Sayfadaki görseller
PDF
ePub

improbitate merito suspectum se reddit is, qui judicare vel judicanti assistere vult in causa, cujus ante defensionem sus«< cepit: neque enim præsumi potest pronuntiaturus aut sua« surus adversus ea, quæ ante tanquam justa defendit. »>

Circa expositam regulam quærendum occurrit, utrum sit de jure naturali, an vero tantum de jure positivo; et insuper an hodiedum vigere censenda sit; ita ut hodie etiam nullitate laboret judicium ecclesiasticum, in quo dicta regula violata fuit.

1° Ad jus naturale merito referenda videtur præfata regula. Nam de jure naturali est, ut ii non constituantur quoad certam causarum speciem judices, qui, attenta humana conditione, injustam sæpe sententiam in hujusmodi causis proferrent atqui frequentes erunt injustæ sententiæ, si ii judicent qui advocati munus in eadem causa egerunt; ut patet ex ratione a citato Schmalzgrueber allata: et aliunde illa injustitia facile præcaveri potest, causas hujusmodi attribuendo aliis judicibus, qui ex dicta ratione suspecti non sint. Ergo rectal ratio dictat et jus naturale præcipit, ut a judicanda causa removeatur judex, qui in eadem causa prius advocatum egit.

2° Idem simul ex lege ecclesiastica præscriptum fuit: nam ita ferebat lex codicis Justinianei, a citato Schmalzgrueber allegata; et legem illam praxi suam fecit Ecclesia. Præterea cautum fuit jure ecclesiastico, ut infra ostendemus, ne causam judicare posset judex suspectus suspicione non frivola : porro qui advocatum in eadem causa egit, hoc ipso inter suspectos judices reponendus est; et nequaquam frivola, sed gravissima ratione fundatur in hoc casu suspicio. Ergo tanquam naturalis simul et ecclesiastici juris dispositio habenda est regula, qua decernitur ne judex valide pronuntiare possit in causa, in qua advocatum egit.

3° Prædicta lex hodiedum censenda est in toto suo robore permanere. Nam jus naturale semper idem permanet, nec contra ipsum ulla induci potest legitima præscriptio. Insuper, etiam quatenus ecclesiastica dumtaxat considerata, lex de qua agimus minime absolevisse dicenda est; quia probari nequit

eam unquam e praxi excidisse. Hinc etiam hodie pro nulla habenda est sententia judicis ecclesiastici, qui in eadem causa advocatum egit.

Quod tamen limitandum est, si agatur de supremo judice : nam eum posse in propria causa pronuntiare, infra probatur : a fortiori ergo poterit causam in qua prius advocatum egit dirimere. Unde si quis postquam advocatum egit, ad Summum Pontificatum evehatur, poterit tanquam Papa judicare de ea causa, quam antea tanquam advocatus defenderat.

REGULA 3a. Valide pronuntiare nequit judex, qui consimilem ipse causam, tanquam Actor vel Reus, habet. - Id probare solent canonista per decretalem Innocentii III, quæ habetur capite 18, tituli 1, libri 2 Decretalium. Cujus decreti pontificii hæc extitit occasio: orta erat lis inter conventum Vindebonensem et archidiaconum Carnotensem. Ad eam dirimendam in judicem delegavit Innocentius III Parisiensem archidiaconum. At postea certior factus prædictum archidiaconum Parisiensem in simili causa litigare, ei tanquam judicem delegatum substituit decanum quemdam. Quia vero, inquit, cum eumdem archidiaconum similis pene causa contingat, nimis favorabilis parti alteri videtur, nos te, fili Decane, loco ipsius archidiaconi subrogantes, mandamus quatenus (non obstantibus prioribus litteris) in causa, ratione prævia, procedatis. Illa vero præfati Pontificis dispositio a glossatoribus et canonistis pro regula et lege unanimiter habita fuit. Cui constantem Ecclesiæ praxim consonare dubium non est.

Eadem vero regula simul ex jure naturali firmari potest, ut satis ostendunt rationes, quas sic exponit Schmalzgrueber (in titulum 1 de Judiciis, libri 2 Decretalium, n. 17) : « Non « admittitur tanquam judex ordinarius vel delegatus ad tracta«tionem causæ, qui consimilem habet ipse tanquam Actor vel «Reus. (C. Causam 18, de Judiciis.) Ratio est quia merito præ<< sumitur, judicem in causa suæ cognitioni commissa ita ju<< dicaturum, sicut ab aliis judicari vellet in consimili sua; et quod tanquam pars litigans æquum justumque existimat in

[ocr errors]

a sua, id æquum justumque judicaturum in causa aliena, ne « sibi contradicat, et alio jure videatur uti in alienum, quam <«< quo jure utitur in seipsum. »

Vigere autem etiamnum ubique dicta regula probatur, tum ex eo quod pertineat ad jus naturale, immutationibus minime obnoxio; tum quia probari nequit ullibi eam legitima in contrarium præscriptione obsolevisse. Ergo etiam hodie a cognoscenda et dijudicanda causa removendus est judex, qui similem ipse causam habet; et si contrarium fiat, pro nullo et irrito totum judicium habendum est.

REGULA 4a. Nullus regulariter in propria causa judex esse potest. Adeo ex jure naturali evidens est illa regula, ut illam probare supervacaneum sit; nec dubitari ullatenus potest, quin et semper viguerit, et hodie etiam vigeat. Unde in quæstionem vocari tantum possunt exceptiones quædam modo referendæ, quarum intuitu posuimus in thesi vocem regulariter.

« Multo minus (ait Schmalzgrueber, in titulum de Judiciis, « n. 17) regulariter potest aliquis esse judex in causa propria, « seu tali, cujus emolumentum vel damnum ad ipsum suo << nomine pertinet; nam in hoc casu multo major est suspicio << affectionis erga causam, et inde consurgens periculum insin« ceri judicii.

