.

(14) Quesnellus in Marc. 5. 6. et 7. Sensus est, gratiam omnem esse efficacem, gratiam deesse peccatoribus, qui non convertuntur, nec illos converti posse; dum autem Jesus se eis videndum exhibet lumine salutari suæ gratiæ, eos ad conversionem necessitati, nec posse gratiæ resistere. Conformis est Jansenii 2. et 4. prop. Repugnat Patribus, Cyril. Alex. 1. 11. in Joan, ubi de Paullo, et Augustino 1. 6. Confes. c. 5.

XV. Quando Deus mandatum suum, et suam æternam locutionem comitatur unctione sui spiritus, et interiori vi gratiæ suæ, operatur illam in corde obedientiam, quam petit. (15)

XVI. Nullæ sunt illecebræ, quæ non cedant illecebris gratiæ, quia nihil resistit Omnipotenti. (16)

XVII. Gratia est vox illa Patris, quæ homines interius docet, ac eos venire facit ad Jesum Christum. Quicumque ad eum non venit, postquam audivit vocem exteriorem Filii, nullatenus est doctus a Patre. (17)

operatio voluntatis Omnipotentis, sequela, et imitatio operationis Dei incarnantis, et resuscitantis Filium suum. (21)

XXII. Concordia omnipotens operationis. Dei in corde hominis cum libero ipsius voluntatis consensu demonstratur illico nobis in Incarnatione, veluti fonte, atque Archetypo omnium aliarum operationum misericordiæ, et gratiæ, quæ omnes ita gratuitæ, atque ita dependentes a Deo sunt, sicut ipsa originalis operatio. (22)

XXIII. Deus ipse nobis ideam tradidit. omnipotentis operationis suæ gratiæ, eam

XVIII. Semen verbi, quod manus Dei irri- significans per illam, quæ creaturas e nihilo

gat, semper affert fructum suum. (18)

XIX. Dei gratia nihil aliud est, quam ejus Omnipotens voluntas: hæc est idea, quam Deus ipse nobis tradit in omnibus suis Scripturis. (18)

XX. Vera gratiæ idea est, quod Deus vult sibi a nobis obediri; et obeditur; imperat, et omnia fiunt; loquitur tamquam Dominus, et omnia sibi submissa sunt. (20)

XXI. Gratia Jesu Christi est gratia fortis, potens, suprema, invincibilis, utpote quæ est

(15) Quesnellus in Luc. 9. 60. Sensus est, non semper Deum mandatum suum, et suam locutionem comitari unctione sui spiritus, et interiori vi gratiæ suæ; seu non semper dari gratiam sufficientem; quoties autem Deus dat gratiam, hanc efficacem esse, et irresistibilem.

(16) Quesnellus in Act. 8. 22. Sensus est, gratiam semper esse efficacem, et victricem, nec illi resisti, imo nec resisti posse; Omnipotenti enim non solum resistit nemo, sed ne resistere quidem potest. Repugnat Patribus, Augustino 1. 8. Confess. et B. Laurentio Just. de sp. Resurr. Vide Prop. XI.

(17) Quesnellus in Joann. 6. 45. Sensus est, interiori gratiæ nunquam resisti; qui enim hanc habent, veniunt ad Jesum Christum, ad eum non veniunt qui non habent, et eum, qui hanc irresistibilem gratiam (efficacem nempe in sensu Quesnellii) non habet, in impotentia esse veniendi ad Jesum Christum. Repugnat Scripturæ, Prov. 1.

(18) Quesnellus in Act. 11. 21. Sensus est, gratiam omnem esse efficacem, et afferentem fructum; neque irrigari gratia, qui non afferunt fructum, seu qui non convertuntur. Repugnat Scripturæ Luc. 8. et Augustino in Ps. 124.

(19) Quesnellus in Ep. ad Rom. 14. 4. Sensus apertus est. Conformis est propositio Luthero in 2. Gen. Calvino in Antid. Trid. sess. 6. et 1. 2. Instit. c. 2. Jansenio t. 3. 1. 1. c. 1. Repugnat Scripturæ, Prov. 1. 24. Isaiæ 65. Esther 13. Rom. 9. Patribus, ac præsertim Vincentio Lirinensi in common. 31. Vid. Prop. XI.

