Sayfadaki görseller
PDF
ePub

septimum usque sæculum, catholici, etiam in Gallia, quidquam usurpatæ sæcularis potestatis, aut factæ a principibus liberæ concessionis, in hac Ecclesiæ agendi ratione somniarunt.

:

Gubernia vero, quæ ex tunc eo regimine Ecclesiam violenter spoliarunt, jura ecclesiastica usurpasse dicenda sunt. Quod patet quotidie ex permanenti et inextricabili, in quam sese projecerunt, contradictione dum enim ex una parte fatentur ad se non pertinere de dogmatibus et vera religionis et morum notione judicium, aliunde tamen modo magistrum expellere coguntur eo quod catholici clamitent heterodoxa et inhonesta ab ipso discipulis infundi, modo certos libros admitti posse, alios vero ut pravos rejici decernunt. In quo certe ista gubernia de fide et dogmatibus et morum sanctitate pronuntiant, quantumvis id negent; ac proinde Ecclesiæ se substituunt, et in supremam sese spiritualem potestatem erigunt.

Ex præmissis autem propositionibus soluta remanet quæstio initio præsentis capitis posita, an et quatenus causæ de juventutis educatione, necnon de ejusdem tum religiosa, tum litteraria et scientifica instructione ad forum ecclesiasticum pertineant. Tunc nempe causa fori ecclesiastici censenda erit, quando de iis rebus agetur, quas Ecclesiæ regimini subjacere ostendimus.

CAPUT VII.

DE CAUSIS JURIS PATRONATUS.

Pertinent ejusmodi causæ directe et per se ad judicem ecclesiasticum, ut expresse constat ex decretali Quando (cap.3, de Judiciis 1, libri 2 Decretalium) Alexandri III, quæ sic habet : Causa vero juris patronatus ita conjuncta est et connexa spiritualibus causis, quod nonnisi ecclesiastico judicio valeat definiri. Estque de hoc communis doctorum catholicorum sententia. << Ratio est, ait Schmalzgrueber, quia jus hoc, vel secundum << se et ex objecto suo est spirituale, ut plures doctores putant,

« vel saltem est aliquid antecedenter annexum spirituali, cum << ordinetur ad spiritualem beneficii collationem vel institutio<< nem præsentati...; atqui de connexis et accessoriis idem debet << esse judicium ac dispositio (capite Translato 3, de Constit.)...; « ergo cum de beneficiis laici non possint esse judices, neque «< in causis jurispatronatus, quod beneficiis annexum est, esse « poterunt.» (In titulum de Judiciis, n. 51.)

Dictum est directe et per se : « Nam, ait ibidem Schmalzgrue«ber, accessorie et secundario laicus judex de jure patronatus « cognoscere et judicare potest; ut fieret, si judex sæcularis per « sententiam condemnet possessorem castri alicujus, ut illud << domino suo reddat una cum omnibus juribus ei annexis; nam << si ei etiam annexum sit jus patronatus ad certum vel certa beneficia, etiam hoc cum cæteris vi talis sententiæ tradere « possessor debet. »

CAPUT VIII.

DE CAUSIS FORO SECULARI PROPRIIS.

Omnes generaliter causæ, mere temporales, præter illas quas modo excepimus et jurisdictioni ecclesiasticæ vindicavimus, ad foruin sæculare pertinere certum est, tum ex jure divino, tum ex multis etiam juris ecclesiastici declarationibus, tum ex communi de hac re doctorum sententia.

Unde ex dictis in tota hac sectione colligi potest, ad Ecclesiam pertinere, non tantum spirituales omnes causas, sed etiam certas quasdam causarum temporalium species; ita scilicet exigente fine Ecclesiæ proprio seu animarum spirituali bono et supernaturali beatitudine. Ad judicem vero sæcularem spectant dumtaxat causæ temporales, nunquam vero spirituales; et non omnes omnino causæ temporales, sed cum exceptione earum quas Ecclesiæ subjici probatum est.

Hinc synonymæ non sunt hæ voces causæ spirituales et causæ ecclesiasticæ; quia licet omnes causæ spirituales sint simul

ecclesiastica, sunt tamen quædam ecclesiasticæ et ad forum Ecclesiæ pertinentes, quæ spirituales non sunt, sed temporales.

CAPUT IX.

DE CAUSIS MIXTI FORI.

1° « Causæ mixti fori dicuntur, quæ in utroque foro, tam « ecclesiastico scilicet quam civili, tractari possunt, ita ut præ<<ventioni locus sit. Ita desumitur ex canone Sunt quædam 23, « q. 5, et capite 1 de Offic. ordinar... Dantur etenim aliquæ « causæ, quæ licet ex se et ex natura sua sæculares sint, nihilo« minus propter certam adjunctam qualitatem spiritualem etiam « respiciunt forum ecclesiasticum, aut e contra: ac proin, sic « suadente æquitate canonica, lege, seu consuetudine, in utro« que foro agitari possunt; ita tamen ut qui prævenit, ab al«tero impediri amplius in judicando non possit. » (Reiffenstuel, in titulum 2, libri 2 Decretalium, n. 151.)

