Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Art. 3. Capitula Metropolitanarum Ecclesiarum habebunt duas Dignitates, nempe Praepositum, ac Decanum, et decem Canoni cos: Capitula vero Cathedralium Ecclesiarum habebunt pariter duas Dignitates, scilicet Praepositum, ac Decanum, et octo Ca nonicos. Quodlibet praeterea Capitulum tam Metropolitanum, quam Cathedrale habebit Praebendatos sey Vicarios saltem sex. Si vero in posterum Ecclesiarum istarum reditus per novas fundationes aut bonorum augmentationes incrementum tale perceperint, ut plures Praebendae erigi possint, Canonicorum et Vicariorum numerus ultra augebitur. In quovis Capitulo Archiepiscopi et Episcopi ad formam sacri concilii Tridentini duos ex Canonicis designabunt, qui partes Theologi et partes Poenitentiarii respective agent. Dignitates et Canonici omnes, praeter Chori servitium, Archiepiscopis et Episcopis in admi nistrandis Dioecesibus Suis a consiliis servient. Archiepiscopis tamen et Episcopis plane' liberum erit ad specialia munia et negotia, officii sui illos pro beneplacito applicare. Simili modo Vicariorum officia Archiepiscopi et Episcopi assignabunt. Majestas tamen Regia iis qui officio Vicarii Generalis fungentur, quingentos florenos annuos, iis vero, qui Secretarii Episcopalis partes agent, biscentos florenos assignabit. Art. 4. Reditus Mensarum Archiepiscopalium et Episcopalium in bonis fundisque stabilibus liberae Archiepiscoporum et Episcoporum administrationi tradendis constituentur. Simili bonorum genere et administrationis jure gaudebunt capitula Metropolitanarum et Cathedralium Ecclesiarum et Vicarii seu Praebendati praedictarum Ecclesiarum Servitio addicti. Quantitas redituum annuorum, deductis oneribus, erit ut sequitur: Dioecesis Monacensis. Pro Archiepiscopo florenorum viginti millium, pro Praeposito flore norum quatuor millium, pro Decano florenorum quatuor millium, pro quolibet e quinque canonicis senioribus florenorum bis millium, pro quolibet e quinque Canonicis junioribus florenorum mille sexcentorum, pro quolibet e tribus, Vicariis- senioribus florenorum octingentorum, pro quolibet e tribus Vicariis juniori, bus florenorum sexcentorum; Dioecesis Bambergensis, Pro Archiepiscopo florenorum quindecim millium, pro Praeposito florenorum trium millium quingentorum, pro Decano florenorum trium millium quingentorum, pro quolibet e quinque

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

--

[ocr errors]

1

Canonicis senioribus florenorum millium octingentorum, pro quolibet e quinque Canonicis junioribus florenorum, millium quadrigentorum, pro quolibet e tribus Vicariis senioribus. florenorum octingentorum, pro quolibet e tribus Vicariis junioribus florenorum sexcentorum; Dioeceses Augustana, Ratisbonensis et Herbipolensis. Pro quolibet Episcopo florenorum decem millium, pro quolibet Praeposito florenorum trium millium, pro quolibet Decano florenorum trium millium, pro quolibet e quatuor Canonicis senioribus florenorum mille sexcentorum, pro quolibet e quatuor Canonicis junioribus florenorum mille quadrigentorum, pro quolibet e tribus Vicariis senioribus florenorum octingentorum, pro quolibet e tribus Vicariis junioribus florenorum sexcentorum; - Dioeceses Passaviensis, Eichstettensis et Spirensis. Pro quolibet Episcopo florenorum octo millium, pro quolibet Praeposito florenorum bis mille quingentorum, pro quolibet Decano florenorum bis mille quingentorum, pro quolibet e quatuor Canonicis senioribus florenorum mille sexcentorum, pro quolibet e quatuor Canonicis junioribus florenorum mille quadrigentorum, pro quolibet e tribus Vicariis senioribus florenorum octingentorum, pro quolibet e tribus Vicariis junioribus florenorum sexcentorum. Quorum omnium redituum summae salvae semper et integrae conservandae erunt, et bona fundique, ex quibus provenient, nec distrahi, nec in pensiones mutari poterunt. Tempore autem vacationis Archiepiscopalium et Episcopalium Sedium, Dignitatum, Canonicatuum, Praebendarum seu Vicariatuum, praedictae redituum Summae in utilitatem respectivarum Ecclesiarum praecipiendae et conservandae erunt. — Habitatio insuper tam Archiepiscopis et Episcopis quam Dignitatibus, Canonicis senioribus et Vicariis pariter senioribus, illorum dignitati et statui respondens assignabitur. Pro curia Archiepiscopali et Episcopali pro capitulo et Archivio Majestas Sua domum aptam assignabit. Ad negotium hujusmodi redituum, fundorum et bonorum assignationis intra trimestre post ratificationem praesentis Conventionis si fieri poterit, vel ad summum intra semestre perficiendum utraque Contrahentium pars Commissarios nominabit, ac de formali praedictae assignationis actu tria exem→ plaria in authentica forma expediri jubebit Regia Majestas, unum