(20) Quesnellus in Marc. 4. 39. Sensus est, commentitiam esse gratiam, cui resisti possit.

(21) Quesnellus in 2. Epist. ad Cor. 5. 21. Sensus est, non magis resisti posse gratiæ, quæ ex 10. Prop. est operatio manus Omnipotentis Dei, quam operationi Dei incarnantis, et resuscitantis filium suum, cui certo resisti non potest, imo voluntatem æque libere cooperari gratiæ Dei,

produxit, et mortuis reddit vitam. (23)

XXIV. Justa idea, quam Centurio habet de omnipotentia Dei, et JESU CHRISTI in sanandis corporibus solo motu suæ voluntatis, et imago ideæ, quæ haberi debet de omnipotentia suæ gratiæ in sanandis animabus a cupiditate. (24)

XXV. Deus illuminat animam, et eam sanat æque ac corpus, sola sua voluntate, jubet, et ipsi obtemperatur. (25)

XXVI. Nulla dantur gratiæ, nisi per fidem. (26)

atque humanitas Christi libera cooperata sit unioni hypostaticæ, aut Corpus Christi unioni suæ cum anima per mortem ab ipso separata, idest nulla plane libertate respondere voluntatem gratiæ, ac mere passive se habere. Vide seq. Prop.

(22) Quesnellus in Luc. 1. 38. Sensus est, nos gratiæ Dei eo prorsus modo cooperari, quo humana Christi natura cooperata est actioni Dei illam verbo suo unientis, idest pure physice, non moraliter, libere, et meritorie. Conformis est Prop. Luthero in lib. de lib. arb. Kemnitio in Exam. Conc. Trid. fess. 6. can. 4. Calvino Antid. Conc. Trid. fess. 6. c. 6. et lib. 3. Instit. c. 24. 8. 7. Jansenio t. 2 1. 2. c. 23. et t. 3. 1. 2 c. 23. Repugnat Scripturæ, Ps. 69. Sapientiæ 9. 10. Ezech. 18. 31. Rom. 2. 1. Cor. 3. 8. et 4. 5. et 15. 10. 2. Tim. 4. 8. Conciliis, Arausicano 2. Can. 9, Senonensi in Præf. Trid. sess. 6. c. 7. et c. 32. et can. 4. Patribus, Hilario in Matth. 7. 28. Greg. Nazian. serm. 21. Chrysost. hom. 9. in Gen. 4 hom. 2. et 3. in Epist. Tim. 1. et hom. 13. in Ep. Heb. 8. Augustino tract. 4. in Epist. Joan. 3 et in Psalm. 35. epist. 106 de pec. mer. et remis. c. 5. 1. 4. contr. Julian. c. 8. 1. 1. Retract. c. 23. de grat. et lib. arb. c. 5. et 17. de corr. et gr. c. 2. Paulino Nolano Epist. 2. ad Severum, Auth. 1. de voc. gent. 1. 2. c. 8. et 9. et 1. 5. c. 1. Fulgentio de Inc. et gr. c. 30. Greg. M. 1 16. Moral. c. 10. Bernardo de Pr. et lib. arb. c. 14. S. Thomæ 1. 2. qu. 3. a. 2. c.

(23) Quesnellus in Epist. ad Roman. 4. 17. Sensus idem, qui Prop. 22. Conformis est Synodo Dordracena sess. 136. p. 306.

(24) Quesnellus in Luc. 7. 7. Vide Prop. 22.
(25) Quesnellus in Luc. 18. 42. Vid. Prop. 22.

