Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Secundo, potest delegatus a stricta et litterali rescripti observatione recedere, quando id suadet evidens æquitas, aut necessarium est ut Reus sese defendere possit. « Quia, ait « Schmalzgrueber, Papa rescribendo non censetur derogare « juri partium. » (In tit. 29, l. 1 Decret., n. 28.)

Tertio, item quando partes renuntiant favori per formam rescripti ipsis concesso. Verbi gratia, si rescriptum præscribat causam judicari in tali loco, poterit, consentientibus partibus, in alio judicari; modo tamen iste alius locus jurisdictioni delegantis subjaceat, vel (si non subjaceret) modo ille consentiat cui subjectus est. In nullo quoque (ait Bonifacius VIII) casuum prædictorum judex extra civitatem seu diœcesim, in quibus deputatus fuerit citet partes, nec de causa sibi commissa cognoscat nisi ad id expressus accesserit earumdem assensus. (Cap. Statutum 11, tituli 3, libri 1, in 6.)

In his autem, et si qui similes alii sint, casibus, licet delegatus a littera rescripti videatur tantisper recedere, non tamen proprie excedit potestatem sibi concessam; sed dumtaxat eam potestatem ex legitima circa delegantis mentem interpretatione æstimat.

VI.

De potestate delegati judicis.

Delegati potestas metienda est, tum ex potestate delegantis, tum ex mandato concesso. Unde certum est delegato competere non posse jurisdictionem qua caret delegans : sed vicissim, ex eo quod aliquid possit delegans, non continuo concludendum. est idem posse delegatum; hic enim non aliud potest quam quod ille per mandatum concesserit.

Nihilominus eam saltem potestatem delegatus semper habet, ipso facto quod delegatur, sine qua mandatam sibi jurisdictionem exequi non posset. Quænam illa sit potestas, ex solo delegationis facto fluens, hic breviter indicandum venit.

1. Potest citare partes inter se contendentes ut compareant: et, si legitime citatæ comparere, aut ejus mandato alias parere contumaciter recusent, illas potest remediis opportunis ad id compellere. Ita communiter doctores; et constat capite De causis (4, tituli 29, libri 1 Decretalium), quo sic decernit Alexander III: Illis etiam qui pro causis tibi commissis ad citationem tuam venire, aut tuo super his parere judicio neglexerint, si tale fuerit negotium, quod certa exinde pœna in canonibus exprimatur, eamdem infligas; alioquin ipsos, pro delicti qualitate et causæ, secundum tuum arbitrium punire procures. Quod et applicandum venit subdelegato, cui causam commisit delegatus Papæ, ut deducitur ex capite Ex litteris (29, tituli 29, libri 1 Decretalium).

2. Hanc potestatem puniendi et compellendi exercere potest, non solum in partes litigantes, sed etiam in alios qui jurisdictionem ejus vel processum causæ impediunt, aut malitiose retardant tam eos qui trahuntur ad causam, quam principales eorum fautores (si eos manifeste cognoveris justitiam impedire) districtione ecclesiastica poteris coercere (Alexander III loquens de Sedis Apostolicæ delegatis, capite Quia quæsitum 1, tit. 29, libri 1 Decret.). Quod etiam procedit quoad Episcopum, qui delegatum Papæ in exercitio jurisdictionis suæ impediret ; ut constat ex decretali Sane Alexandri III ad Carnotensem Episcopum: Tuæ quæstioni duximus respondendum, quod judex a Nobis delegatus vices nostras gerit: unde in causa illa superior est et major illis quorum causam suscepit terminandam : ideoque si Episcopus vel alia persona quæ non sit de jurisdictione illius, in causa quam ei delegamus, rebellis aut contumax fuerit, secundum qualitatem facti poterit vel interdicti, vel suspensionis sententia a judice delegato compelli : ita quod judex secundum negotii qualitatem temperate procedens, Episcopo vel ingressum Ecclesiæ, vel sacerdotale officium interdicat, aut etiam terram illius, quæ ad jurisdictionem suam pertinet, specialiter interdicto supponat. (Capite Sane 11, tituli 29, libri 1 Decretalium.) Circa hanc decretalem disputant canonistæ, an posset Papæ de

legatus interdicto subjicere terram quæ non pertineret specialiter id est etiam quoad dominium temporale) ad Episcopi jurisdictionem quia nempe ambiguum est utrum vox specialiter conjungenda sit cum præcedenti pertinet, an potius cum sequentibus specialiter interdicto supponat; quam quæstionem, utpote minus utilem omittimus. Addemus tantum moneri per jura ipsa delegatum Papæ, ut mitius agat in Episcopum (propter eminentiam episcopalis dignitatis), quam in alios (capite Pastoralis 28, tituli 29, libri 1 Decret.); nisi forte (ut dicitur capite Quia pontificali 2, de Officio et pot. jud. deleg., in 6) aliter fieri suaserit nimia contumaciæ protervitas, seu culpa.

