Sayfadaki görseller
PDF
ePub

fehle, damit sie zur Verbesserung der Ortswirthschaft verwen. det werden, wovon der Bischoff innerhalb eines Jahres der Kommission der Religionsgebräuche und der Volksaufklärung Rechenschaft abgelegt.

33. Art. Die Geistlichen sollen die mit ihrem Amte verbundenen Einkünfte von dem Tage ihrer kanonischen Installation an beziehen.'

34. Art. Die Berechnung der Einkünfte des Benefiziaten wird so bestimmt, dass man von dem 1sten Jänner eines jeden Jahres anfängt.

35. Art. Geistliche Fonds können weder vertauscht, noch auf länger als auf drei Jahre verpachtet werden. Keine Kapitalien dürfen erhoben, oder anderweitig untergebracht werden, ohne Erlaubniss der Regierung.

36. Art. Alle Kontrakte, durch welche geistliche Fonds auf drei Jahre verpachtet werden, müssen von der Kommission der Religionsgebräuche und der Volksaufklärung bestätigt seyn, Kontrakte auf ein Jahr, von dem Bischoffe.

37. Art. Kirchen und geistliche Gesellschaften dürfen Verschreibungen ohne Genehmigung der Regierung nicht annehmen.

38. Art. Die Vollziehungen der gegenwärtigen Verordnung tragen wir der Kommission der Religionsgebräuche und der Volksaufklärung auf. Gegeben in Petersburg den 1 März 1817. (Unterzeichnet)

Alexander, Durch den Kaiser und König der Minister, Staats-Sekretär.

Ig. Sobolewski, Gleichlautend mit dem Originale

Der Minister, Staats-Sekretär (Unterzeichnet)

lg. Sobolewski. Gleichlautend mit dem Originale

Der Staats - Rath und Staats - Sekretär.

(Unterzeichnet) K088ecki, Brigade-General. Die Uebereinstimmung bezeugt

Głuszynnsky, General-Sekretär.

:

(L. S.)

2.

Drei Päbstliche Schreiben und Bullen, die neue

Einrichtung des Kirchenwesens und der Sprengel im Königreiche Polen betreffend.

a.

In Nomine Domini Amen.

Cunctis ubique sit notum, quod Anno a Nativitate Domini Nostri Jesu Christi MDCCCXVIII Die vero XIV Mensis Martii Pontificatus autem SSmi Domini Nostri Domini Pii Papae septimi Anno Epis. Decimo octavo Ego officialis deputatus vidi et legi quasdam Literas Apostolicas sub Plumbo ut moris est ex. peditas tenoris sequentis videlicet: Pius, Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Militantis Ecclesiae regimini per abundantiam divinae bonitatis nullo licet meritorum Nostrorum suffragio praepositi ex eminenti Beati Petri, principis Apostolorum, specula ad Gregem Dominicum per Universum Orbem diffusum Oculos Nostrae mentis intentos

semper habemus more vigilis Pastoris inspicientes quid Apostolicae Providentie impendere debeamus, ut Catholica religio magis magisque augeatur, Ecclesiasticae Hierarchiae splendor accrescat et Grex ipse ubique ad celestia pascua dirigendus majori facilitate, commoditate atque utilitate valeat gubernari. Haec omnia animo revolventes illud novissime animadvertimus, quod felicis Recordationis Pius Papa Sextus Predecessor Noster per suas Apostolicas Literas sub plumbo datas Decimo Septimo Ka. lendas Novembris Anno Domini Millessimo septingentesimo Nonagesimo Octavo in Civitate Varsaviensi Regio Palatio et magnificis Procerum Edibus decorata ob illius amplitudinem, ob soli amenitatem et ubertatem ob magnum Civium et Nobilium Familiarum numerum, ob seminaria ac nobilium Adolescentum Collegia, ob mulla virorum Cenobia ac Mulierum Monasteria aliaque Pietalis et Charitatis Instituta percelebri sedem Episcopalem Apostolice sedi immediate subjectam erexit et cathedralem Eccle

siam sub Titulo Sancti Joannis Baptistae cum suo capitulo ex Dignitatibus et Canonicis efformato, preter, alios Ecclesiasticos viros eidem Ecclesiae inservientes constituit, quodque inspectis temporum ac Locorum peculiaribus circumstantüs in maximum et necessarium bonum vergeret Christifidelium, in illis Regionibus degentium, si memorata Episcopalis Ecclesia Varsaviensis ad gradum sedis Archiepiscopalis ex Pontificia Nostra indulgentia extolleretur. Nos itaque gravissimis causis adducti cunctisque diligentissime libratis, ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Potestatis plenitudine, ad Majorem omnipotentis Dei Gloriam et Catholicae Ecclesiae splendorem simulque spiritualem Christifidelium utilitatem supradictam Episcopalem Ecclesiam Varsaviensem sub Titulo sancti Joannis Baptistae cum suo Capitulo, de specialis dono gratiae ad Archiepiscopalis Metropolitanae Ecclesiae Gradum ac dignitatem extollimus, reservantes Nobis Eidem Varsaviensi Metropolitanae Ecclesiae inposterum Episcopales Ecclesias suffraganeas adsignare. Presentes autem literas et in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae vel quovis alio etiam substantiali defectu notari, impugnari aut invalidari posse sed illas semper validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari debere. Et si secus super his a quoquam quavis Auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari irritum et inane decernimus. Non obstantibus quatenus opus sit quibusvis Constitutionibus et ordinationibus, Apostolicis Privilegiis quoque et Indultis ceterisque licet speciali et individua mentione diguis contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc Paginam Nostrarum dispositionis, reservationis, decreti ac voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Ejus, se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Decimo Septimo, Quarto Idus Martii. Pontificatus Nostri Anno Decimo Octavo. Loco † Plumbi. Super quibus Literis Apostolicis, Ego Notarius Public