[ocr errors]

'$1

pro Archivio Regio, alterum pro Nuntio Apostolico tertium denique pro Archivio singularum Ecclesiarum, Alia Benefi cia, ubi exstant, conservabuntur. Quod pertinet ad Dioe cesim Spirensem, quoniam ob speciales circumstantias ei nunc fundi ac bona stabilia assignari non possunt, interea usque dum haec assignatio fieri valeat, providebitur a Majestate Sual per assignationem praestationis annuatim solvendae in summa: Pro Episcopo florenorum sex millium, pro Praeposito florenorum mille quingentorum, pro Decano florenorum mille quingento rum pro quovis ex octo Canonicis florenorum mille, pro quovis e sex Vicariis florenorum sexcentorum, Fabricarum de nique ipsarumque Ecclesiarum fundi, reditus, bona mobilia et inmobilia conservabuntur et nisi pro Ecclesiarum manutentione, pro divini cultus expensis et inservientium necessariorum salariis sufficiant, Sua Majestas supplebit. Art. 5. Sua singulis Dioecesibus Seminaria Episcopalia conserventur et dotatione congrua in bonis fundisque stabilibus provideantur; in iis autem Dioecesibus in quibus desunt, sine mora cum eadem pariter dotatione in bonis fundisque stabilibus fundentur. In semina. riis autem admittentur atque ad normam Sacri Concilii Tridentini efformabuntur atque instituentur adolescentes, quos Archiepiscopi et Episcopi pro necessitate vel utilitate Dioecesium in iis recipiendos judicaverint. Horum Seminariorum ordinatio doctrina, gubernatio et administratio Archiepiscoporum et Episcoporum auctoritati pleno liberoque jure subjectae erunt juxta formas canonicas. Rectores quoque et Professores Seminariorum ab Archiepiscopis et Episcopis nominabuntur, et quotiescunque necessarium aut utile ab ipsis judicabitur, removebuntur. →→→→ Cum Episcopis incumbat Fidei ac morum doctrinae invigilare, in hujus officii exercitio etiam circa Scholas, publicas nullo modo impedientur. Art. 6. Majestas Sua Regia, collatis cum. Archi→ episcopis et Episcopis consiliis, assignabit pariter cum sufficienti dote domum, in qua infirmi ac senes clerici benemeriti solamen et asylum reperiant. Art. 7. Insuper Majestas Sua considerans, quot utilitates Ecclesia atque ipse status a religiosis ordinibus perceperint ac percipere in posterum possint, et ut promptain suam erga Sanctam Sedem voluntatem probet, aliqua Monasticorum ordinum utriusque sexus Coenobia ad instituendam

[ocr errors]
[ocr errors]

-

[ocr errors]
[ocr errors]

