Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

ac privilegia Moguntinae, de quibus infra constituetur, nostra Authoritate conferantur.

Ratisbonensi porro Ecclesia ab anno 1803 per obitum P. m. Josephi Conradi de Schroffenberg suo viduata Pastore, dum ea, qua par erat, maturitate consilii deliberaremus, quid statuendum nobis esset de supra dicta parte Dioecesis Moguntinae ad dextram Rheni ripam constitutae, quae regimini in Spiritualibus sui Episcopi adhuc suberat, et quo pacto Ecclesiae Ratisbonensi providendum esset, ne interea Fidelibus illius Dioecesis cura Pastoris deesset, eidem Venerabili Fratri Carolo Theodoro de Dalberg antea Episcopo Moguntino ejus commisimus administrationem. Postea vero cunctis, tum quae ad eandem Ratisbonensem Ecclesiam pro ratione temporum ordinandam, tum quae ad constituendum de Moguntinae Dioecesis parte ad Rheni Dextram posita pertinerent, diligentissime perpensis, eodem Carolo Theodoro nuper Episcopo coram audito, exquisitaque sententia nonnullorum ex venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus de eorum consilio, et potestatis nostrae plenitudine hodie in Consistorio nostro secreto, ut moris est, praedictain Ecclesiam Ratisbonensem ut supra vacantem, in Metropolitanam perpetuo ereximus, et instituimus, cum Archiepiscopali dignitate, Jurisdictione, et superioritate, nec non privilegiis et praerogativis Titulis, honoribus, ac praeeminentiis, quibus Moguntina sedes, ejusque Archiepiscopi legitime ac pacifice potiebantur. Eidem vero Ratisbonensi Ecclesiae pro Dioecesi et Territorio interim assignavimus Moguntinae Dioecesis partem ad Rheni Dexteram, in quam praefati Caroli Theodori, utpote olim Archiepiscopi Moguntini, integra adhuc manet Jurisdictio, praetereaque eam tantum Dioecesis Ratisbonensis partem, quae temporali Dominio subjacet ipsius Caroli Theodori, pro reliqua vero parte ejusdem Dioecesis Ratisbonensis, quae aliorum Principum subest Dominationi, eundem Carolum Theodorum ad nostrum et sedis Apostolicae beneplacitum confirmavimus administratorem tantum, quemadmodum per nostras Apostolicas Litteras fuerat deputatus et constitutus. Interim autem eidem Archiepiscopali et Metropolitanae Ecclesiae Ratisbonensi pro suis Suffraganeis assignavimus Episcopos, eorumque Ecclesias ad dexteran Rheni ripam sitas, quae antea Metropolitico juri Mogunti

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

nae Ecclesiae subjiciebantur, nec non exteras, similiter ad Dexteram Rheni positas, quae pariter jure Metropolitico Archiepiscopum Ratisbonensem postulant, tum Archiepiscoporum Salisburgensis, tum olim Trevirensis, nec non Capituli Coloniensis, exceptis semper iis Ecclesiis, quae in Austriae, et Borussiae Dominiis existunt, in omnibus Sanctae Sedis Apostolicae Autho ritate circa Erectiones Dioecesium et divisionem Provinciarum. Quibus in antecessum constitutis Ratisbonensi Ecclesiae sic in Metropolitanam erectae providimus de Persona Venerabilis Fratris Caroli Theodori de Dalberg olim Archiepiscopi Moguntini praeficientes eum in Archiepiscopum et Pastorem, Curam, Regimen, et Administrationem illius Ecclesiae in Spiritualibus et Temporalibus eidem committendo. Et quoniam novum quoque Metropolitanum Ratisbonense Capitulum nobis erigendum fuisset, nec tamen perficere id potuerimus, cum plures locorum ac rerum circumstantiae Nobis exploratae non sint, propterea voluimus, et eidem Carolo Theodoro Archiepiscopo commisimus, ut servatis servandis, et auditis, quorum interest, praedictum Metropolitanum Capitulum erigat, et constituat, ejus slatuta et constitutiones opportunas, qua praestat, prudentia ac fide condat, omniaque, cum primum poterit, Apostolicae nostrae approbationi subjiciat. Interea, donec novum Capitulum Metropolitanum constitutum, et cum, Statutis, suis à Nobis approbatum sit, nihil ex utraque parte innovandum esse, nullumque praejudicium juribus Canonicorum tam Moguntinorum, quam Ratisbonensium inferendum esse praecepimus et mandavimus. Constituimus quoque, ut Metropolitanum Capitulum Ratisbonense postquam constitutum, et authoritate Nostra approbatum erit, jus habeat eligendi in vacationibus Sedis illius novum Archiepiscopum Ratisbonensem, ad formam juris et statutorum antiquae et a Nobis suppressae Metropolitanae Ecclesiae Moguntinae.. Quodsi forte accidat, ut ante constitutum et a Nobis approbatum Ratisbonense Capitulum Metropolitanum vel per obitum ejusdem Caroli Theodori (quod Deus avertat) vel alio quocunque modo eadem Metropolitana Ratisbonensis Ecclesia suo pastore orbata sit, cum maximi intersit, ut ad electionem novi Archiepiscopi quam expeditissime procedi possit, decrevimus et mandavimus, ut suspenso in hoc tantum casu omni et quocun

