Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

S. 21. De juramentis.

Juramenta quaecumque, ad effectum agendi dumtaxat ex causa, quibuscumque relaxandi.

-. 22. De absolutione a censuris.

Quoscumque a quibusvis censuris, et poenis Ecclesiasticis simpliciter vel ad cautelam, si, et postquam congrue, prout debuerint, tam partibus, quam judicibus, satisfecerint; firmis tamen manentibus, servatisque, respective, iis, quae circa modum, et ordinem impertiendae absolutionis superius praescripta sunt, absolvendi.

S. 23. De absolutione ab excommunicationibus ob varia crimina' illatis.

Quoscumque itidem, qui homicidium, nec non perjurii reatum quomodocumque commiserint, quique bellis interfuerint, et qui adulterium , incestum, fornicationem, et aliud quodcumque flagitium carnis perpetraverint; nec non usurarios, facta tamen usurarum restitutione, ab excommunicationibus, aliisque sententiis, censuris, et poenis Ecclesiasticis, et temporalibus, quas quomodolibet incurrerint, injuncta cuique pro modo culpae poena salutari, et aliis, quae de jure fuerint injungenda, etiam in utroque foro absolvendi.

S. 24. De censuris per Apostolicas constitutiones inflictis.

Declaramus tamen, nec praedictum judicem Ecclesiasticum, nec quamcumque aliam Ecclesiasticam personam cujuscumque gradus, dignitatis, et praeeminentiae sit, et quamvis de latere Legatus existat, potuisse aut posse aliquem absolvere a censuris Ecclesiasticis, per Apostolicas constitutiones inflictis, quarum absolutio soli Romano Pontifici reservatur. Et licet hoc ipsum procedat etiam quoad illud genus absolutionis, quod cum reincidentia , et ad effectum agendi tantum, aut ad cautelam, dici. tur, et quoad cognitionem, an declaratoria censurarum praedictarum valida fuerit, aut nulla, justa vel injusta, cum haec quoque omnia Romano Pontifici pro tempore existeuti, et Congregationi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Immunitatis Ecclesiasticae, et controversiis jarisdictionalibus praepositae, ad id a Sede Apostolica specialiter deputatae, privative quoad omnes alios, etiam de Latere Legatos competat: attentis nihil

[ocr errors]

ominns specialibus circumstantiis, animum nostrum moventibus, declaramus, quod praefatus judex Ecclesiasticus, tanquam a cha. rissimo in Christo Filio nostro "Carlo VI, Siciliae ultra Pharum Rege, ejusque in posterum successoribus, ut supra, deputatus, et delegatus, servatis de jure servandis, et citra quemcumque abusum, concedere possit recurrentibus a gravamine, quod in declaratoria censurarum Sedi Apostolicae reservatarum sibi illatum esse demonstraverint, absolutiones cum reincidentia , ad effectum agendi tantum, et etiam ad cautelam; nec non cognitionem assumere, an praedictae declaratoriae censurarum Sedi Apostolicae reservatarum promulgatae ab Episcopis aut Archiepiscopis Regni Siciliae ultra Pharum fuerint validae, aut nollae, justae vel injustae; ita tamen, ut, si solius nullitatis vitio laborare cognoverint, Episcopo vel Archiepiscopo, qui ad earum declarationem respective processerint, mandet, ut ex integro procedant, réservata post novam declaratoriam absolutione plenaria Sedi Apostolicae. Et quatenus nullitatis, et injustitiae, vel solius injustitiae vitio laborare cognoverit, declaret, recurrentes non incurrisse: et si declaratoriam justam esse deprehenderit, recurrentes pro absolutione ad eandem Sedem Apostolicam remiftat. Quod si praefatus judex delegatus ipse fuerit, qui ad declaratorias processerit, et censuratus se gravatum fuisse praetenderit, aut ex capite nullitatis, aut nullitatis et injustitiae, aut solius tantum injustitiae; tunc, ea observentur, quae supra statuta fuerunt in casu, quo quis a sententia, aut ab alio quocumque decreto ejusdem judicis se gravatum senserit: novusque judex Ecclesiasticus ea omnia servare teneatur, quae judex ipse delegatus juxta ea, quae 'modo dicta sunt, servare teneatur in casu recursus ad ipsum facti a nulla, vel injusta declaratoria censurarum, Sedi Apostolicae reservatarum, quae ab Episcopis vel Archiepiscopis, respective, fuerint promulgatae.