(26) Quesnellus in 2. Petri 1. 3. Sensus est, nullam sive actualem, sive habitualem gratiam, nisi per fidem, atque adeo infidelibus denegari gratiam, qua disponantur,

XXVII. Fides est prima gratia, et fons quis fiduciam habeat sibi, ut ita dicam, appro

omnium aliarum. (27)

XXVIII. Prima gracia, quam Deus concedit peccatum remissio. (28)

priandi Christum Jesum, ejus amorem, mortem, et mysteria, ut facit Sanctus Paulus, dicens: Qui dilexit me, et tradidit semetipsum

XXIX. Extra Ecclesiam nulla conceditur pro me. (33) gratia. (29)

XXX. Omnes, quos Deus vult salvare per Christum, salvantur infallibiliter. (30)

XXXI. Desideria Christi semper habent suum effectum ;pacem intimo cordium infert, quando eis illam optat. (31)

XXXII. Jesus Christus se morti tradidit ad liberandum pro semper suo sanguine Primogenitos, idest electos, de manu Angeli exterminatoris. (32)

XXXIII. Proh! quantum oportet bonis terrenis, et sibimetipsi renunciasse, ad hoc ut

ac duci possint ad fidem. Conformis est Prop. Gomario in explic. cap. 22. S. Matth. p. 60. Jansenio t. 3. 1. 2. c. 11. Prop. 5. inter 31. ab Alex. VIII proscriptas. Repugnat Scripturæ, Sapientiæ 13. 8. Act. 8. 27. 10. 1. 14. 16. 17. 25. 25. 28. Rom. 1. 19. 11. Thess. 11. 10. Patribus, Clem. Alex. Orat. ad Gent. 1. 1. Pædag. c. 4. et 1. 7. Strom. Ambrosio in Ps. 48. Chrysostomo hom. 7. in Joan. c. 1. et hom. 53. in c. 25. Matth. Augustino de præd. SS. c. 7. de vera Relig. c. 15. l. 83. quæst. 68. de Gent. cont. Man. c. 3. 1. 2. de serm. Dom. in Monte c. 9. in Ps. 18. 1. 1. de lib. arb. c. 19. de Sp. et lit. c. 33. Osorio in 1. pro lib arb. Cyrill. Alex. 1. 3 cont. Jul. Prospero resp. 8. ad Cap. Gall. Authori 1. de Voc. Gent. 1. 1. c. 5. et l. 1. c. 5. 6. 9. S. Thomæ q. 14. de verit. art. 11. (27) Quesnellus in 2. Petri 1. 3. Vid. Prop. 26. (28) Quesnellus in Marc. 11. 25. Sensus est, nullam dari gratiam, sive habitualem, sive actualem ante peccatotorum remissionem, qua peccator ad pœnitentiam disponatur. Repugnat Tridentino sess. 6. can 3. et sess. 14. Can. 1. Fit etiam, fidem in peccatore esse remissionem peccatorum, quod Calvinus ajebat. Nam ex Prop. 27. Fides est prima gratia, et fons omnium aliarum.

(29) Quesnellus in Luc. 10. 35. vid. prop. 26.

(30) Quesnellus in Joan. 6. 40. Sensus est, Deum velle salutem tantummodo Prædestinatorum. Conformis est Caluino 1. 3. æter. præd. p. 706. in Evang. Joan. c. 17. 1. 3. Instit. c. 23. Gomario Explic. Epist. ad Gal. 1. Theodoro Bezæ ac præsertim Jansenio t. 3. 1. 3. c. 20. et 21. et 1. 10. c. 3. et prop. 4. inter 31. ab Alexand. VIII. confixas. Repugnat Scripturæ 2. Reg. 14. 14. Ps. 18. 7. Sap. 11. 25. Isaiæ 62. 6. Matth. 18. 14. Joan. 17. 20. Rom. 5. 18. et 8. 32. 1. Cor. 8. 2. 2. Cor. 5. 14. 1. Tim. 2. 1. et 4. 10. Heb. 11. 9. 1. Joan. 11. 2. Conciliis, Valentino 3. can. 5. et Trid. sess 6. c. 3. Patribus, Ignatio ep. 6. ad Philadelph. Cypriano de bono patientiæ, Athanasio orat. 3. contr. Arian. Greg. Nazianz. Orat. 24. ad Ar. Ambrosio 1. 1. de Jac. et vit beata c. 6. de Paradiso c. 8. 1. 6. in Luc. c. 7. et 1. 10. c. 22. Chrysostomo hom. 1. in Ep. ad Eph 1 hom. 46. in Matth. 23. hom. 16. in Ep. Rom. 9. hom. 17. in Eph. ad Heb. 10. Hieron. in c. 27. Isaiæ. Augustino 1. 6. c. cont. Jul. c. 4. in Psal. 93. et 95. et 120. tract, 4. in Joan. et 35. Cyril. Alex. 1. 5. in Isai. c. 54. et in Evang. Joan. 1. 11. c. 21. Leoni serm. 1. de Nat. Dom. et serm. 1. 4. et 11. de passione. Prospero in resp. ad Object. Gall. c. 8. sent. 8. et object. 2. Vincent.

