Sayfadaki görseller
PDF
ePub

und Staaten der Genehmigung und Sanktion Seiner Heiligkeit vorgelegt worden ist. Der heilige Vater, welcher nicht annel: men kann, dass die erwähnten Fürsten und Staaten in der Billigkeit und Mässigung, welche sie auszeichnet, verlangen werden, dass das Oberhaupt der Kirche auf seine Grundsätze verzichte, sich schuldig vor Gott und zum Gegenstand der Aergerniss bei der katholischen Kirche mache, indem er die Pflichten seines apostolischen Amtes verletzt und Bestimmungen sanktionirt, welche er für die Kirche selbst nachtheilig hält, kain deswegen nicht zweifeln, dass sie, von der Billigkeit der Bemerkungen Seiner Heiligkeit überzeugt, dazu sich verstehen werden, in ihrer Deklaration jene geeigneten Abänderungen zu machen, welche unerlässlich sind, uin für dieselbe die Genehmigung und die Sanktion des Kirchenoberhauptes zu erhalten. Sollte Se. Heiligkeit gegen alles Erwarten das Missvergnügen haben, zu sehen, dass von den vereinten Fürsten und Staaten des teutschen Bundes die billigen Modifikationen, welche in diesen Blättern aus einander gesetzt sind, zurückgewiesen werden, so macht in diesem Falle der heilige Vater, in sei. nem lebhaften Wunsche, dem dringendsten Bedürfnisse der Gläubigen, nämlich dem, ihre Seelenhirten zu haben, abzuhelfen, und in beständiger Beziehung auf das, was in Betreff der regelmässigen Einrichtung der kirchlichen Sachen in diesen Staaten bis jetzt gesagt worden ist, den Vorschlag, einstweilen die bezeichnete neue Begrenzung der Diocesen in Vollzug zu setzen, um hernach in gu. tem Einverständnisse den Kirchen weiter vor. zusehen.

C. Card., Consalvi.
Die Richtigkeit der Abschrift:

T. Legations - Sekretair,

König.

[ocr errors]
[ocr errors]

8. Bulla Leonis XII., Pont., d. d. Romae Ill. Idus April, . MDCCCXXVII. *) Leo Episcopus, servus servorum Dei.

Ad perpetuam rei memoriam. Ad Dominici Gregis custodiam Pastores praeficere, qui et sacrorum procuratione et ministerio Verbi in semitis illum regant justitiae, ac salutis maxima semper assiduaque contentione, Romani Pontifices adnísi sunt, probe gnari id sibi ex muneris sui officio a Pastorum Principe inprimis commendari. Hoc proinde consilio pro summo, quo in Ecclesiae bonum flagrabat studio, felicis Recordationis Praedecessor Noster Pius Septimus maxime sibi religioni duxit, intentas in eos Orthodoxae fidei coltores sollicitudines convertere, qui Serenissimorum Principum Statuumque Germaniae, Regis nempe Würtembergiae, Magni Du- cis Badensis, Elecloris Hassiae, Magni Ducis Hassiae, Ducis Nassoviensis, Liberae civitatis Francofurtensis, Magni Ducis Megalopolitani, Ducum Saxoniae, Ducis Oldenburgensis, Principis Waldecensis, ac liberarum Civitatum Hanseaticarum Lubecensis et Bremensis **) Dominationi subsunt; ac proinde diligentissime

is omnibus perpensis, quae magis ex re esse visa sunt, prae· sides Sacrorum iisdem assignandos curavit. Datis idcirco ad

diem (decimap) septimam CalendasSeptembris Anno Millesimo Octingentesimo Vigesimo [Primo] Apostolicis Literis, quarum initium „Provida Solers que,“ Archiepiscopalis Friburgensis Sedes, ejusque suffraganeae quatuor, Rollemburgensis nimirum, Moguntina, Limburgensis ac Fuldensis constitutae sunt, cunctis opportune in id operis sancitis, - quae ad Antistitum Censum, ad Canonicorum Collegia, ad Seuninaria, ad Paraecias, ad Cathedrales aedes erant praefinienda. Quin imo Deo bene juvante, qui Pater est luminum et Auctor totius consolationis, in eo jam sumus, ut iis sedibus suos quamprimum Pastores praeficiamus.