S. 25. De literis monitorialibus.

Praeterea quascumque monitoriales, poenalesque literas in forma significavit consuela, contra occultos, et ignotos ma. lefactores, satisfacere; conscios vero relevare differentes, servata tamen forma Concilii Tridentini, nec non Constitutionis Pii Papae V pracdecessoris nostri, super haec editae, concedendi.

[ocr errors]

S. 26. De commutatione votorum, deque Matrimonialibus dispensationibus in tertio, et quarto gradu pro pauperibus tantum, et gratiis ex speciali facultate concedendis.

Nec non vota quaecumque, ultramarina tamen, visitationis liminum Beatorum Petri et Pauli Apostolorum de Urbe, et Sancti Jacobi in Compostella, et castitatis ac religionis votis, exceptis, in alia pietatis opera commutandi. Tum etiam nationis Siculae commoditati et utilitati prospicere volentes, eidem judici, uti supra, nominato, et delegato a Siciliae Rege ultra Pharum, facultatem specialem elargimur matrimoniales dispen, sationes concedendi in tertio, et quarto gradu; gratis tamen, nulloque recepto, vel minimo emolumento; et favore eorum taptum, qui vere pauperes sunt, et miserabiles, et labore manuum suarum vivunt.

S. 27. De absolutione a censuris ad effectum praemissorum consequendum.

Et ut concessione, gratiae, et literae per antedictum judicem, sic, ut supra, concedendae, sublatis obstaculis, suum sortiantur effectum, quascumque personas, ad effectum dumtaxat omnium, et singulorum praemissorum consequendum, ab omnibus, et quibuscumque excommunicationibus, suspensionibus, et interdictis, aliisque Ecclesiasticis censuris, quibus innodati fuerint, absolvendi, et absolutas pronunciandi.

S. 28. De causis, in quibus agitur de executione literarum Apostolicarum. Pro majori tamen cautela, ea, quae infra sequuntur,

decla"ramus, et decernimus ; videlicet, non posse, nec debere praedictum judicem sese ingerere in causis, in quibus agilur de executione literarum Apostolicarum, etiam super collatione quorumcumque beneficiorum saecularium vel regularium, pro quarum executione certi sunt dati executores, quorum a decreto, seu data executione, si fuerit quoquomodo reclamatum, et de illato gravamine, vel excessu dictum; tunc idem judex in hisce causis in omnibus, et per omnia, ut supra de aliis diclum, et declamatum est, procedat.

S. 29. De subdelegatisia Judice Ecclesiastico deputandis,

1

1

1 Deputare etiam non poterit subdelegatos, in dioecesibus praedicti Regni commorantes, multoque minus eis concedere exemptionem a jurisdictione suorum Ordinariorum, praeterquam unum; qui tamen Ecclesiasticus sit, in quacumque Episcoporum residentia , et in praecipuis aliis Regni Civitatibus, ut sunt Drepanum, Therme, Mile, et Masara, seu Augusta; vulgo Trapani, Termini, Melazzo, et Augusta, nuncupatis.

§. 30. De literis patentibus exemtionis.

Praeterea nemini concedi poterunt literae patentes exemptionis a jurisdictione sui Ordinarii ex titulo inserviendi cu: riae vel tribunali ipsius judicis delegati; exceptis tantum ministris, et officialibus necessariis, qui tamen in toto Regno non sint ultra quinquaginta, praeter eos, qui praecipuis primae, secundae, et tertiae instantiae ecclesiasticis curiis Panormi inserviunt.

