Sayfadaki görseller
PDF
ePub

V. Urkunden des Konkordats für die in der Oberrheinischen Kirchenprovinz begriffenen Länder und Städte: Würtemberg, Baden, beide Hessen, Nassau, Frankfurt u. A., und darauf Bezug habende

Aktenstücke.

rum

1. Bulla Erectionis et Circumscriptionis de decimo septimo Ka

lendas Septembris 1821.

Pius Episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Provida solersque Romanorum Pontificum sollici tudo in iis componendis, et ordinandis, quae ad aptiorem Dominici gregis custodiam ac procurationem ex ipsa etiam tempo.

ac locorum natura magis expedire dignoscantur, eos adigit ad novas Episcopales sedes quandoque constituendas, et quandoque illarum aliquas transferendas, ut Domino mes sis benedicente, apliora exinde in fidelis Populi spirituale bonum praesidia queant comparari. Statim ac ilaque reddita fuit Germaniae tranquillitas, Nos ad componendas res Ecclesiasticas in praeterita temporum calamitate perturbatas continuo direximus curas Nostras, iisque in Bavariae regno, quatuor abhinc annis opportune ordinatis, Nostras pariter sollicitudines absque mora convertimus ad illos omnes Orthodoxae fidei Cultores, qui actu subsunt dominationi serenissimorum Principum statuumque Germaniae, nempe Regis Wirtembergiae, Magni Ducis Badensis, Electoris Hassiae, Magni Ducis Hassiae, Ducis Nassoviae, liberae civitatis Francofurtensis, Magni Ducis Megalopolitani, Ducum Saxoniae, Ducis Oldenburgensis, Principis Waldeccensis, ac Liberarum Civitatum Hanseaticarum Lubeccensis et Bremenisis, qui sese paratos ostendendo ad omnem operam dandam pro Episcopatuum ab Apostolica sede vel erigendorum, vel instaurandorum convenienti dotatione Legatos communi nomine Romam hujus rei causa miserunt. Ast cum res omnes Ecclesiasticae, de quibus actum fuit, conciliari minime potuerint, spe tamen non decidentes fore, ut pro eorundem Principum, ac statuum sapientia valeant illae in posterum com

poni; ne interea Christi fideles in dictis Regionibus commorantes, quos in maxima spiritualis regiminis necessitate agnoscimus constitutos, diutius propriis destituanlur Pastoribus, ad nonnulJarum in, praecipuis ipsorum Principum et statuum Civitatibus ac territoriis Sedium Erectionem, ac Dioecesium circumscriptio. nem procedendum esse decrevimus, ut celerrime Ecclesiis illis de suis Episcopis providere valeamus: reservata Nobis cura, Catholicos aliorum principum subditos, iis Dioecesibus, quas commodiores judicabimus, in posterum adjungendi. Audito igitur consilio nonnullorum Venerabilium fratrum Nostrorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, ex certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, denique Apostolicae potestatis plenitudine, supprimimus, annullamus et extinguimus titulum, denominationem, naturam et essentiam totumque praesentem Statum vacantium tam Episcopalis Ecclesiae Constantiensis, quam Praepositurae vere nullius Sti. Viti Elvacensis, una cum suis Capitulis, ad effectum libere procedendi ad infra dicendas novas Ecclesiarum Erectiones ac Dioecesium circumscriptiones, atque ulterius immutamus praesentem Statum Episcopalium Ecclesiarum Moguntinae ac Fuldensis, ita ut illa a quocunque Metropolitico jure Archiepiscopi Mechliniensis omnino subtracta, et non amplius dispositioni nostrarum Literarum Apostolicarum incipientium: Qui Christi Domini, datarum tertio Kalendas Decembris anni mille. simi octingentesimi primi subjecta remaneat, atque ista a regulari statu per alias Apostolicas literas fel. mem. Benedicti decimi quarti Praedecessoris Nostri, quarum initium: In Apostolice constituto ad Statum secularem translata intelligatur , ac Scientia, deliberatione et potestate similibus ad omnipotentis Dei gloriam, orthodoxae fidei exaltationem et Catholicae Religionis incrementum, Friburgum Brisgoviae Civitatem Principem, sludioruin Academia aliisque fundationibus insignem, atque a novem mille at amplius Civibus inliabitatam, in civitatem Archi. episcopalem ac celeberrimum Templum sub Titulo Assumtionis Beatae Mariae Virginis in Ecclesiam Arcbiepiscopalem et Paro. chialem; pariterque Rottenburgum ad Nicarum olim caput Ducatus Hohenbergensis in medio Regni Wirtembergiae, in quo Tribunal Provinciae existil, quodque incolae quinque mille quingenti inhabitant, in Civitatem Episcopalem, in eaque peramplum