2

1

in religione et litteris juventutem, et in parochórum subsidium, aut pro cura infirmorum inito cum sancta Sede consilio, cum convenienti dotatione instaurari' curabit. Art. 8. Bona seminariorum, parochiarum, beneficiorum, fabricarum, omniumque aliarum Ecclesiasticarum fundationum semper et integre conservanda erunt, nec distrahi, nec in pensiones mutari poterunt. Ecclesia insuper jus habebit, novas acquirendi possessiones, et quidquid de novo acquisierit, faciet suun, et censebitur eodem jure ac veteres fundationes ecclesiasticae, quarum, uti et illarum, quae in posterum fient, nulla vel suppressio vel unio fieri poterit absque Sedis Apostolicae auctoritatis, interventu, salvis facultatibus, a Sacro. Concilio Tridentino Episcopis tributis. --Art. 9. Sanctitas sua, attenta utilitate, quae ex hac con. ventione manat in ea, quae ad res Ecclesiae et Religionis pertinent, Majestati. Regis Maximiliani Josephi ejusque Successoribus Catholicis- per Litteras Apostolicas statim post ratificationem praesentis Conventionis expediendas in perpetuum concedet Indultum nominandi ad vacantes Archiepiscopales et Episcopales Ecclesias Regni Bavarici dignos et idoneos ecclesiasticos viros iis dotibus praeditos, quas sacri canones requirunt. Talibus autem viris Sanctitas Sua canonicam dabit institutionem juxta formas. consuetas. Priusquam vero eam obtinuerint, regimini seu administrationi Ecclesiarum respectivarum, ad quas designati sunt, nullo modo. 'sese immiscere poterunt. Annatarum vero et cancellariae taxae proportionabiliter ad unius cujusque Mensae annuos reditus de novo statuentur. Art. 10. Praeposituras tam in Metropolitanis quam in Cathedralibus Ecclesiis conferet Sanctitas Sua; ad Decanatus nominabit Regia Majestas, quae etiam ad Canonicatus in sex mensibus Apostolicis sive Papalibus nominabit. Quoad alios autem sex menses, in eorum tribus Archiepiscopus et Episcopus, in reliquis vero tribus Capitulum nominabit. In capitula ecclesiarum tum Metropolitanarum quam cathedralium in posterum alii non admittentur, quam indigeni, qui praeter qualitates a Sacro Concilio Triden tino requisitas, in animarum cura et sacris ministeriis cum laude versati sint, aut Archiepiscopo vel Episcopo in administranda Dioecesi adjutricem operam praestiterint, vel virtutis ao scientiae meritis conspicuos sese reddiderint. Vicariatus vero in iis

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

dem Metropolitanis et Cathedralibus ecclesiis libere ab Archiepis
scopo vel Episcopo conferentur. - Pro hac vice tamen, quo-
niam, capitulis nondum constitutis, omnia ea, quae hoc articulo
statuta sunt, servari non possunt, Nuntius Apostolicus, collatis
cum Majestate Sua consiliis et auditis interesse habentibus, no.
va capitula constituet. Idem circa vicarios seu praebendatos
observabitur. Dignitates, Canonici et Beneficiati ommes resi-
dentiales uti a pluralitate beneficiorum et praebendarum juxta
sacros Canones prohibentur, ita ad residentiam secundum eos
rum Canonum rigorem, salva semper Sedis Apostolicae auctori
tate, adstringuntur. Art. 11. Rex Bavariae ad ea beneficia
tam parochialia quam curata ac simplicia praesentabit, ad quae
ex legitimo jure patronatus sive per dotationem sive per funda
tionem, sive per constructionem acquisito ejus antecessores Du
ces et Electores praesentabant. Praeterea Majestas Sua prae-
sentabit ad ea beneficia, ad quae corporationes ecclesiasticae
actu non existentes praesentabant. -Subditi Majestatis Suae,
qui jure patronatus legitime, ut supra, gaudent, ad beneficia re-
spectiva tam parochialia quam curata ac simplicia hujusmodi
juri patronatus subjecta praesentabunt. Archiepiscopi vero
et Episcopi praesentatis debita requisita habentibus, praemisso
circa doctrinam et mores examine ab ipsis Ordinariis instituen
do, si de parochialibus aut de curatis beneficiis agatur, cano
nicam dabunt institutionem. Praesentatio autem ad omnia ista
beneficia intra tempus a canonibus praescriptum fret, secus ea
libere ab Archiepiscopis, et Episcopis conferentur. Reliqua
vero beneficia, omnia tam parochialia quam curata ac simplicia,
quae antecessores Antistites octo ecclesiarum Regni Bavariae
conferebant, libere ab Archiepiscopis et Episcopis personis Ma-
jestati Suae gratis conferentur. Art. 12. Pro regimine Dioe
cesium Archiepiscopis et Episcopis id omne exercere liberum
erit, quod in vim pastoralis eorum ministerii sive ex declara-
tione, sive ex dispositione Sacrorum canonum secundum prae-
sentem et a Sancta. Sede adprobatam Ecclesiae disciplinam com-
petit, ac praesertim: a). Vicarios Consiliarios et Adjutores admi-
nistrationis Suae constituere Ecclesiasticos quoscumque, quos ad
praedicta officia idoneos judicaverint; b) Ad statum, clericalem
assumere et approbatis a. Sacris canonibus titulis ad ordines

[ocr errors]

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »