Sayfadaki görseller
PDF
ePub

indulgentias, non sint merita Christi et sanctorum,

Falsa, temeraria, Christi et sanctorum meritis injuriosa, dudum in art. 17. Lutheri dam

nata.

Ibid.

XLII.

42. Item in eo quod superaddit, luctuosius adhuc esse quod chimerica isthæc applicatio transferri volita sit in defunctos,

Falsa, temeraria, piarum aurium offensiva, in Romanos Pontifices, et in praxim et sensum universalis Ecclesiæ injuriosa, inducens in errorem hæreticali nota in Petro de Osma confixum, iterum damnatum in art. 22 Lutheri.

Ibid.

XLIII.

43. In eo demum quod impudentissime invehitur in tabellas indulgentiarum, altaria privilegiata, etc.

Temeraria, piarum aurium offensiva, scandalosa, in summos Pontifices atque in praxim tota in Ecclesia frequentatam contumeliosa. De reservatione casuum. (De Pœnit. § 19.) XLIV.

44. Propositio synodi, asserens reservationem casuum nunc temporis aliud non esse quam improvidum ligamen pro inferioribus sacerdotibus, et sonum sensu vacuum pro pœnitentibus assuetis non admodum curare hanc reservationem.

Falsa, temeraria, male sonans, perniciosa, concilio Tridentino contraria, superioris hierarchicæ potestatis læsiva.

Ibid. XLV.

45. Item de spe quam ostendit fore ut reformato Rituali.etordine pœnitentiæ nullum amplius locum habituræ sint hujusmodi reservationes;

Prout attenta generalitate verborum innuit per reformationem Ritualis et ordinis pœnitentiæ factam ab episcopo, vel synodo, aboleri posse casus quos Tridentina synodus (sess. 1 c. 7) declarat Pontifices maximos potuisse pro suprema potestate sibi in universa Ecclesiá tradita peculiari suo judicio reservare, Propositio falsa, temeraria, concilio Tridentino et summorum Pontificum auctoritati derogans et injuriosa.

De censuris. (De Poenit. §§ 20, 22.)

XLVI.

46. Propositio, asserens effectum excommunicationis exteriorem duntaxat esse, quia tantummodo natura sua excludit ab exteriore communicatione Ecclesiæ.

Quasi excommunicatio non sit pœna spiritualis, ligans in cœlo, animas obligans, Ex S. Aug. ep. 250. Auxilio episcop. 50 tract, in Joann. n. 12.

Falsa, perniciosa, in art. 23 Lutheri damnata, ad minus erronea.

SS 21, 23. XLVII.

47. Item quæ tradit necessarium esse juxta leges naturales et divinas, ut sive ad excommunicationem, sive ad suspensionem præcedere debeat examen personale, atque adeo sententias dictas ipso facto, non aliam vim habere, nisi seria comminationis sine ullo actuali effectu,

Falsa, temeraria, perniciosa, Ecclesiæ potestati injuriosa, erronea. § 22. XLVIII.

48. Item quæ pronuntiat inutilem ac vanam esse formulam nonnullis abhinc sæculis inductam absolvendi generaliter ab excommunicationibus, in quas fidelis incidere potuisset,

Falsa, temeraria, pravi Ecclesiæ injuriosa.

§ 24. XLIX.

49. Item quæ damnat ut nullas et invalidas suspensiones ex informata conscientia.

Falsa, perniciosa, in Trid. injuriosa.
Ibid.
L.

50. Item in eo quod insinuat soli episcopo fas non esse uti potestate quam tamen ei defert Tridentinum (sess. 14, c. 1 de Ref.) suspensionis ex informata conscientia legitime infligendæ.

Jurisdictionis prælatorum Ecclesiæ læsiva De Ordine. (De Ordine § 4.)

LI.

