Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Art. 3. Capitula Metropolitanarum Ecclesiarum habebunt daas Dignitates, nempe Praepositum, ac Decanum, et decem Canonicos: Capitula vero Cathedralium Ecclesiarum habebunt pariter duas Diguilates, scilicet Praepositumi, ac Decanum, et octo. Cas nonicos. Quodlibet praeterea Capitulum tam Metropolitanum, quam Cathedrale habebit Praebendalos sey Vicarios saltem sex. Si vero in posterum Ecclesiarum istarum reditus

per novas fundationes aut bonoruni'augmentationes incrementum tale perceperint, ut plures Praebendae erigi possint, Canonicorum et Vicariorum numerus" ultra augebitur. - In quovis Capitulo Archiepiscopi et Episcopi ad formam sacri concilii Tridentini duos ex Canonicis designabunt, qui partes Theologi et partes Poenitentiarii respective agent. – Dignitates et Canonici omnes, praeler Chori servitium, Archiepiscopis et Episcopis in admi. nistrandis Dioecesibus Suis a consiliis servient. Archiepiscopis tamen et Episcopis plane' liberum erit ad specialia munia et negotia, officii sui illos pro beneplacito applicare. Simili modo Vicariorum officia Archiepiscopi et Episcopi assignabunt. Majestas tamen Regia iis qui officio Vicarii Generalis fungentur, quingentos florenos annuos, iis vero, qui Secretarii Episcopalis partes agent, biscentos florenos assignabit. Art. 4. Reditus Mensarum Archiepiscopalium et Episcopalium in bonis fundisque stabilibus liberae Archiepiscoporum et Episcoporum administrationi tradendis constituentur. Simili houorum genere et ad, ministrationis jure gaudebunt capitula Metropolitanarum et Cathedralium Ecclesiarum et Vicarii seu Praebendati praedictarum Ecclesiarum Servitio addicti. Quantitas redituum annuorum, deductis oneribus, erit ut sequitur: Dioecesis Monacensis. Pro Archiepiscopo florenorun viginti millium, pro Praeposito flore. norum quatuor millium, pro Decano florenorum quatuor millium, pro quolibet e quinque canonicis senioribus florenorum bis millium, pro quolibet e quinque Canonicis junioribus florenorum mille sexcentorum, pro quolibet e tribus Vicariis-senioribus florenorum ochingentorum, pro quolibet e tribus Vicariis junioribas florenorum sexcentorum; Dioecesis Bambergensis, Pro Archiepiscopo florenorum quindecim millium, pro. Praeposito florenorum trium millium quingentorum, pro Decano florenorum trium millium quingentorum, pro quolibet e quinquc

Canonicis senioribus florenorum millium octingentorum, pro quolibet del quinque Canonicis junioribùs florenorum , millium quadrigentorum, pro quolibet e tribus Vicariis senioribus. florenorum oetingentorum, pro quolibet e tribus Vicariis junioribus florenorum sexcentorum; - Dioeceses Augustana, Ratisbonensis et Herbipolensis. Pro quolibet Episcopo florenorum decem millium, pro quolibet Praeposito florenorum trium millium, pro quolibet Decano florenorum trium millium, pro quolibet e quatuor Canonicis senioribus florenorum mille sexcentorum, pro quolibet e quatuor Canonicis junioribus florenorum mille quadrigentorum, pro quolibet e tribus Vicariis senioribus florenorum octingentorum, pro quolibet e tribus Vi. cariis junioribus florenorum sexcentorum; - Dioeceses Passaviensis, Eichstettensis' et Spirensis. Pro quolibet Episcopo florenorum octo millium, pro quolibet Praeposito florenorum bis mille quingentorum, pro quolibet Decano florenorum bis mille quingentorum, pro quolibet e quatuor Canonicis senioribus florenorum mille sexcentorum, pro quolibet e quatuor Canonicis junioribus florenorum mille quadrigentorum, pro quolibet e tribus Vicariis senioribus florenorum octingentorum, pro quolibet e tribus Vicariis junioribus florenorum sex. centorum. Quorum omnium redituum summae salvae semper et integrae conservandae erunt, et bona fundique, ex quibus provenient, nec distrahi, nec in pensiones mutari poterunt, Tempore autem vacationis Archiepiscopalium et Episcopalium Sedium, Dignitatum, Canonicatuum, Praebendarum seu Vicaria. tuum, praedictae redituum Summae in utilitatem respectivarum Ecclesiarum praecipiendae et conservandae erunt. - Habitatio insuper tam Archiepiscopis et Episcopis quam Dignitatibus, Canonicis senioribus et Vicariis pariter senioribus, illorum dignitati ét statui respondens assignabitur. Pro curia Archiepiscopali et Episcopali pro capitulo et Archivio Majestas Sua domum aptam assignabit. - Ad negotium hujusmodi redituum, fundo. rum et bonorum assignationis intra trimestre post ratificationem praesentis Conventionis si fieri poterit, vel ad summum intra semestre perficiendum utraque Contrahentium pars Commissarios nominabit, ac de formali praedictae assignationis actu tria 'exemplaria in authentica forma expediri jubebit Regia Majestas, unum