[ocr errors][ocr errors]

cus-infrascriptus presens Transumptum confeci pntibus. D, D.
Antonio Ugolini et Josepho Mirabucci Testibus.
Concordat cum Originali

F. Isola off. Depus. Coadj.

A. Card. Prad.
(L. S.)

Ita est Carolus Battaglia.
Notar. Apost.

(L. S.)

[blocks in formation]
[ocr errors]

Venerabilibus Fratribus, ac Dilectis Filiis Episcopis, nec non Capitulis Ecclesiarum Vacantium Regni Poloniae.

Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii salutem, et Apostolicam Benedictionem. Justis gravibusque causis moti ad opportuniorem praesertim rei sacrae procurationem pro locorum natura, propinquitate, et confiniis assequendam novam in Poloviae Regno decernere judicavimus Dioecesium circumscriptionem. Ad hanc perficiendam necesse est a singulis ejusdem Regni Dioecesibus quasdam Paroecias avellere ut aliis Dioecesibus adjungantur. Ad Vos propterea, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, has Litteras damus ut circa hujusmodi immutationes consensum vestrum exquiramus, minime dubitantes, quin iis, quae proposita utilitate Ecclesiae et Pastorum non minus quam Fidelium commoditate, pro munere ac potestate Nostra opportunum duximus constituere, libentissimo animo sitis assensuri, Nosque Vobis etiam suffragantibus negotium quam citissime conficere possimus. Hac spe freti Vobis, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, cum propensae voluntatis in Vos Nostrae testificatione Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem die 28. Martii
Anni 1818.
Pontificatus Nostri Anno Decimo Nono

Pius P. P. VII.
Concordat cum Originali
(L.S.)
(sign.)

H. Card. Consalvi.

In Nomine Domini Amen.

Cunctis ubique sit notum quod Anno a Nativitate Domini Nostri Jesu Christi MDCCCXVIII. Die vero Secunda Mensis Julij. Pontificatus autem SSmi Domini Nostri Domini Pii P. P. VII. Anno Decimo Nono — Ego Officialis deputatus infrascriplus vidi et legi quasdam litteras Apostolicas sub Plumbo expeditas tenoris sequentis, videlicet: Pius, Episcopus Servus Servorum Dei, ad Perpetuam Rei Memoriam. Ex imposita Nobis divinitus omnium Ecclesiarum cura in ea solliciti adigimur Apostolice Auctoritatis presidium conferre, quibus cumulatiora Catholice Religionis incrementa utilioremque Dominici Gregis procurationem comparari' posse dignoscamus. Hac sane mente in Ecclesias Polonici Regni, quod in presens dominatui subest, Serenissimi ac Potentissiini Principis Alexandri, Russorum Imperatoris ac Polonie Regis, cogitationes Nostras intendimus, ut cessatis preteritorum temporum calamitatibus rem Sacram ibidem aptiori forma componere utiliusque ordinare conniteremur. Novimus siquidem eam esse Diecesium illarum partium divisionem, qua perdurante, minus commode animarum Regimini consultum foret compluresque insuper extare Parecias modo spectantes ad Gnesnensem, Wratislaviensem ac Premisliensem Dieceses, quibus earumdem respectivus Antistes egre admodum juvare posset. Animadvertimus preterea gravibus rationum momentis in Christifidelium utilitatem cessurum fore, si extincto titulo Cathedralis Ecclesiae Vigerscensis ipsius Episcopalis Sedes cum suo Capitulo iu Civitatem de Seyna nuncupat., pariterque tilulo sublato Cathedralis Ecclesiae Kielcensis illius Sedes Episcopalis una cum Capitulo in Civitatem Sandomiriensem respective transferrentur, unde commodior ad Episcopos aditus pateret. De necessitate demum convicti augendi Pastores in tanta Regionum amplitudine novam Episcopalem Sedem constabiliendam esse censuimus in loco de Janów, quod pre ceteris illius vicinitatis oppidis nominibus perseusimus commendatum. Universam idcirco rem auxilio Ožnnipotentis Dei, cujus majorem gloriam urgebamus, fidenter exorato diligentissime conciliandam studuimus cu

« ÖncekiDevam »