XXXIV. Gratia Adami non producebat, nisi merita humana. (34)

XXXV. Gratia Adami est sequela creationis, et erat debita naturæ sanæ, et integræ. (35)

XXXVI. Differentia essentialis inter gratiam Adami, et status innocentiæ, ac gratiam Christianam est, quod primam unusquisque in propria persona recepisset; ista vero non recipitur, nisi in persona Jesu Christi resuscitati, cui nos uniti sumus. (36)

XXXVIII. Gratia Adami sanctificando il

Authori de Voc. Gen. 1. 2. c. 16. Joanni Dam. 1. 2. de Fide Orthod. c. 29. S. Thomæ de verit. q. 23. art. 2. et in 2. ad Tim. lect. 1.

(31) Quesnellus in Joan. 20. 19. Sensus est, Christum non desiderasse conversionem peccatorum, qui nunquam convertuntur, aut salutem eorum, qui pereunt, etiam fidelium; Hoc enim desideria forent sine effectu. Malderus Antuerp. Episcopus doctissimus vocat hoc dogma horribile, et Antichristianum. Vide Prop. 30.

(32) Quesnellus in Ep. ad Gal. 4. 4. Sensus est, Christum mortuum esse pro solis electis, adeoque ne pro omnibus quidem fidelibus. Vide Prop. 30.

(33) Quesnellus in Ep. ad Gal. 2. 20. Sensus est, solos Sanctos, eosque æque a semetipsis, terrenisque rebus abstractos, ac Paullus Apostolus fuit, fiduciam habere posse dicendi Christus dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Repognat Propositio Ecclesiæ in Symbolo canenti : Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cœlis. Imo vero ne Paullus quidem dicere id potuiset ante suam conversionem, neque enim tum bonis terrenis, et sibimetipsi renunciaverat.

(34) Quesnellus in 2. Cor. 5. 21. Sensus est, Gratiam Adamo concessam non fuisse ut donum supernaturale, quod elevaret. Vide seq. Prop.

(35) Quesnellus in 2. Cor. 5. 21. Sensus est, Adamum ita creatum fuisse ad finem supernum, et in originali gratia, ejusque consecutionibus, ut aliter creari non potuerit: gratiam proinde Adæ collatam, non fuisse donum a dono creationis distinctum. Conformis est Prop Luthero in Genes. 3. Calvino 1. 1. Instit. c. 15.21. etl. 2. Inst. c. 1.86. Kemnitio in Exam. Trid. sess. 17. de pecc. orig. Bajo Prop. 1. 21. 55. 78. Jansenio t. 2. 1. 1. c. 4. et 50. 1. 3. c. 25. 1. 9. c. 10. Repugnat Scripturæ, Deut. 8. 17. Psal. 32. 6. (Vid. August. Conc. 2. in hunc locum) Rom. 11. 6. 1. Cor. 1. 29. et 4. 17. Patribus, Basilio 1. 1. de Sp. S. ad Amphil. c. 16. Cypriano de bono patientiæ, Chrysostomo hom. 19. ad prop. Ant. Augustino de Gen. ad lit. c. 15. contra Maximin. 1. 3. c. 15. 1. 3. de lib. arb. c. 20. l. 1. Retract. c. 9. contra Julian. 1. 4. c. 16. Ambrosio 1 de Parad. c. 14. Cyrillo Alex. 1. 1. in Joan. c. 9. et 13. et 15, Ruperto Abb. 1. 2. de Trinit. c. 3. S. Thomæ qu. 4. de malo, art. 1. ad. 14. 1. 10. contra Gent. c. 51. in 2. sent. dist. 30. qu. 1. et dist. 31. q. 1. et 1. 2. qu. 83. art. 7. et 1. p. qu. 95. art. 1. et qu. 97. art. 1. c.

