Sayfadaki görseller
PDF
ePub

<< aliquando proceditur per viam inquisitionis generalis ad inve<< niendum malefactorem, ubi tam actor quam reus deficit. «Sed adhuc dicendum, tres istas personas vere aut ficte saltem <«< intervenire in omni judicio proprie dicto: et ostenditur so<«<lutione rationum in contrarium oppositarum. Ad primum: <«<eo casu vicem accusatoris supplet notorietas criminis, vel << præcedens fama eique succedanea criminis indicia. Ad secun« dum quandiu generaliter tantum proceditur, et de crimine <«< in certam personam non inquiritur, judicium vere non datur <«< (ut cum Maranta advertit Pirhing, hic n. 2); vel dici potest <«< cum eodem Pirhing, adesse quidem etiam hoc casu reum aliquem, non tamen certum, sed qui ex futuro eventu ali<< quando veniat certificandus. » (Ad titulum de Judiciis, libri 2 Decret., n. 16.)

[ocr errors]

6. Requiritur persona quæ postuletur vel pœna plecti, vel ad cedendam alteri rem aliquam cogi. Alioquin enim nullus esset in judicio actor, ac proinde nullum extaret judicium: nam in civilibus judiciis nullus actor esse potest nisi petendo aliquam rem, aliquod scilicet commodum sive bonum illud autem commodum non postularet judicialiter, nisi ei ab aliquo denegaretur : si enim nullus ei denegaret quod postulat commodum, eo pacifice frui posset, nec ad illud impetrandum ad judicem recurreret. Ergo nullum extare potest judicium civile absque persona quæ denuntietur tanquam aliquam rem alteri injuste denegans. Pariter in judicio criminali nullus actor esse potest, nisi aliquem denuntiando tanquam criminis reum; ac proinde nullum peragi potest criminale judicium, nisi circa personam criminis accusatam. Persona autem quam actor contendit vel crimen patrasse, vel aliquid injuste denegare, reus vocari solet : quo nomine designatur eo quod ab ipsa aut contra ipsam res, de qua disceptatio est, a judice postulatur.

7. Requiritur tandem ad proprie dictum constituendum judicium, causæ disceptatio, id est, ut proferantur rationes actoris ad probandam postulationis suæ justitiam, et fiat reo eis respondendi et sese defendendi facultas. Si enim actor contra

reum affirmaret dumtaxat, nulla adducta probatione; vel si reus ad sese defendendum non vocaretur; et judex nihilominus sententiam proferret, sententia hujusmodi judicium proprie dictum non constitueret: quia scilicet ex usu loquendi unanimiter recepto, ea vox judicium in materia forensi, non designat nisi eam sententiam, quam post disceptatam prædicto modo causam pronuntiat judex. Posset quidem absolute princeps (vel alius etiam magistratus ea præter-judiciali potestate instructus), si veritatem aliunde certo compertam haberet, omissa disceptatione pronuntiare: at vero tunc judicialiter non procederet. Unde ad forensis judicii essentiam omnino pertinere censenda est causæ disceptatio. Diximus requiri ut fiat reo sese defendendi facultas, non autem ut de facto sese defendat vel compareat si enim reus ad judicium vocatus sit contumax, id est, venire recuset, hac ipsa agendi ratione implicite respondet et fatetur, sese omni efficaci defensionis medio destitui; quæ responsio ad requisitam ex parte rei causæ disceptationem plane sufficit, ut ex jure naturali invicte demonstrari potest : si enim pronuntiari nequiret sententia nisi comparente et sese defendente reo, posset judicialis administratio justitiæ a quolibet reo præpediri; siquidem sese contumacem constituendo, et nihil intentatæ actioni respondendo, irritam faceret judicis potestatem.

8. Præter quinque modo enumeratas conditiones, nulla alia requiritur ad constituendum proprie dictum in materia forensi judicium. Enumeratæ scilicet conditiones sunt: 1° ut pronuntietur de eo quod alicui ex jure debetur; 2° ut hujusmodi sententia feratur a persona ad faciendam justitiam legitime constituta; 3° ut versetur circa id quod petit aliquis, seu ut interveniat aliquis actor; 4o ut versetur circa id quod petitur contra aliquem, seu ut constituatur aliquis tanquam reus; 5o ut feratur præmissa causæ disceptatione. Jam vero is est loquendi usus in materia forensi unanimiter receptus, ut positis quinque recensitis conditionibus, adfuisse proprie dictum judicium ab omnibus intelligatur; nec est ullus scriptor, ullus juris pe

ritus, qui postulet aliquid descriptæ judicii formæ adjici, ut judicium proprie dictum dici merito possit et debeat. Nisi ergo velimus indebite loqui, et arbitrarie sensum illius vocis pervertere et immutare, agnoscere debemus, in sententia præfatis conditionibus vestita, totam reperiri forensis judicii essentiam sive naturam. Quod quidem non impedit quin a lege possint aliæ atque aliæ pro variis materiis præscribi formalitates, quibus omissis irritum et nullius effectus judicium declaretur : at vero tunc, judicium, quantumvis a jure positivo irritetur, minime a natura et essentiali conditione judicii deficit. Et certe judicia etiam in quibus omnes juris positivi formalitates accurate servatæ fuerunt, aliquando a tribunali superiori tanquam injusta et ex errore judicis prolata rescinduntur: nemo tamen est qui neget ea vera fuisse judicia, aut qui eadem alio nomine

vocet.