51. Doctrina synodi, quæ perhibet in promovendis ad ordines hanc de more, et instituto veteris disciplinæ rationem servari consuevisse, ut si quis clericorum distinguebatur sanctitate vitæ, et dignus æstimabatur qui ad

Ordines sacros ascenderet, ille solitus erat promoveri ad diaconatum, vel sacerdotium, etiamsi inferiores ordines non suscepisset: neque tum talis ordinatio dicebatur per saltum, ut postea dictum est.

§ 5. LII.

52. Item quæ innuit non alium titulum ordinationum fuisse, quam deputationem ad aliquod speciale ministerium, qualis præscripta est in concilio Chalcedonensi: subjungens (§ 6), quamdiu Ecclesia sese his principiis in delectu sacrorum ministrorum conformavit, ecclesiasticum Ordinem floruisse, verum beatos illos dies transiisse, novaque principia subinde introducta, quibus corrupta fuit disciplina in

delectu ministrorum sanctuarii.

§ 7. LIII.

53. Item quod inter hæc ipsa corruptionis principia refert, quod recessum sit a vetere instituto, quo, ut ait (§ 3), Ecclesia insistens Apostoli vestigiis neminem ad sacerdotium admittendum statuerat, nisi qui conservasset innocentiam baptismalem;

Quatenus innuit corruptam fuisse disciplinam per decreta et instituta,

1° Sive quibus ordinationes per saltum vetita: sunt;

2o Sive quibus pro ecclesiarum necessitate et commoditate probatæ sunt ordinationes sine titulo specialis officii, velut speciatim a Tridentino ordinatio ad titulum patrimonii; salva obedientia, qua sic ordinati ecclesiarum necessitatibus deservire debent iis obeundis officiis, quibus pro loco ac tempore ab episcopo admoti fuerint, quemadmodum ab Apostolicis temporibus in primitiva Ecclesia fieri consuevit ;

3° Sive quibusjure canonico facta est criminum distinctio, quæ delinquentes reddunt irregulares: quasi per hanc distinctionem. Ecclesia recesserit a Spiritu Apostoli, non excludendo generaliter et indistincte ab eccle

siastico ministerio omnes quoscumque qui baptismalem innocentiam non conservassent; Doctrina singulis suis partibus falsa, temeraria, ordinis pro ecclesiarum necessitate et commoditate inducti perturbativa, in disciplinam per canones, et speciatim per Trid. decreto probatam, injuriosa.

TOM. I.

[blocks in formation]

55.Item qua vehementer optare se profitetur ut aliqua ratio inveniretur minutuli cleri (quo nomine inferiorum ordinum clericos designat) a cathedralibus et collegiatis submovendi, providendo aliter, nempe per probos, et provectioris ætatis laicos, congruo assignato stipendio, ministerio inserviendi Missis et aliis officiis velut acolythi, etc, etc., ut olim, inquit, fieri solebat, quando ejus generis officia, non ad meram speciem pro majoribus Ordinibus suscipiendis redacta erant ;

Quatenus reprehendit institutum, quo cavetur, ut minorum Ordinum functiones per eos tantum præstentur, exerceanturve, qui in illis constituti adscriptive sunt (Concil. prov. IV. Mediol.); idque ad mentem Tridentini (sess23, c. 17), ut sanctorum Ordinum a diaconatu ad ostiariatum functiones ab Apostolicis temporibus in Ecclesia laudabiliter receptæ, et in pluribus locis aliquandiu intermissæ juxta sacros canones revocentur, nec ab hæreticis tanquam otiose traducantur,

Suggestio temeraria, piarum aurium offensiva,

ecclesiastici ministerii perturbativa, servandæ, quoad fieri potest, in celebrandis mysteriis decentiæ imminutiva, et in minorum Ordinum munera et functiones, tum in disciplinam per canones, et speciatim per Trid. probatam injuriosa, favens hæreticorum in in eam conviciis et calumniis.

6

§ 18.

LVI.

56. Doctrina, que statuit conveniens videri in ex impedimentis canonicis, quæ proveniunt delictis in jure expressis ullam unquam nec concedendam nec admittendam esse dispensationem,

Equitatis et moderationis canonicæ a sacro concilio Tridentino probatæ læsiva, auctoritati et juribus Ecclesiæ derogans.