pro Archivio Regio, alterum pro Nuntio Apostolico gi tertium denique pro Archivio singularum Ecclesiarum. - Alia Beneficia, ubi exstant, conservabuntur. - Quod pertinet ad Dioe. cesim Spirensem, quoniam ob speciales circumstantias ei nung fundi ac bona stabilia assignari non possunt, interea usque dum haec assignatio fieri valeat, providebitur a Majestate Sual per assignationem praestationis annuatim solvendae in summa: Pre Episcopo florenorum sex millium, pro Praeposito florenorum mille quingentorum, pro Decano florenorum mille quingento rum pro quovis ex oeto Canonicis florenorum mille, pro quor vis e sex Vicariis florenorum sexcentorum. + Fabricarum der nique ipsarumque Ecclesiarum fundi, reditus, bona mobilia et inmobilia conservabuntur et nisi pro Ecclesiarum manutentione, pro divini cultus expensis et inservientium necessariorum salariis sufficiant, Sua Majestas supplebit - Art. 5. Sua singulis Dioecesibus Seminaria Episcopalia conserventur et dotatione con grúa in bonis fundisque stabilibus provideantur; in iis autem Dioecesibus in quibus desunt, sine mora cum eadem pariter do tatione in bonis fundisque stabilibus fundentur. In semina. riis autem admittentur atque ad normam Sacri Concilii Tridentini efformabuntur atque instituentur adolescentes, quos Archiepiscopi et Episcopi pro necessitate vel utilitate Dioecesium in iis recipiendos judicaverint. Horum Seminariorum ordinatio doctrina, gubernatio et administratio Archiepiscoporum et Episcoporum auctoritati pleno liberoque jure subjectae erunt juxta formas canonicas. -- Rectores quoque et Professores Seminarioram ab Archiepiscopis et Episcopis nominabunlur, et quoties cunque necessarium aút utile ab ipsis judicabitur, removebuntur. Cum Episcopis incumbat Fidei ac morum doctrinae invigilare, in hujus officii exercitio etiain circa Scholas publicas nullo modo im. pedientur. Art. 6. Majestas Sua. Regia ,, collatis cum Archiepiscopis et Episcopis consiliis, assignabit pariter cum sufficienti dote domum, in qua infirmi ac senes clerici benemeriti solamen et asylum reperiant. - Art. 7. Insuper Majestas Sua considerans, quot utilitates' Ecclesia atque ipse status, a, religiosis ordinibus 'perceperint ad percipere in posterum possint, et ut promptain suam erga Sanctam Sedem voluntatem probet, aliqua Mopasticorum ordinum utriusque sexus Coenobia, ad, instituendam

in religione et litteris juventutem, et in parochorum subsidium, aut pro cura infirmorum inito cum sancta Sede consilio, cum convenienti dotatione instaurari' curabit. Art. 8. Bona seminariorum, parochiarum, beneficiorum, fabricarum, omniumque aliarum Ecclesiasticarum fundationum semper et integre conser vanda erunt, nec distrabi, nec in pensiones mutari poterunt.

Ecclesia insuper jus habebit, novas acquirendi possessiones, et quidquid de novo .acquisierit, faciet suun, et censebitur eo dem jure“ ac veteres fundationes ecclesiasticae, quarum, uti et illarum, quae in posterum fient, nulla vel suppressio vel unio fieri poterit absque Sedis Apostolicae auctoritatis interventu, salvis facultatibus, a Sacro. Concilio Tridentino Episcopis tributis.