3. « Potest judex delegatus, si ei pars citata objiciat juris«dictionis defectum, cognoscere regulariter num sua sit jua risdictio; prout sumitur ex capite Ex parte 33, de Rescriptis. « Et hinc discrimen est inter judicem ordinarium et delega« tum : nam judex ordinarius tantum potest cognoscere an <«< sua sit jurisdictio, quando ipsi objicitur quod non sit com<< petens respectu partis citata; non vero quando ipsi objicitur quod nullam habeat jurisdictionem. Atvero delegatus << cognoscere potest num sua sit jurisdictio, etiamsi pars citata ipsi objiciat, quod nullam jurisdictionem habeat, ex capite << quod dicat rescriptum delegationis esse invalidum. Ratio disparitatis est, quia judex ordinarius, cum defectus omnis <«< jurisdictionis ipsi objicitur, hanc fundatam non habet; et << hinc nec pronuntiare interlocutorie de illa potest, ne judicet « directe in causa propria. At judex delegatus, cum omnia << agat nomine delegantis, de cujus jurisdictione ut supponitur <«< nullum movetur dubium, ipse quoque jurisdictionem fun

datam, consequenter etiam potestatem habet cognoscendi << utrum litteræ delegationis, a delegante datæ, sint validæ. » (Schmalzgrueber, in tit. 29, libri 1 Decretalium, n. 34.)

<<< Potest delegatus absolvere actorem ab excommunicatione, << quam incurrit post rescripti impetrationem, ob causam per«tinentem ad eam, ob quam delegatio facta est; nisi illa sit

specialiter reservata Papæ. » (Schmalzgrueber, ibid., n. 35.)

Ita disponit decretalis Prudentiam Coelestini III (capite 21, tituli 29, libri 1 Decretalium, § 2). « Ratio est quia, cum excom<<municatio a communicatione forensi removeat, ita necessa<< rium est, ut causa principalis per delegatum expediri possit. « Addidi ob causam pertinentem, etc. : nam si ob causam di<< versam et ad eam quæ delegata est non pertinentem excom<<municatus est, ad excommunicatorem est remittendus. Qui si «< absolvere eumdem renuat, videndum an ex justa causa re<< nuat, an per malitiam. Si hoc secundum, juxta paragraphum <«< citatum (nempe § 2, dicti capitis Prudentiam), ipse delegatus << absolvere eumdem poterit. Si vero primum, absolvi a dele<< gato non poterit, ac proinde ab agendo ipse repellendus, et << Papa de statu causæ informandus est... Si causa dilationem << non pateretur ......., excommunicatus posset a delegato absolvi ad « reincidentiam, sive ad præsentem tantum actum judicialem <«<exercendum; ita ut isto peracto in excommunicationem « reincidat.» (Schmalzgrueber, loco cit.)

5. Quando reus intra præfixum terminum non comparet, et causam legitimam absentiæ non habet; et aliunde actor probat se fuisse in possessione, et postea spoliationem passum fuisse; potest delegatus auctorem in possessionem restituere. Ita quippe disponit decretalis Consultationibus Alexandri III (cap. 10, tituli 29, libri 1 Decretalium).

6. « Potest delegatus a Papa, non tantum de causa sibi com« missa cognoscere et super ea ferre sententiam, sed etiam « latam exequi, ut constat ex capite Significasti (7, tituli 29, <«< libri 1 Decretalium): pro quo habet annum integrum conti<< nuum, a lata sententia numerandum (capite Quærenti 26, <«< tituli 29, libri 1 Decret.).

<«< An idem dicendum sit etiam de delegato a judice ordinario « inferiore, controvertunt doctores... Sed retinenda est affir«mativa sententia tanquam probabilior. » (Schmalzgrueber, in titulum 29, libri 1 Decretalium, n. 37.)

7. Sæpe evenit ut delegatus a Papa sententiam suam per seipsum suosve ministros non exequatur, sed ordinario judici

exequendam mandet; quia per illum melius fieri potest, cum officiales idoneos habeat, quales plerumque non habet ipse judex delegatus. Quo casu quæritur an ordinarius parere teneatur, id est, delegati pontificii sententiam exequi? Affirmative respondent doctores communiter : « Potest delegatus Papæ (ait « Pirrhing) executionem sententiæ a se latæ etiam judici or«dinario demandare; cui ordinarius obedire debet, et a quo << compelli potest ad parendum et exequendum; quippe qui << ipso ordinario in hac causa major et superior est » (in tit. 29, libri 1 Decret., sect. 4, § 3, n. 93). Id tamen intelligendum est regulariter: nam si ordinarius sciat injustam esse delegati pontificii sententiam, aliqua oritur inter doctores controversia; quam vide apud Schmalzgrueber (in tit. 29, libri 1 Decret., n. 18).

8. «< Delegatus Sedis Apostolicæ ad sententiæ a se latæ exe<«< cutionem, non tantum censuris, aliisque similibus remediis, « uti adversus contumaces et illam impedientes potest, sed « etiam, si ita necessarium fuerit, brachii sæcularis auxilium « implorare: quod etiam, si legitime illud imploraverit, denegari eidem non potest; et si hoc judex sæcularis indebite « neget, ad id exhibendum a delegato ecclesiasticis censuris compelli poterit. Colligitur ex canone Administratores (26, a causæ 23, quæst. 5). Proceditque hoc, ut auxilio isto uti de« legatus possit, etiamsi non sit munitus speciali clausula, qua « hujusmodi imploratio eidem permittatur. » (Schmalzgrueber, in tit. 29, lib. 1 Decretalium, n. 39.)

[ocr errors]

VII.

Quomodo cesset judicis delegați jurisdictio.

1. Cessat per mortem delegati, si delegatio ipsi personaliter, id est, expresso proprio ejus nomine, facta sit. Tunc scilicet delegati jurisdictio neque ad ejus hæredes, neque ad ejus successores transit. De qua nulla est controversia. Quod juris

« ÖncekiDevam »