Ibid. § 22.

LVII.

57. Præscriptio synodi, quæ generaliter et indiscriminatim velut abusum rejicit quamcumque dispensationem, ut plus quam unum residentiale beneficium uni eidemque conferatur; item in eo quod subjungit, certum sibi esse juxta Ecclesiæ spiritum plus quam uno beneficio tametsi simplici neminem frui posse, Pro sua generalitate derogans moderationi Tri

dent. sess, 7, c. 3, et sess. 24, c. 17. De sponsalibus et matrimonio. (Libel. memor. circa sponsalia, etc., § 2.)

LVIII.

58. Propositio, quæ statuit sponsalia proprie dicta actum mere civilem continere, qui ad matrimonium celebrandum disponit, eademque civilium legum præscripto omnino subjacere;

Quasi actus disponens ad sacramentum non subjaceat sub hac ratione juri Ecclesiæ, Falsa, juris Ecclesiæ quoad effectus etiam e sponsalibus vi canonicarum sanctionum profluentes lasiva, disciplinæ ab Ecclesiæ constitute derogans.

De matrim. §§ 7, 11, 12.

LIX.

59. Doctrina synodi, asserens ad supremam civilem potestatem duntaxat originarie spectare contractui matrimonii apponere impedimenta ejus generis quæ ipsum nullum reddunt, dicunturque dirimentia, quod jus originarium præterea dicitur cum jure dispensandi essentialiter connexum subjungens, supposito assensu, vel conniventia principum potuisse Ecclesiam juste constituere impedimenta dirimentia ipsum contractum matrimonii ;

Quasi ecclesia non semper potuerit, ac possit in christianorum matrimoniis jure proprio impedimenta constituere, quæ matrimonium non solum impediant, sed et nullum reddant

quoad vinculum, quibus christiani obstricti teneantur etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare,

Canonum 3, 4, 9, 12. sess. 24 concil. Trid. eversiva, hæretica.

Cit. libel. memor. circa sponsal, § 10.

LX.

60. Item rogatio synodi ad potestatem civilem, ut e numero impedimentorum tollat cognationem spiritualem, atque illud quod dicitur publicæ honestatis, quorum origo reperitur in Collectione Justiniani, tum ut restringat impedimentum affinitatis et cognationis ex quacumque licita aut illicita conjunctione provenientis ad quartum gradum juxta civilem computationem per lineam lateralem et obliquam, ita tamen ut spes nulla relinquatur dispensationis obtinenda;

Quatenus civili potestati jus attribuit sive abolendi, sive restringendi impedimenta Ecclesiæ auctoritate constituta vel comprobata: item qua parte supponit Ecclesiam per potestatem civilem spoliari posse jure dispendispensandi super impedimentis ab ipsa constitutis vel comprobatis,

Libertatis ac potestatis Ecclesiæ subversiva, Tridentino contraria, ex hæreticali supra damnato principio profecta.

De officiis, exercitationibus, institutionibus ad religiosum cultum pertinentibus. Et primum de adoranda humanitate Christi. (De Fide, § 3.)

LXI.

61. Propositio, quæ asserit adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam ejus partem, fore semper honorem divinum datum creature;

Quatenus per hoc verbum directe intendat reprobare adorationis cultum, quem fideles dirigunt ad humanitatem Christi. perinde ac si talis adoratio, qua humanitas, ipsaque caro vivifica Christi adoratur non quidem propter se et tanquam nuda caro, sed prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus ratio, qua Verbum incarnatum cum propria creaturæ, et non potius una eademque adoipsius carne adoratur,

Ex concil. C. P. V. Gen. can. 9. Falsa, captiosa, pio ac debito cultui humanitati Christi a fidelibus præstito ac præstando detrahens et injuriosa.

De orat. § 10. LXII.

62. Doctrina,quæ devotionem erga sacratissimum cor Jesu rejicit inter devotiones quas notat velut novas, erroneas, aut saltem periculosas:

Intellecta de hac devotione, qualis est ab Apostolica Sede probata,

Falsa, temeraria, perniciosa, piarum aurium offensiva, in Apostolicam Sedem injuriosa.

De orat. § 10, et Append. n. 32.

LXIII.

63. Item in eo quod cultores cordis Jesu hoc etiam nomine arguit, quod non advertant sanctissimam carnem Christi, aut ejus partem aliquam, aut etiam humanitatem totam cum separatione, aut præcisione a divinitate adorari non posse cultu latriæ;

Quasi fideles cor Jesu adorarent cum separatione vel præcisione a divinitate, dum illud adorant, ut est cor Jesu, cor nempe personæ Verbi, cui inseparabiliter unitum est, ad eum modum, quo exsangue corpus Christi in triduo mortis sine separatione aut præcisione a divinitate adorabile fuit in sepulcro,

Captiosa, in fideles cordis Christi cultores injuriosa.

De ordine præscripto in piis exercitationibus obeundis. (De orat. § 14. Append. n. 34.) LXIV.

64. Doctrina, quæ velut superstitiosam universe notat quamcumque efficaciam, quæ ponatur in determinato numero precum et piarum salutationum :

Tanquam superstitiosa censenda esset efficacia, quæ sumitur non ex numero in se spectato, sed ex præscripto Ecclesiæ certum numerum precum, vel externarum actionum præfinientis pro indulgentiis consequendis, pro adimplendis pœnitentiis, et generatim pro sacro et religioso cultu rite et ex ordine peragendo,

Falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, pietati fidelium injuriosa, Ecclesiæ auctoritati derogans, erronea.

De Pænit. § 10.

LXV.

65.Propositio enuntians irregularem strepitum novarum institutionum,quæ dictæ sunt exercitia, vel missiones.... forte nunquam, aut saltem perraro eo pertingere ut absolutam conver

sionem operentur, et exteriores illos commotionis actus, qui apparuere, nil aliud fuisse quam transeuntia naturalis concussionis fulgura.

Temeraria, male sonans, perniciosa, mori pio salutariter per Ecclesiam frequentato, et in verbo Dei fundato injuriosa.

De modo jungendæ vocis populi cum voce Ecclesiæ in precibus publicis. (De orat. § 24.)

LXVI.

66. Propositio asserens fore contra Apostolicam praxim et Dei consilia, nisi populo faciliores viæ pararentur, vocem suam jungendi cum voce totius Ecclesiæ;

Intellecta de usu vulgaris linguæ in liturgicas preces inducendæ,

Falsa, temeraria, ordinis pro mysteriorum celebratione præscripti perturbativa, plurium malorum facile productrix.

De lectione sacræ Scripturæ. (Ex nota in fine Decr. de Gratia.)

LXVII.

67. Doctrina perhibens a lectione sacrarum Scripturarum non nisi veram impotentiam excusare, subjungens ultro se prodere obscurationem, quæ ex hujusce præcepti neglectu orta est super primarias veritates religionis : Falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa, alias in Quesnellio damnata.

De proscriptis libris in Ecclesia publice legendis. (De orat. § 29.)

LXVIII.

68. Laudatio, qua summopere synodus commendat Quesnellii commendationes in Novum Testamentum, aliaque aliorum Quesnellianis erroribus faventium opera licet próscripta, eademque parochis proponit, ut ea tanquam solidis religionis principiis referta in suis quisque parœciis populo post reliquas functiones perlegant,

Falsa, scandalosa, temeraria, seditiosa, Ecclesiæ injuriosa, schisma fovens et hæresim. De sacris imaginibus. (De orat. § 17.)

LXIX.

69. Præscriptio, quæ generaliter et indistincte inter imagines ab Ecclesia auferendas, velut rudibus erroris occasionem præbentes,

notat imagines Trinitatis incomprehensibilis, Propter sui generalitatem temeraria, ac pio per Ecclesiam frequentato mori contraria, quasi nullæ exstent imagines sanctissimæ Trinitatis communiter approbata, ac tuto permittenda. Ex Brevi Sollicitudini Nostræ, Bened. XIV, an. 1745.