[ocr errors]

«

2° «< Sunt autem causæ istæ aliæ civiles, aliæ criminales.

3° « Causæ civiles mixti fori perhibentur quæ quidem originaliter sunt sæculares, propter certam tamen qualitatem spiritualem habent respectum ad forum ecclesiasticum; vel << quæ originaliter sunt ecclesiastica; propter qualitatem tamen << temporalem adjunctam, etiam forum sæculare respiciunt. << Res tota magis exemplis quam certa definitione demonstrari « potest :

« Ita contractus inter laicos initi, originaliter quidem sunt a de foro sæculari. Sin autem juramentum accesserit, propter «< istam qualitatem spiritualem juramenti, fiunt mixtæ jurisdic« tionis; intellige quoad executionem contractus jurati: nam si de valore jurainenti quæratur, cognitio privative ad eccle«siasticum judicem pertinebit. » (Capite Licet mulieres 2, de jurejurando, in 6. Capite Novit 13, de Judiciis. — Capite ultimo, de Foro competenti, in 6. Capite Quamvis, de Pactis, in 6.)

[ocr errors]

« Ita testamenta laicorum, etiam originaliter ad forum sæcu«lare spectant si tamen legata ad pias causas inserta sint, <«< quantum ad ista legata eorumque executionem efficiuntur « mixti fori.» (Tridentinum, sess. 22, cap. 8, de Ref...)

«Ita causæ decimarum, juris patronatus, etc., originaliter <«<ecclesiasticæ sunt: si tamen in hujusmodi causis super nuda. « possessione et insistentia juris ecclesiastici agatur, et quæ«ratur quis in possessione decimarum vel juris patronatus sit, « si laicus decimas solvere recuset, tunc etiam ex communi « sententia, maxime de consuetudine, judex sæcularis cognos« cere poterit; quia possessio seu nuda insistentia, cum sit « facti, temporalis censeri potest, dummodo actio contra laicum <«< instituatur.

((

[ocr errors]

4° « De miserabilibus personis dubitatur an causæ illarum <« sint mixti fori? Dicuntur autem miserabiles personæ, quæ aliqua commiseratione dignæ sunt, ut viduæ, pupilli, peregrini, pauperes, captivi, oppressi et similes. Sane pro affir<«<mativa sine distinctione tenenda faciunt diversi juris canonici << textus.» (Caput Ex parte, 15, de Foro compet.—Caput Nuper 6, de Don. inter vir. et ux. ·Caput Super quibusdam 26, in fine de Verborum signif.) « Verum consuetudini et stylo judi« ciorum, teste Covarruvia, conformior est illa opinio, quod << tunc demum causæ miserabilium personarum ad forum eccle<«<siasticum spectent, si judex sæcularis in administranda justi«<tia negligens fuerit. » (Engel, in tit. 2 libri 2 Decret., n. 67.)

[ocr errors]

5° « Causæ criminales mixti fori dicuntur illæ, quæ versan<< tur circa crimina, a jure tum canonico, tum civili prohibita ac punienda. Cujusmodi sunt homicidium, adulterium, incestus, « sodomia, perjurium, sacrilegium, blasphemia, sortilegium, « divinatio, magia, et hujusmodi. Si quidem ex una parte ad « Ecclesiam pertinet de quocumque mortali peccato corripere quemlibet christianum (capite Novit 13, § Cum enim, de Judiciis); unde præsertim in libro quinto Decretalium de variis « criminibus per Ecclesiam puniendis tractatur. Ex altera vero « parte hodie pleraque crimina etiam puniuntur in foro sæcu

[ocr errors]

<«< lari...; sicque de facto, si non omnia, saltem pleraque cri<«< mina, quoad pœnam irrogandam sunt mixti fori: quamquam « de consuetudine plerumque Ecclesia punitionem criminum « inter laicos commissorum relinquat judici sæculari.

[ocr errors]

« Additur hic notanter saltem pleraque crimina : quia hinc excipi debet crimen hæresis, utpote quod est mere ecclesiasti« cum (capite Inquisitionis, de Hæreticis, in 6); ac proinde res« pectu ejus solus judex ecclesiasticus, non autem sæcularis, « etiam inter laicos est competens. Quamvis sæculares principes, « potestates ac rectores locorum, ad commonitionem et requi«sitionem Episcoporum, teneantur fideliter atque efficaciter «Ecclesiam contra hæreticos eorumque fautores adjuvare ac « defendere, juxta officium et posse suum. » (Cap. Ad abolendam, et cap. Excommunicamus, de Hæreticis.)

« Similiter, quod simonia sit crimen mere ecclesiasticum, « atque ideo judex sæcularis non possit aliquo modo se de eo « intromittere, neque cognoscere, tenet Abbas..., Clarus..., Fa<«<rinacius ..., citans doctores communiter. Et merito. » (Reiffenstuel, in tit. 2, libri 2 Decret., n. 158.)

« ÖncekiDevam »