$. 31. De disciplina, et observantia Regularium,

Nullatenus quoque idem judex ecclesiasticus nec in prima instantia, nec in gradu appellationis aut recursus, aut per modum provisionis, sese ingerat in quomodolibel concernentibus disciplinam, et observantiam regularem personarum utriusque sexus; distributionem officiorum; collocationem regularium in uno aut altero Monasterio aut conventu; ordinationes circa chorum, et allocutorium monialium, earumque clausuram; designationes cellarum, aliaque similia; sed in his omuibus procedatur ab iis, ad quos pertinet, juxta sacros Canones, staluta singulorum ordinum, et Apostolicas Constitutiones.

S. 32. 'De praesidibus capitulorum, et Superioribus, atque Officialibus in Monasteriis.

Caveat similiter, ne deputet praesides capitulorum, Superiores vel Abbatissas, Vicarios vel Vicarias, vel qualescumque Officiales in Monasteriis vel domibus regularibus utriusque sexus ex quocumque titulo vel colore, sive inconvenientium, sive dissidiorum, sive discrepantiae suffragiorum, etiam per viam actuum provisionalium; sed omnino liberae remaneant, juxta sacrorum Canonum praeseriptum, et ipsorum ordinum regularium statula, electiones, et deputationes omnium Praelatorum, et officiorum,

S. 33. De Magistris praelectoribus et rectoribus studiorum.

Itidem nequeat, etiam per modum provisionis, depulare magistros, lectores, rectores studiorum, neque in possessione munerum, vel officiorum confirmare eos, qui, finito tempore, a constitutionibus suorum ordinum praescripto, debent illa dit mittere, vel qui remoti a legitimis Superioribus fuerint, Ip causis autem inter regulares vere contentiosis, et in quibus esse potest de jure locus appellationi, expleto cursu judicii in unoquoque ordine regulari, a suis Constitutionibus praefinito, si succumbentes prosequi intendant; tunc causae ad praedictum judicem Ecclesiasticum devolvantur, qui procedere teneatur, servatis in omnibus, et per omnia iis, quae supra, quoad . alias causas, statuta sunt; ita tamen, ut in causis nullitatis professionis tam ante, quam post elapsum quinquenii, nullo modo se interponạt; sed illae ad normam omnino sacrorum Canonum, et Sacri Concilii Tridentini sessione XXV de regularibus cap. XXIX cognoscantur, et terminentur.

S. 34. De usu jurisdictionis Episcopis a Con. cilio Tridentino concessa e.

Ad haec Delegatus non impediat usum jurisdictionis, a Sacro Concilio Tridentino Episcopis, uti Sedis Apostolicae Det legatis, in exemptos saeculares Clericos attributae; facultateni tamen habet idem judex Ecclesiasticus procedendi etiam in prima instantia in eorumdem clericorum saecularium exemptorum causis, tam civilibus , quam criminalibus , easdemque, juris ordine servato, cognoscendi, ac judicandi. Et in casu appellationis a decretis vel sententiis ejusdem judicis delegati, in omnibus ea serventur, quae supra hac de re statuta sunt.

S. 35. De gravioribus Episcoporum causis.

Quoad graviores Episcoporum, et Archiepiscoporum cau. sas, servetur omnino dispositio sacrarum Constitutionum, et Sacri Concilii Tridentini sessione XXIV cap. V de Reformatione. In aliis vero minoribus, et civilibus causis, in quibus "Episcopi aut Archiepiscopi Regni Siciliae ultra Pharum, actores, sed rei sunt, delegatus jus habet judicandi etiam in prima instantia, si cansa sit Archiepiscopi vel Episcopi exempti a jurisdictione metropolitica (et signanter quoad omnes in

non

« ÖncekiDevam »