Art. 9. Sanctitas sua, altenta utilitate, quae ex hac con. ventione manat in ea, quae ad res Ecclesiae et Religionis per. tinent, Majestati. Regis Maximiliani Josephi ejusque Successoribus Catholicis- per Litteras Apostolicas statim post ratificationem praesentis Conventionis expediendas in perpetuum concedet Indultum nominandi ad vacantes Archiepiscopales et Episcopales Ecclesias Regni Bavarici dignos et idoneos ecclesiasticos viros iis dotibus praeditos, quas sacri canones requirunt. Talibus autein viris Sanctitas Sua canonicam dabit institutionem juxta formas consultas. Priusquam vero, eam obtinuerint, regimini seu administrationi Ecclesiarum respectivarum, ad quas designati sunt, nullo modo..sese immiscere poterunt. . Annatarum vero et cancellariae taxae proportionabiliter ad unius cujusque Mensae annuos reditus de novo statuentur. Art. 10. Praeposituras tam in Metropolitanis quam in Cathedralibus Ecclesiis conferet Sanctitas Sua; ad Decanatus nominabit Regia Majestas, quae etiam ad Canonicatus in sex mensibus Apostolicis sive Papalibus nominabit. Quoad alios autem sex menses, in eorum tribus Arcbiepiscopus et Episcopus, in reliquis vero tribus Capitulum nominabit. - In capitula ecclesiarum tum Metropolitanarum quam calhedralium in posterum alii non admittentur, quam indigeni, qui praeter qualitates a Sacro Concilio Triden, tino requisitas, in animarum cura el sacris ministeriis cum laude versati sint, aut Archiepiscopo vel Episcopo in administranda Didecesi adjutricem operam praestiterint, vel virtutis ao scientiae meritis conspicuos sese reddiderint. Vicariatus vero in iis

dem Metropolitanis et Cathedralibus ecclesiis libere ab Archiepi. scopo vel Episcopo conferentur.

Pro hac vice tamen, quo niam, capitulis nondum constitutis, omnia ea, quae hoc articulo statuta sunt, servari non possunt, Nuntius Apostolicus , collatis cum Majestate Sua consiliis et auditis interesse habentibus, non va capitula constituet. Idem circa vicarios seu praebendatos observabitur. Dignilates, Canonici et Beneficiali ommes residentiales uti a pluralitate beneficiorum et praebendarum juxta sacros Canones prohibentur, ita ad residentiam secundum eos rum Canonum rigorem, salva semper Sedis Apostolicae auctoritate, adstringuntur. Art. 11. Rex Bavariae ad ea beneficia tam parochialia quam curata ac simplicia praesentabit, ad quae ex legitimo jure patronatus sive per dotationem sive per fundat tionem, sive per constructionem acquisito ejus antecessores Duces et Electores praesentabant. - Praeterea Majestas Sua praesentabit ad ea beneficia, ad quae corporationes ecclesiasticae actu non existentes praesentabant. - Subditi Majestatis Suae, qui jure patronatus legitime, ut supra, gaudent, ad beneficia respectiva tain parochialia quam curata ac simplicia hujusmodi juri patronatus subjecta praesentabunti Archiepiscopi vero et Episcopi praesentatis debita requisita habentibus, praernisso circa doctrinam et mores. examine ab ipsis Ordinariis instituendo, si de parochialibus aut de curatis beneficiis agatur, cano: nicam dabunt institutionem. – Praesentatio autem ad omnia ista beneficia intra tempus a canonibus praescriptum fret, secus ea libere ab. Archiepiscopis, et Episcopis conferentur. Reliqua vero beneficia, omnia tam parochialia quam curata ac simplicia, quae antecessores Antistites octo ecclesiarum Regni Bavariae conferebant, libere ab Archiepiscopis et Episcopis personis Ma. jestati Suae gratis conferentur. - Art. 12. Pro regimine Dioecesium Archiepiscopis et Episcopis id omne exercere liberam erit, quod in vim pastoralis eorum ministerii sive ex declaralione, sive ex dispositione Sacrorum canonum secundum praesentem et a Sancta Sede adprobatam Ecclesiae disciplinami competit, ac praesertim: a). Vicarios Consiliarios' et Adjutores, administrationis Syae constituere Ecclesiasticos quoscumque, quos ad praedicta officia idoneos judicaverint; b) Ad statum clericalem assumere et approbatis, a. Sacris canonibus. titulis ad ordines

« ÖncekiDevam »