Templam sub invocatione Sti. Martini Episcopi, et Confessoris in Ecclesiam Episcopalem, nec non Limburgum ad Lahnam fertili solo, in medio Ducatus Nassovici situm el bis mille septingentos continens habitatores in Civitatein similiter Episcopalem, el in illa existens Templum sub invocatione Sti. Georgii in Ecclesiam item Episcopalem cum omnibus juribus, jurisdictionibus, praeeminentiis, honoribus et privilegiis Arcbiepiscopali et Episcopalibus respective sedibus legitime competentibus perpetuo erigimus et constituimus. Antedictae vero Metropolitanae Ecclesiae Friburgensi praefatas quatuor Episcopales Ecclesias Moguntinam, Fuldensem , · Rottenburgensem, ac Limburgensem Suffraganeas assignamus. Porro quodlibet Capitulum tam Metropolitanae Friburgensis, quam Cathedralium Ecclesiarum Moguntinae ac Rottenburgensis ex unica Decanatus dignitate et sex Canonicatibus, Fuldense vero ex dignitate Decanatus et quatuor Canonicatibus, ac Limburgense ex Decanalus Dignitate ac quinque Canonicatibus respective constabunt; ac insuper ad ministrorum numerum aliquantulum augendum, sex in Friburgensi, et Rottenburgensi, quatuor in Moguntina, et Fuldensi, uc duo in Limburgensi respective Ecclesiis Praebendae seu Vicariae pro totidem Praebendatis seu Vicariis erunt constabiliendae. Unicuique autem ex memoratis Capitulis; ut pro Chori servitio, pro distributionum et aliorum quorumlibet emolumentorum divisione, pro onerum supportatione, pro rerum ac jurium tam spiritualium quam temporaliuin prospero felicique regimine ac directione, quaecunque Statuta Capitula et decreta, licita tamen et honesta et Canonicis regulis minime adversantia sub respectivi pro tempore existentis Antistitis praesidentia, inspectione et adprobatione condere atque edere, nec non gratiis, insignibus ac privilegiis, quibus alia Cathedralium Ecclesiarum in illis par. tibus Capitula legitime fruuntur et gaudent, frui et gaudere libere ac licite possint et valeant, licentiam et facultatem concedimus ac impertimur. Cuilibet profecto Antistiti supradictarum Ecclesiarum expresse injungimus, ut servatis servandis deputet ex Canonicis unum qui munus Poenitentiarii stabiliter exerceat; ac alterum a quo S. Scriptura statis diebus populo exponatur, vel si minus commode Canonici ad haec munera deputari possint, curabunt Episcopi, ut muneribus hujusmodi

