Sayfadaki görseller
PDF
ePub

INCIPIT

LIBER RATRAMNI

DE CORPORE ET SANGUINE

DOMINI."

I. JUSSISTIS, gloriose Princeps, ut quid de Sanguinis et Corporis Christi mysterio sentiam, Vestræ Magnificentiæ significem. Imperium quam magnifico Vestro Principatu dignum, tam nostræ parvitatis" viribus constat difficillimum. Quid enim dignius Regali Providentiâ, quam de Illius sacris mysteriis catholice sapere, qui sibi regale solium dignatus est contribuere, et subjectos pati non posse diversa sentire de Corpore Christi, in quo constat Christianæ redemptionis summam consistere?

II. Dum enim quidam fidelium, Corporis Sanguinisque Christi quod in Ecclesiâ quotidie cele

b Impr.

a MS. Salem. legit, Incipit liber Ratramni de perceptione Corporis et Sanguinis Domini. Ad Carolum Magnum. addunt, Ad Carolum Magnum Imperatorem.

Jubes. Impr. et MS. Salem.

Colon. 1ma.

C JUSSISTIS]

parvitatis] pravitatis. Ed.

B

bratur mysterium, dicant quod nullâ sub figurâ, nullâ sub obvelatione fiat, sed ipsius veritatis nudâ manifestatione peragatur: quidam vero testentur, quod hæc sub mysterii figurâ contineantur, et aliud sit, quod corporeis sensibus appareat, aliud autem, quod fides aspiciat: non parva diversitas inter eosf dignoscitur. Et cum Apostolus fidelibus scribat, 1 Cor. 1," ut idem sapiant et idem dicant omnes, et schisma "nullum inter eos appareat," non parvo schismate dividuntur, qui de mysterio Corporis Sanguinisque Christi non eadem sentientes eloquuntur.

10.

III. Quapropter Vestra Regalis Sublimitas. zelo fidei provocata, non æquanimiter ista perpendens, et secundum Apostoli præceptum cupiens, ut idem sentiant et idem dicant omnes, veritatis diligenter inquirit secretum, ut ad eam deviantes revocare possit. Unde non contemnitis etiam ab humillimis hujus rei veritatem perquirere, scientes quod tanti secreti mysterium non nisi divinitate revelante possit agnosci, quæ sine personarum acceptione, per quoscunque delegerit, suæ veritatis lumen ostendit.

IV. Nostræ vero tenuitati quam sit jucundum Vestro parere imperio, tam est arduum super re humanis sensibus remotissimâ, et in quam nisi per

e mysterium] ita Exempl. in Catal. Test. Verit. Deest in rel. et in MS. Laub. feos] + esse. Impr. eam] eum.

[blocks in formation]

Sancti Spiritûs eruditionem penetrare nemo potest', disputare. Subditus igitur Vestræ Magnitudinis jussioni, confisus autem Ipsius, de quo locuturi sumus, suffragio, quibus potuero verbis, quid ex hoc sentiam aperire tentabo, non proprio fretus ingenio, sed Sanctorum vestigia Patrum prosequendo.

V. QUOD in Ecclesiâ ore fidelium sumitur Corpus et Sanguis Christi, quærit Vestræ Magnitudinis Excellentia, in mysterio fiat an in veritate, id est, utrum aliquid secreti contineat, quod oculis solummodo fidei pateat; an sine cujuscunque velatione mysterii hoc aspectus intueatur corporis exterius, quod mentis visus aspiciat' interius, ut totum, quod agitur, in manifestationis luce clarescat: et utrum ipsum Corpus sit, quod de Mariâ natum est, et passum, mortuum, et sepultum, quodque resurgens et cœlos ascendens, ad dexteram Patris consideat.

VI. Harum duarum quæstionum primam inspiciamus, et ne dubietatis ambage detineamur, definiamus quid sit Figura, quid Veritas; ut certum aliquid contuentes noverimus, quo rationis iter contendere debeamus.

i in quam.

...

potest] ita Exempl. in Catal. Test. Verit. Rel. nisi per Sancti Spiritûs eruditionem non posse penetrare. * ex] de. Impr. 1 aspiciat] inspiciat. Impr. m sit] deest

in MS. Laub.

11.

VII. Figura est obumbratio quædam, quibusdam velaminibus quod intendit ostendens; verbi gratiâ, Verbum volentes dicere, Panem nuncupamus; sicut Mat. 6, in Oratione Dominicâ " panem quotidianum dari "nobis" expostulamus; vel cum Christus in EvanJoan. 6, gelio loquitur, dicens, " Ego sum Panis vivus, qui "de cœlo descendi;" vel cum Seipsum Vitem, disJoan. 15, cipulos autem Palmites appellat, "Ego sum," dicens", "Vitis vera, vos autem Palmites;" hæc enim omnia aliud dicunt et aliud innuunt.

51.

5.

66

VIII. Veritas vero est rei manifesta demonstratio, nullis umbrarum imaginibus obvelatæ, sed puris et apertis, utque planius eloquamur, naturalibus significationibus insinuatæ; utpote cum dicitur Christus natus de Virgine, passus, crucifixus, mortuus, et sepultus; nihil enim hic figuris obvelantibus adumbratur, verum rei veritas naturalium significationibus verborum ostenditur, neque aliud hic licet intelligi quam dicitur. At in superioribus non ita; nam substantialiter nec Fanis Christus, nec Vitis Christus, nec Palmites Apostoli. Quapropter hic Figura, superius vero Veritas in narratione monstratur, id est, nuda et aperta significatio.

IX. Nunc redeamus ad illa, quorum causâ dicta sunt ista, videlicet Corpus et Sanguinem Christi. Si enim nullâ sub figurâ mysterium illud peragitur,

n dicens] deest in MS. Laub.

jam mysterium non recte vocitatur; quoniam mysterium dici non potest, in quo nihil est abditum, nihil a corporalibus sensibus remotum, nihil aliquo velamine contectum. At ille panis, qui per sacerdotis ministerium Christi Corpus conficitur, aliud exterius humanis sensibus ostendit, et aliud interius fidelium mentibus clamat. Exterius quidem panis, quod ante fuerat, forma prætenditur, color ostenditur, sapor accipitur: ast interius longe aliud, multoque pretiosius, multoque excellentius intimatur, quia cæleste, quia divinum, id est, Christi Corpus ostenditur, quod non sensibus carnis, sed animi fidelis contuitu, vel aspicitur, vel accipitur, vel comeditur.

X. Vinum quoque, quod sacerdotali consecratione Christi Sanguinis efficitur Sacramentum, aliud superficie tenus ostendit, aliud interius continet. Quid enim aliud in superficie, quam substantia vini conspicitur? Gusta, vinum sapit: odora, vinum redolet: inspice, vini color intuetur. At interius si consideres, jam non liquor vini, sed liquor Sanguinis Christi, credentium mentibus et sapit dum gustatur, et agnoscitur dum conspicitur, et probatur dum odoratur. Hæc ita esse dum nemo potest abnegare, claret quia panis ille vinumque figurate Christi Corpus et Sanguis existit. Non enim secundum quod videtur, vel carnis species in illo pane cognoscitur, vel in illo vino cruoris unda

recte] rite. Impr.

P conficitur] efficitur. Impr.

« ÖncekiDevam »