"

[ocr errors]

que jure eligendi praeprimum Episcopum, quod ad Ratisbonense Capitulum spectare posset, soli Canonici antiquae Moguntinae Ecclesiae intra tempus a jure praefinitum, et juxta formam ać statuta suppressae Moguntinae Ecclesiae ad novi Archiepiscopi Ratisbonensis electionem deveniant, a Nobis vel a successoribus Nostris deinceps confirmandi. Pari modo, si forte praefatus Carolus Theodorus Archiepiscopus humanis rebus eripiatur, antequam ab Apostolica Sede aliquid constituatur de ea parte Dioecesis Ratisbonensis, quae alterius Principis Imperio paret, quamque eidem Carolo Theodoro in administrationem duntaxat commisimus, curam Nobis et huic Sanctae Sedi reservavimus rationem praescribendi, qua hujus Territorii Administrationi in Spiritualibus provideatur constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, nec non dictae Ecclesiae Ratisbonensis aliisque quibusvis etiam juramento,, confirmatione Apostolica, aut quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, exterisque contrariis quibusque nequaquam obstantibus, Absolventes eundem Carolum Theodorum Archiepiscopum Electum a censuris ad effectum. Datum Parisiis sub annulo Piscatoris die prima Februarii MDCCCV. Pontificatus nostri anno quinto.

[ocr errors]

In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas ac pontificio Sigillo munitas per Apostolicae Legationis Secretarium expediri mandavimus.

Datum Parisiis ex aedibus Residentiae Nostrae hac die 4. Februarii 1805.

14

J. B. Card. Caprara. J. A. Sala, Apostolicae Legationis Secretarius. (L. S.)

4.

Aufrichtung der Dotation des ehemaligen Regensburger Cathedral-, nunmehrigen Theils des Metropolitan-Kapitels.

Wir Carl von Gottes Gnaden, des heiligen Stuhls zu Regensburg Erzbischof und Primas, der rheihischen Conföderation Fürst Primas, souverainer Fürst und Herr von Regensburg, Aschaffenburg, Frankfurt und Wetzlar etc, etc.

Nach reifer Erwägung der gegenwärtigen Zeitverhältnisse finden Wir Uns verpflichtet, als Erzbischof von Regensburg,

g

dafür zu sorgen, dass noch nach Unserm tödtlichen Hintritt derjenige Theil Unsers Metropolitan-Capitels, welcher in Regens burg residirt, mit Sicherheit, Anstand und Würde, nach dem Geist der katholischen Kirchenverfassung fortbesteheinla

In dieser Absicht ertheilen wir demselben als sein Grundeigenthum diejenige Güter, Gilten, Zehenden, Rechte und Gefälle (desgleichen auch diejenige Häuser, über welche Wir noch nicht disponirt haben) welche das Regensburger ehemalige Cathedral- nunmehrige Theil des Metropolitan-Kapitels, von ältern Zeiten her besessen hat, und deren Eigenthum Uns durch den Reichsschluss von 1808 zugetheilt worden. Ausdrücklich und im ganzen Umfang müssen Wir Uns doch diejenige Souverainitäts-Rechte vorbehalten, die Uns nach dem Sinne des rheini schen Bundes zustehen, dessgleichen auch die erzbischöfliche Befugniss, die Vereinigung des hiesigen Theils Unsers Metropolitan-Kapitels mit demjenigen Theil, der in Aschaffenburg resi❤ dirt, zu Stande zu bringen, und Denenselben eine gemeinsame Verfassung zu geben, unter päpstlicher Mitwirkung und nach dem Inhalt der päpstlichen Bulle.