ab aliis idoneis Presbyteris satisfiat utque media ad congruam laborum mercedem Presbyteris, ipsis comparandam opportune conquirantur, Cumque ad praescriptum sacri Concilii Tridentini pro Cleri educatione, ac institutione seminarium puerorum ecclesiasticum ab Episcopo libere regendum et administrandum existere debeat in singulis ex praedictis tam Archiepiscopali quain Episcopalibus Ecclesiis, ubi is alumnorum alatur numerus, quem respective. Mioecesis necessitas et utilitas postulat; cumque in quatuor ex illis jam adesse sciamus, in reliqua Ecclesia, quamprimum poterit, congrue erigendum mandamus. Volentes nunc ad quinque supradictarum Dioecesium circumscriptionem procedere, ut distiuclis singularum finibus nulla quaestio inter respectivos Episcopos circa Ecclesiasticae jurisdictionis exercitium exurgere possit, praevia dismembratione infra nominandorum locorum a Dioecesibus et Ecclesiis, a quibus actu dependent, de simili Apostolicae polestatis plenitudine sequentia decernimus, praescribimus et constituimus. Metropolitana Friburgensis ecclesia pro dioecesano suo territorio habebit cunctam ditionem Magni Ducalus Badensis, nempe Paroecias intra limites hujusce Ducalus positas, quae partim ad Constantiensem, partim etiam ad Argentinensem, Spirensem, Wormatiensem, Herbipolensem, Basileensem et Ratisbonensem Dioeceses vel pertinent vel jain pertinebant; alias quatuordecim Paroecias cum sua filiali positas in Principatu Hohenzollern Hechingen ad praefatam Dioecesin Constantiensem pertinentes, nec non viginti quatuor paroecias in Principatu Hohenzollern Sigmariugen existentes eidom Constantiensi Dioeeesi spectantes, atque insuper octodecim Paroecias Decanatus Vehringen ac Paroecias septemdecim Decanatus Haigersloch in dicto sitas Principatu et ad praedictam Dioecesin pertinentes. Episcopalis Ecclesia Moguntina pro suo territorio Dioecesano babebit universam Ditionem Magni Ducatus Hassiaci, nempe Paroecias omnes Dioecesi Moguntinae reliquas post separationem locorum sub ditione Bavarica existentium, aliaque loca et Paroecias ex Ratisbonensi ac Wormatiensi Dioecesibus, nec non unicam Paroeciam loci Herbstein ex Dioecesi Fuldensi ad magnum Ducatum praedictum in temporalibus pertinentes, ac denique Paroecias in locis Darmstadt, Giessa, et Ofenbach ejusdem Magni Ducatus Hassiaci, ita tamen, ut

a primo futuro Episcopo in locis, qui maxima in parte ab Acatholicis inhabitantur, novae Parochiales Ecclesiae pro Catholicis sundentur, si ipsi in magno' sint numero, si vero in exiguo, Paroeciis Catholicis vicinioribus adscribantur. Ecelesia Episco. palis Fuldensis pro Dioecesano suo Territorio habebit totum Electoratum Hassiae, videlicet quadraginta Paroecias actu in ipsa Dioecesi comprehensas, Paroecias viginti ex antiqua Metro. politana Dioecesi olim Moguntina, postea Ratisbonensi atque unam in loco Wolkmarsen ex dioecesi Paderbornensi, demptis illis Paroeciarum fractionibus, quae in Bavarico Regno existen. tes proximioribus aliis Paroeciis Dioecesium Regni Bavariae aut jam applicatae fuerunt aut brevi ex apostolica delegatione applicabuntur. Paroeciarum autem exteraruin fractiones in ditione Hassiaca existentes proximiori alicui Dioecesis Fuldensis Paroeciae vel Paroeciis erunt applicandae. Eidem interea Fuldensi Dioecesi unitas relinquimus novem Paroecias in Magno Ducatu Saxonico-Vimariensi sitas, de quibus aliter, si opus fuerit, disponendi Nobis et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris facultatem libere reservamus. Rottemburgensis Episcopalis Ecclesia pro suo territorio Dioecesano habebit integrum Regnuun Wirlembergense cum Paroeciis omnibus, quae jam ab anno millesimo octingentesimo decimo sexto ab Augustana, Spirensi, Wormatiensi et Herbipolensi Dioecesibus fuerunt separatae, nec non Paroeciis ad suppressam Praepositaram Sti. Viti Elvacensis nullius Dioecesis antea . pertinentibus. Episcopalis demum Ecclesia Limburgensis pro Dioecesano suo territorio habebit totum Ducatum Nassovicum, in quo comprehenduntur quinquaginta octo Paroeciae ad antiquam Ratisbonensem, et Paroeciae quinquaginta duo ad antiquam Freviensem, olim Dioeceses Metropolitanas spectantes, nec non viginti quatuor Paroeciae in Pro. vincia Dillemburg et Weilburg existentes, ac inguper Territorium liberae civitatis Francofurtensis, in quo cum tribus Filialibus unica existit Parochialis Ecclesia sub Invocatione Sti.' Bartholomaei Apostoli, ad quam Catholici omnes dictae civitatis ac Territorii pertinent, quaeque a supradicta Ratisbonensi Dioecesi pendebat. Supradictas idcirco Civitates et Ecclesias in Archiepiscopalem et Episcopales erectas cum praedictis Locis et Paroeciis quinque supranumeratis Ecclesiis pro respectivo

« ÖncekiDevam »