(36) Quesnellus in Ep ad Rom. 7. 4. Sensus est, gra

lum in semetipso: erat illi proportionata, Gratia Christiana nos sanctificando in Jesu Christo, est omnipotens, et digna filio Dei. (37) XXXVIII. Peccator non est liber, nisi ad malum, sine gratia liberatoris. (38)

XXXIX. Voluntas, quam gratia non prævenit, nihil habet luminis, nisi ad aberrandum, ardoris, nisi ad præcipitandum, virium, nisi ad se vulnerandum; est capax omnis mali, et incapax ad omne bonum. (39)

XL. Sine gratia nihil amare possumus, nisi ad nostram condemnationem. (40)

XLI. Omnis cognitio Dei, etiam naturalis, etiam in Philosophis Ethnicis non potest venire, nisi a Deo, et sine gratia non producit, nisi vanitatem, præsumptionem, et oppositionem ad ipsum Deum, loco affectuum adorationis, gratitudinis, et amoris. (41)

nem aptum ad sacrificium Fidei; sine hoc nihil, nisi impuritas; nihil, nisi indignitas. (42)

XLIII. Primus effectus gratiæ Baptismalis est facere, ut moriamur peccato; adeo ut spiritus, cor, sensus non habeant plus vitæ pro peccato, quam homo mortuus habeat pro rebus mundi. (43)

XLIV. Non sunt, nisi duo amores, unde volitiones, et actiones omnes nostræ nascuntur; amor Dei, qui omnia agit propter Deum, quemque Deus remuneratur; et amor, quo nos ipsos, ac mundum diligimus, qui quod ad Deum referendum est, non refert, et propter hoc ipsum fit malus. (44)

XLV. Amore Dei in corde peccatorum non amplius regnante, necesse est, ut in eo carnalis regnet cupiditas, omnesque actiones ejus

XLII. Sola gratia Christi reddidit homi- corrumpat. (45)

tiam Christianam non esse infusam animæ, neque per justitiam in nobis inhærentem esse nos formaliter justos, sed per justitiam, quæ est in Christo Jesu. Conformis est Prop. Luthero in Ep. ad Gal. 2 Calvino in Antid. Conc. Trid. sess. 6 et 1. 3. Instit. c. 11 8 3. Kemnitio Exam. Trid. sess. 6. Gomario in Anal. ep. ad Rom c. 4 et in Explic. S. Lucæ c. 1. v. 7. Bajo Prop. 42. Repugnat Scripturæ, Ezech. 36. 25. Joan. 14. 23. Rom. 5. 5. Eph. 4. 7. Tit. 3. 5. Concilio Tridentino sess. 6. c. 7. can. 10. can. 11. Patribus, Augustino tract. 26 in Joann. Ep. 105 ad Sixtum, de Sp. et lit. c. 17 de Gen. ad lit. 1. 6. c. 24 et 26 et 27 de Civ. Dei 1. 19. c. 17. Cyrillo Alex. 1. 6 de Trin. Prospero respons. 6 ad Gall. Gregorio M 1. 8. Moral. c. 33. Bernardo serm 4. de dedic. S. Thomæ 1. 2. q. 110. art. 4. c.

(37) Quesnellus in Ep. ad Eph. 1. 6. Sensus est præcedentis, nempe nos sanctificari solum per gratiam, quæ est in Jesu Christo, præterea gratiam Adami fuisse debitam, et non supernaturalem, nostram esse quidem indebitam, non tamen proportionatam libero arbitrio, quod victrici sua vi ligat, impellit, cogit, necessitat.

(38) Quesnellus in Luc. 8. 27. Sensus est, liberum arbitrium sine gratiæ Dei adjutorio, nonnisi ac peccandum valere. Vide Prop. 30.