9. Ex præmissis autem facilis efficitur ad rectam et genuinam forensis judicii definitionem gressus. Ea nempe pro accurata recipi debebit definitio, quæ omnes et solas supra recensitas quinque conditiones clare exprimet. Quod, inter alias quæ excogitari possent, præstare satis videtur hæc formula: judicis, de jure ab Actore contra Reum prætenso, præmissa disceptatione, sententia. Per eas voces sententia de jure exprimitur prima essentialis conditio, ut nempe sententia sit de eo quod alicui ex jure debetur. Vox judicis, secundæ conditioni satisfacit, qua requiritur ut sententia feratur a persona ad reddendam justitiam legitime constituta: non enim vocatur judex nisi ad exercendam justitiam legitime positus aut deputatus. Tertia vero et quarta conditio pariter adimplentur, dum additur ab Actore contra Reum prætenso. Quinta tandem, dum subjicitur, præmissa disceptatione.

10. Cæterum exposita de natura judicii doctrina, cum ea consonat quæ a probatis doctoribus communiter tradi solet; qui variis licet formulis utantur, idem tamen quoad rem exprimunt; ut satis patebit ex paucis quas subjicimus judicii definitionibus, passim in eorum scriptis occurrentibus legitimæ controversia

inter Actorem et Reum ortæ apud Judicem disceptatio et definitio. (Maschat, Institutiones canonicæ, tom. 1, pag. 671, edit. Romæ 1757.) Legitima controversiæ quæ inter Actorem et Reum intercedit, per Judicem cognitio, discussio et definitio. (Söll, Tractatus de Judiciis, initio, et eodem modo Zoesius, de Judiciis, n. 2, et Pirhing, pariter de Judiciis, n. 2.) Addit loco citato pater Söll, hanc esse communiter a doctoribus traditam judicii notionem. Posteriori loco descriptam definitionem refert etiam Schmalzgrueber et eam cæteris anteponit (ad tit. 1, lib. 2 Decretal., n. 2). In idem recidit definitio a Ferrario tradita, quam dicit esse in re communem apud doctores: legitima rei controversæ apud judicem inter litigantes tractatio seu disceptatio et dijudicatio (Ferraris, ad vocem Judicium, n. 1). Ex quo definiendi modo, apud doctores consueto, satis patet non novam esse, sed communem et receptam quam tradimus de judicii natura notionem.

11. Jam perspici potest quomodo judicium differat a quæstione, lite, causa et instantia. « Ut ex definitione paulo ante « tradita patet (ait Schmalzgrueber), judicii nomine venit con«troversiæ et quæstionis in judicium deductæ tota discussio, « quæ fit et durat a citatione usque ad sententiam. Quæstio est « ipsa res vel jus controversum quod deduci in judicium po« test: quod si actu in judicium deducatur, causa vocabitur; << ut adeo causa et quæstio in hoc solum differant, quod causa « proprie non dicatur nisi in judicio, quæstio autem etiam « extra illud. Litis nomine plerumque venit actio, qua causa « controversa deducitur in judicium, sive in rem, sive in per« sonam sit. Instantia denique est exercitium actionis, quod a litis contestatione incipit, et usque ad sententiam definitivam << durat, si feratur; si non feratur, biennii aut triennii lapsu, «<et etiam Rei ab observatione judicii absolutione, de jure sal

tem civili (Justinianeum jus ibi intelligit auctor) extinguitur. « Porro quæstio, quæ in judicio disceptatur vel disceptari po<< test, est duplicis generis, facti et juris. Facti quæstio est, cun << de facto, de quo forte nondum liquet, vel si de hoc liqueat,

« de circumstantiis facti quæritur; exempli gratia, quis fecerit, << quo modo, quo loco, quo tempore, quibus circumstantiis, etc. « Juris quæstio est, quando quæritur de facti merito, quod in << eo consistit, ut jus facto recte applicetur interrogatur ergo <«< in hoc, an id quod factum est, jure factum sit, et quid de << hoc facto leges statuerint; exempli gratia, an recte Titius << occiderit Caium, et si male occidit, qua pœna sit affi<«< ciendus » (in titulum 1, libri 2 Decretalium, n. 3). Vide etiam Maschat (Institutiones canonicæ, tom. I, pag. 671, edit. Romæ 1757).

12. Ex dictis etiam patet qualis proprie sit judicis potestas : est nempe potestas jurisdictionis simul et imperii, seu (ut dicunt pragmatici) jurisdictio imperio mixta. Nam primario seu principaliter judex efficitur aliquis per potestatem causas cognoscendi et jus quoad eas dicendi ; quæ potestas jurisdictio vocatur. Sed inanis remaneret potestas hæc, nisi ei adjungeretur et facultas vim coactivam aliquam exerendi. Necesse nempe est ut simul possit judex partes citatas et testes cogere ad comparendum, necnon sententias suas ad executionem efficaciter deducere potestas autem coercendi imperium dicitur; unde revera jurisdictio in judice, ut vera sit et non derisoria, debet necessario esse cum aliquo imperio conjuncta. Dicimus cum aliquo; quia, attenta judicialis potestatis essentia, sufficit ea coercendi facultas, quæ necessaria est ad judiciorum expeditionem et sententiarum executionem. Et eam quidem coercendi potestatem habere judex censetur, hoc ipso quod judex legitime constituatur majorem autem ex solo judicis officio non habet.

:

« ÖncekiDevam »