[ocr errors]

REGULA 5a. Dantur ad prædictam regulam exceptiones quædam. — Excipi solet judex supremus, qui potest in propria causa, id est, in causis quas habet cum subditis suis, jus dicere. Item id possunt judices inferiores in certis quibusdam causis. Tandem ad judicem pertinet judicare de sua jurisdictione, quando illa in dubium vocatur. De triplici illo exceptionum capite breviter dicendum quid teneri debeat.

Prima exceptio. -Eam sic proponit et discutit Schmalzgrueber (in titulum 1 de Judiciis, libri 2 Decretalium, n. 18): «Dubitatur 1° an princeps, seu judex supremus, superio« rem non recognoscens, uti est Papa, imperator vel rex, in «< causa propria, sive quæ vertitur inter ipsum et subditos, ju<< dex esse possit? Negativa videtur colligi ex capite Forus 10,

[ocr errors]

« de V. S.; ubi ad judicii substantiam requiruntur tres per«sonæ, Judex, Actor et Reus: casu autem quo princeps de «< causa inter se et subditum suum controversa cognosceret, « præter ipsum et collitigantem subditum nemo interveniret : <<< ergo. -Sed tenenda est affirmativa sententia. Ita Glossa (in c. Cum venissent 12, de Judiciis), Abbas, Layman, Bar<< bosa, Pirhing, Viestner, qui tamen cum aliis monet, tali casu <«< consultius et juri naturali conformius acturos principes et « similes magistratus supremos, si vel arbitris causas inter se <«<et subditos controversas decidendas committant, vel judices « ordinarios vel delegatos constituant, qui jus inter ipsos et « subditos suos dicant, juxta legem Si adversus 2, c. Si adver« sus fiscum, et praxim modernam, qua lites eorum fiscales «< cognoscuntur et terminantur ab iis, qui cameræ seu fisco principis præsident. Cæterum responsio multiplici probari « argumento potest: primo ex capite Cum venissent citato, ubi cognitio quæstionis, super Sedis Apostolicæ privilegiis orta, « denegatur judicibus summa illa Sede inferioribus. Secundo << ex lege Et hoc 41 (juncta glossa marginali) ff. de Hæred. « instit., ubi imperator Tiberius in causa propria sententiam « dixit... Tertio ex lege un., c. Si quis imper. maledix., ubi « decernitur ut is qui animo injuriandi maledixerit principi, « ad ipsum remittatur, ut cognoscat de injuria sibi illata... « Quarto ex ratione; nam hoc videtur exigere plenitudo po«testatis, ob quam cogi non potest ut alterius judicio se subjiciat. Quinto denique, quia cum princeps ejusmodi vel ma«gistratus, supremus sit legum conditor, custos vel vindex, <«< nihil nisi æquum justumque pronuntiaturus præsumitur. Nec « obstat caput Forus citatum, et alii textus qui in contrarium allegari possunt; quia ternarius ille personarum numerus præscriptus est solum jure positivo humano, quo princeps << supremus, utpote a se vel antecessoribus condito, non liga<< tur consequenter non prohibetur per se loquendo in tali«bus causis judicis simul et Actoris vel Rei personam susti

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

« nere. >>>

[ocr errors]
[ocr errors]

Secunda exceptio. Respicit casus quosdam particulares, in quibus sententiam valide proferre possunt etiam judices Papa inferiores, licet in his casibus aliquo sensu in propria causa judicent. De qua quæstione sie Schmalzgrueber (loco citato, n. 19) « An judex, Papa, vel principe inferior, possit in causa propria judicare, vel jus sibi ipsi dicere? Respondeo, regu<«<lariter non posse... Ratio est quia in propria causa jus dia cens, propter naturalem affectionem ad eam, merito est « suspectus; nisi suspicionem hanc purget dignitas, uti purgat <«< in judice supremo. Proceditque hoc etiam de arbitro, ita << quidem ut non tantum sententia judicis, sed etiam arbitrium. «< in propria causa prolatum invalidum sit... Dixi autem regu« lariter; nam plures sunt casus quibus inferior judex legitime << procedit in causa quæ ipsiusmet est, aut esse videri potest : « veluti primo in iis quæ sunt jurisdictionis voluntariæ; nam in « his, ut quis publicam simul et privatam personam sustineat,

[ocr errors]

permittunt jura, ut patet ex lege Si consul 3, ff. de Adoptione, « et lege Apud fidelium 18, ff. de Manu vindict.; ubi statuitur <«< emancipari et in adoptionem dari aliquem apud seipsum « posse. Excipiuntur ii actus qui specialem causæ cognitionem « exposcunt... Secundo si factum, exempli gratia, injuria ipsi « judici illata, sit notoria... Tertio, Episcopus vel alius similis prælatus judicare potest in causa suæ Ecclesiæ : ubi tamen « est distinguendum an causa directe et principaliter spectet << ad ipsam Ecclesiam et dignitatem episcopalem, an ad Epi« scopi ipsius eique similis prælati personam : si primum, potest « Episcopus in causa esse judex... Notant tamen doctores << eumdem hoc casu recusari posse a partibus tanquam suspec<< tum, ob præsumptionem singularis affectionis erga suam Ec« clesiam si secundum, non potest esse judex. »

:

Tertia exceptio. Respicit quæstionem, utrum judex cujus jurisdictio, quoad causam aliquam ad ipsius tribunal perlatam, in dubium vocatur, possit ipse pronuntiare, ad causam illam sese extendere suam juris dicundi potestatem. Quamvis ejusmodi sententia videatur esse judicium in propria causa, cer

« ÖncekiDevam »