*) Aus Droste - Hülshoff: Grundsätze des gemeinen Kir: chenrechts u. s. w. Munster 1828.

**) Ueber Hamburg, Waldeck und Sachsen -- Aildburghausen, in Beziehung auf diese kirchlichen Verhältnisse, s. Weiss: Grundriss der deutschen Kirchenrecht wissenschaft. Mainz, 1829. Ste. 217., Klübers öffentliches Recht, . 420. d. Not. a.

1

Verum nonnulla adhuc concilianda desiderabantur, quibus in futura tempora de Antistitum praesertim electione opportuna pro locorum ratione esset consultum, ut integra in id causüe perstent Apostolicae Sedis jura, et omnia, quae idcirco erunt ibidem peragenda, communis opinionis testimonio commendentur. Nostras in id curas impense appulimus, id unice in gravissimo hoc et difficili Negotio revolventes Animo, ut ea omnia adimerentur, quibus adhuc praepediuntur maxima Animarum lucra, per memoratae Bullae dispositiones procurata, et optatúm exitum tandem nanciscantur, quae in Religionis commoduin fuerant constituta. Omni itaque Negotii ratione in examen deducta, iisque susceptis consiliis, quae ex rei natura ejusque adjunctis universis occurrerunt, auditis nonnullis ex venerabilibus Fratribus Nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine haec, quae sequuntur, decer. nimus et mandamus. Primo: Quotiescumque Sedes Archiepi. scopalis vel Episcopalis vacaverit, illius Cathedralis Ecclesiae Capitulum intra mensem a die vacationis computandum Sammos respectivi Territorii Principes certiores fieri curabit de nominibus Candidatorum ad Clerum Dioecesanum spectantium, quos dignos et idoneos juxta Sacrorum Canonum praescripta judicaverit ad Archiepiscopalem vel Episcopalem Ecclesiam sancte sapienterque regendam; si forte vero aliquis ex Candidatis ipsis summo Territorii Principi minus gratus extiterit, Capitulum e Catalogo eum delebit, reliquo tamen manente sufficienti Candidatorun numero, ex quo novus Antistes eligi valeat; tunc vero Capitulum ad canonicam electionem in Archiepiscopuin vel Episcopum unius ex Candidatis, qui supererunt, juxta consuetas canonicas formas procedet, ac documentum electionis in forma authentica intra mensem ad summum Pontificem perferri curabit. Secundo: Confectio Processus informativi super qualitatibus Promovendorum ad Archiepiscopalem vel Episcopales Ecclesias a Romano Pontifice ad formam instructionis piae memoriae Urbani P. P. octavi jussu editae uni Episcoporum Provinciae vel Ecclesiastico respective Dioecesis viro in Dignitate constituto committetur, quo accepto, si Summus Pontifex compererit Promovendum iis dotibus instructum, quas sacri Cano