Zur Bekräftigung dessen haben Wir diese Urkunde eigenhändig unterschrieben, und Unser grösseres geheime, Hofkanzley→ Innsiegel beydrucken lassen.

So geschehen Regensburg am 19ten des Decembers 1808.
Carl,

Erzbischof von Regensburg, Fürst Primas
des rheinischen Bundes.

(L. S.)

[ocr errors]

II.

Urkunde des Baierischen Konkordats und darauf Bezug habende Aktenstücke.

[merged small][ocr errors]

Conventio inter Sanctissimum Dominum Pium VII. Summum Pontificem et Majestatem suam Maximilianum Josephum Bavariae Regem.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

In nomine Sanctissimae Trinitatis.

Sanctitas Sua Summus Pontifex Pius VII, et Majestas Sua Maximilianus Josephus Bavariae Rex debita sollicitudine cu

}

[ocr errors]
[ocr errors]

pientes, ut in iis, quae ad res Ecclesiasticas pertinent, certus stabilisque in Bavariae Regno terrisque ei subjectis constitua tur ordo, solemnem propterea Conventionem inire decreverunt, Hinc Sanctitas Sua Summus Pontifex Pius VII. in Suum Plenipotentiarium nominavit Eminentissimum, Dominum Herculem Consalvi sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem diaconum Sanctae Agathae ad Suburram Suum a Secretis Status; et Majestas Sua Maximilianus Josephus Bavariae Rex Excellentissimum Dominum Baronem Casimirum de Haeffelin, Episcopum Chersonesi, Suum Ministrum Plenipotentiarium apud Sanctam Sedem. Qui post sibi mutuo tradita respectivae Plenipotentiae Instrumenta in sequentes articulos convenerunt. Articulus 1. Religio Catholica Apostolica Romana in toto Bavariae regno terrisque ei subjectis sarta tecta conservabitur cum iis juribus et praero-. gativis, quibus frui debet ex Dei ordinatione et canonicis sanctionibus. Art. 2. Sanctitas sua servatis servandis, Bavariae Regni Dioeceses sequenti ratione constituet: Sedem Frisingae Monachium transferet, eamque eriget in Metropolitanam, quae pro Dioecesi sua habebit territorium actuale Frisingensis Dioecesis, ejus tamen ecclesiae antistes, ejusque Successores Archiepiscopi Monachii et Frisingae nuncupandi erunt. — Eidem Antistiti Episcopales Ecclesias Augustanam, Passaviensem et Ratisbonensem praevia Metropoliticae qualitatis suppressione, in Suffraganeas assignabit. Antistes tamen Passaviensis Ecclesiae actu vivens exemtionis privilegio, quoad vixerit, gaudebit. Bambergensem Cathedralem Ecclesiam in Metropolitanam eriget, illique in Suffraganeas assignabit Ecclesias Episcopales Herbipolensem, Eichstettensem et Spirensem. Territorium Aschaffenburgense olim ad Moguntinam, nunc ad Ratisbonensem Dioecesim pertinens, et partem Bavaricam Fuldensis Dioecesis Herbipolensi Dioecesi adjungit. Partem autem Bavaricam Constantiensis Dioecesis cum exempto Territorio Campidunensi Augustanae Dioecesi uniet. Simili modo partem Bavaricam Dioecesis Salisburgensis et territorium exemtae Praepositurae Berchtolgadensis partim Passaviensi, partim Monacensi Dioecesi uniet, cui quidem Dioecesi, praevia suppressione Sedis Chiemensis, hujus quoque Ecclesiae Dioecesim assignabit. Novi singularum Dioecesium fines, in quantum necesse erit, designabuntur.

« ÖncekiDevam »