LXX.

70. Item doctrina et præscriptio generatim reprobans omnem specialem cultum, quem alicui speciatim imagini solent fideles impendere, et ad ipsam potius quam ad aliam confugere, Temeraria, perniciosa, pio per Ecclesiam frequentato mori, tum et illi Providentiæ ordini injuriosa, quo ita Deus nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri voluit, qui dividit propria unicuique prout vult.

Ex S. Aug. ep. 78 clero, senioribus, et universæ plebi Ecclesiæ Hipponen.

LXXI.

71.Item quæ vetat ne imagines præsertim B. Virginis ullis titulis distinguantur præterquam denominationibus, quæ sint analogæ mysteriis de quibus in sacra Scriptura expresse fit mentio ;

Quasi nec adscribi possent imaginibus piæ aliæ denominationes, quas vel in ipsismet publicis precibus Ecclesia probat ei commendat, Temeraria, piarum aurium offensiva, venerationi B. præsertim Virgini debitæ injuriosa.

LXXII.

72. Item quæ velut abusum exstirpari vult morem quo velatæ asservantur certæ imagines,

Temeraria, frequentato in Ecclesia, et ad fidelium pietatem fovendam inducto mori con'traria.

De Festis. (Libel. memorial. pro fest.
reform. § 3.)

LXXIII.

73. Propositio enuntians novorum festorum institutionem ex neglectu in veteribus observandis, et ex falsis notionibus naturæ et finis earumdem solemnitatum originem duxisse,

Falsa, temeraria, secndolosa, Ecclesiæ injuriosa, favens hæreticorum in dies festos per Ecclesiam celebratos convinciis.

Ibid. § 8. LXXIV.

74. Deliberatio synodi de transferendis in diem Dominicum festis per annum institutis: idque projure, quod persuasum sibiesse ait episcopo competere super disciplinam ecclesiasticam in ordine ad res mere spirituales; ideoque et præceptum Missæ audiendæ abrogandi diebus in quibus, ex pristina Ecclesiæ lege, viget etiamnum id præceptum : tum etiam in eo quod superaddit de transferendis in adventum episcopali auctoritate jejuniis per annum ex Ecclesiæ præcepto servandis;

Quatenus adstruit episcopo fas esse jure proprio transferre dies ab Ecclesia præscriptos pro festis jejuniisve celebrandis aut indictum Missæ audiendæ præceptum abrogare, Propositio falsa, juris conciliorum generalium et summorum Pontificum læsiva, scandalosa, schismati favens.

De juramentis. (Libell. memorial. pro juram. reform. §5.)

LXXV.

75. Doctrina, quæ perhibet beatis temporibus nascentis Ecclesiæ juramenta visa esse a documentis divini præceptoris, atque ab aurea evangelica simplicitate adeo aliena, ut ipsummet jurare sine extrema et ineluctabili necessitate reputatus fuisset actus irreligiosus, homine christiano indignus insuper continuatam patrum seriem demonstrare juramenta communi sensu pro vetitis habita fuisse: indeque progreditur ad improbanda juramenta, quæ curia ecclesiastica, jurisprudentiæ feudalis, ut ait, normam secuta in investituris et in sacris

ipsis episcoporum ordinationibus adoptavit : statuitque adeo implorandem a sæculari potestate legem pro abolendis juramentis, quæ in curis etiam ecclesiasticis exiguntur pro suscipiendis muniis et officiis, et generatim pro omni actu curiali;

Falsa, Ecclesia injuriosa, juris Ecclesiastici læsiva, disciplinæ per canones inductæ et probatæ subversiva.

De collationibus ecclesiasticis. (De collat.
ecclesiast. § 1.)

LXXXVI.

76. Insectatio, qua synodus scholasticam exagitat, velut eam quae viam aperuit invehendis novis et inter se discordiam systematibus, quoad veritates majoris pretii, ac demum adduxit ad probabilismum et laxismum;

« ÖncekiDevam »