(39) Quesnellus in Matth. 20. 3. Sensus est, sine gratia gratia actuali ordinis superni non habere nos electionem amandi ullum bonum morale, atque cum hac necessitate amandi malum stare libertatem, quæ sufficit ad justam oommendationem. Conformis est Prop. (idem dicas de 38 et de sequentibus tribus, quæ eodem spectant) Calvino lib. 3. Instit. c. 14. Bajo Prop. 22. 27. 28. 29. Jansenio t. 1. 1. 4. c. 8. t. 2. 1. 3. c. 20 et 1. 4. c. 12. Repugnat Scripturæ, nempe Rom. 2. 14 et 4. 1 et 2. Patribus, pseudo-Clementi 1. 7. Const. Apost. c. 34. Basilio hom. 9. in Hexam. Gregorio Nyss. in orat. de mortuis, Chrysostomo in Ep. ad Rom. c. 2. bom 5. et in c. 17. Matth. hom. 24. Hieronymo in Ezech. 29. 18. Augustino 1. 4. contra Julian. c. 12 et de Gen, ad lit. 1. 8. c. 14. Joanni Damasceno 1. 3. de fide c. 14. Laurentio Justiniano de ligno vitæ c. 5. Thomæ Aquinati q. 24. de verit. art. 14 et 1. 2. q. 109. art. 5. Bonaventuræ 1. 2. sent. D. 28. art. 3. q. 3. c.

(40) Quesnellus in 2. Thess. 3. 18.
(41) Quesnellus in Ep. ad Rom. 1 19.
(42) Quesnellus in Act. 11. 9.

(43) Quesnellus in Ep. ad Rom. 6. 2. Sensus est, gratiam baptismi, non quidem habitualem, illam, sub qua maximum esse adhuc pondus concupiscentiæ Jansenaniorum vox una est, sed auxiliarem illam, quam uti cetera Sacramenta, ita et Baptismus confert in ordine ad finem proprium, utpote in Quesnellii systemate, efficacem, atque adeo irresistibilem ejusmodi esse, ut sub ejus motione impossibile æque sit nos ferri ad peccatum, ac mortuo ad res mundi. Vide alias propositiones de irresistibilitate gratiæ. Quod si velis, Quesuellum de habituali, et sanctificante gratia loqui, conformis erit propositio Thesi Molinosi 55. ac repugnabit Tridentino sess. 3. c. 5. imo et principiis Janseniani systematis.

(44) Quesnellus in Joan. 5. 29. Sensus est, voluntatem nostram non posse legitime, atque ad virtutis normam moveri, nisi ex vera divina et supernaturali Charitate in Deum feratur, quacumque alia ratione moveatur, puta, amore rationabili sui ipsins, timore pœnarum, spe præmiorum æternorum, inordinate moveri, ac peccaminose. Conformis est prop. Calvino in Antid. Concil. Trid. sess. 6. can. 15 et 1. 3. Institut. c. 14 3. Bajo Prop. 34. 36. 38. Jansenio t. 2. 1. 3. c. 3. 19. 20. 21. ac Prop. 7 inter 31 damnatas ab Alexandro VIII. Repugnat Patribus, Augustino 1. 3. de lib. arb. c. 23. Prospero 1. 3. de vita contempl. c. 25. Gregorio M. hom. 27. in Ev. Joann. c. 15. v. 12. Laurentio Justiniano de Ligno vitæ c. 13, S. Thomæ 1. p. q. 60. art. 1. ad. 3 et 1. 2 q. 109. art. 2 c. et 2. 2. q. 19 art. 6. c. S. Bonaventuræ in 2. Sent. dist. 28. art. 2. q. 3.

(45) Quesnellus in Luc. 15. 13. Sensus est, sub cupiditatis regno peccatorem necessario peccare in omnibus suis actionibus, et absque libertate indifferentia demereri etiam in actionibus suapte natura bonis, in jejunio, in eleemosynis, in orationibus; ubi autem non regnat vera superna charitas Dei, cupiditatem regnare, quum has inter nihil medict ex Prop. 44. Conformis est Prop. hæc Bajanæ 4. 35. 40. Repugnat Tridentino sess. 6. can. 7 et Chrysostomo hom. 67. ad pop. Ant.

« ÖncekiDevam »