1

ņes in Episcopo requirunt, eum, quantocitius fieri poterit, juxta statutas canonicas formas per Apostolicas Literas confirmabit. Tertio: Si vero aut electio minime fuerit canonice peracta, aut promovendus praedictis dotibus instructus non reperiatur, ex speciali gratia Summus Pontifex indulgebit, ut Capitulum ad novam electionem, ut supra, canonica methodo valeat procedere. Quarto: Capitula, tam Metropolitanum, quam Cathedralia pro prima vice eo, qui sequitur, modo efformabuntur. Postquam Archiepiscopus, vel Episcopus cum respectivo Capitulo allernis vicibus intra sex hebdomades a die vacationis proponent Summo Territorii Principi quatuor Candidatos in sacris ordinibus constitutos iisque praeditos qualitatibus, quas sacri canones in Capitularibus requirunt. Quod si forte aliquis ex ipsis Candidatis Summo Territorii Principi minus sit gratus, id quamprimum Archiepiscopo, vel Episcopo, vel respectivo Capitulo idem Summus Princeps indicari curabit, ut ab Elencho Candidatorum deleatur; tunc vero Archiepiscopus aut Episcopus ad collationem Decanatus, Canonicatus aut Praebendae, vel Vicariae, seu respective Capitulum intra quatuor hebdomades procedet ad nominationem unius ex reliquis Candidatis, cui Archiepiscopus aut Episcopus Canonicam dabit institutionem. Quinto: In Seminario Archiepiscopali, vel Episeopali, is Clericorum numerus ali, atque ad formam Decretorum Sacri Concilii Tridentini 'instilui, ac educari debebit, qui Dioecesis amplitudini et necessitati respondeat, quique ab Episcopo congrue erit definiendus. Sexto: Liberum erit, cum Sancta Sede de Negotiis Ecclesiasticis communicare, atque Archiepiscopus in sua Dioecesi et Provincia Ecclesiastica, uti et Episcopi in propria quisque Dioecesi pleno jure Episcopalem jurisdictionem exercebunt, quae juxta Canones nunc vigentes et praesentem Ecclesiae disciplinam eisdem competit. Haec porro, quae tenore praesentium Apostolicae Sanctionis robore communimus, districte mandamus, ut Antistites ac Capitula memoratarum Sedium in iis, quae ad ipsos spectant, accurate ac diligenter exequantur, et servent. . Id vero et ab Serenissimis Principibus certa jucundaquę spe praestolamur, ut animo, quo sunt magno et excelso, atque ad populorum felicitatem operandam intento, animadvertenles, quonam Nostra toto hoc in Negotio sese protule

rit indulgentia, benevolos se in dies magis praebeant erga Catholicos subditos, quos certe et fide, et obsequio, et obediendi studio sibi quamque maxime devinctissimos tempore quolibet nanciscentur. Decernentes easdem praesentes Literas mullo unquam tempore de subreptionis et obreptionis aut nullitatis vitio notari, aut impugnari posse, sed semper firmas, validas et efficaces existere, et fore, non obstantibus Apostolicis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, ac nostris ac Cancellariae Apostolicae regulis praesertim de jure quaesito non tollendo ceterisque etiam speciali mentione dignis contrariis quibuscumque. Quibus omnibus et singulis illorum tenores pro expressis et ad verbum itisertis habentes illis alias in suo robore permansuris ad praemissorum effectum dumtaxat specialiter et expresse derogamus. Volumus insuper, ut praesentium Literarum transsumtis, etiam impressis manu tamen alicujus Notarii Publici subscriptis et sigillo Personae in Ecclesiastica Hignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique adlibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae concessionis, adprobationis, derogationis, statuti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumserit: indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae Millesimo. Oetingentesimo Vigesimo Septimo, Tertio Idus Aprilis. Pontificatus Nostri Anno Quarto.

Loco + Plumbi.

Cum per expressa verba harum Litterarum Apostolicarum perantiqua et celeberrima Sedes Episcopalis Constantiae cum suo Capitulo atque Episcopali Dioecesi supprimatur, et pro novo Archiepiscopatu Friburgensi nova Sedes novaque circumscriptio consistens ex partibus extinctorum Episcopatuum Constantiensis, Argentinensis, Spirensis, Wormatiensis, Wirceburgensis et Ratisbonensis ordinetur, ex mandato Nobis cominisso ad erectionem Metropolitanae Archiepiscopalis Sedis Friburgi cum suo Capitulo et Archiepiscopali Dioecesi procedimus, atque declaramus hisce: Hanc Sedem in Summo Templo ejusdem Civitatis, hucusque parochiali, Beatae Mariae Virgini in Coelos assumtae

« ÖncekiDevam »