Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT II.

UTRUM JUDICIORUM INSTITUTIO JURIS NATURALIS SIT, AN VERO DUMTAXAT POSITIVI.

:

Prænotandum. In judicio considerari possunt conditiones ad ipsius naturam seu substantiam pertinentes, sine quibus scilicet ab essentia judicii deficit; et aliæ formæ ad constituendum in suo esse proprie dictum judicium non necessariæ. In proposita autem quæstione, utrum judicia naturalis juris sint, hæc duo sedulo sunt distinguenda. Advertendum præterea institutionem judiciorum dupliciter dici posse ex jure naturali manare vel nempe eo sensu quod jus naturale præscribat in omni societate completa institui tribunalia, ita ut regulariter et ordinarie per judicia proprie dicta justitia reddatur; vel eo sensu quod, attento eodem jure naturali, nunquam et in nullo casu possit justitia aliter administrari. Quibus prænotatis, sit PROPOSITIO Ia Ex jure naturali, debet in omni societate completa judiciorum proprie dictorum institutio induci. Nam ea est in præsenti naturæ lapse statu hominum conditio, ut multæ lites et delicta perpetuo tum in societate ecclesiastica, tum in civilibus præcipue societatibus exoriantur. Necessarii inde multi magistratus qui et delicta coerceant et lites dirimant. Iterum autem ob prædictam naturæ humanæ ad delinquendum proclivæ conditionem, nisi ordinarie et regulariter dicti magistratus adstringantur in jure dicundo ad eas formas servandas quæ de substantia judicii sunt, persæpe ex negligentia, errore, aut partium etiam studio, in transversum agentur, et a justitiæ tramite aberrabunt. Dictat ergo recta ratio, et bonum publicum aperte postulat, ut in omni societate completa, id est, sive in Ecclesia, sive in qualibet temporali republica, tribunalia constituantur; et judices teneantur supra expositas quinque conditiones ad proprie dictum judicium ne

cessarias, ordinarie saltem, in facienda justitia observare. PROPOSITIO IIa. - Institutio judiciorum non est de jure naturali, eo sensu quod omnia crimina coerceri et omnes omnino lites dirimi debeant per judicia proprie dicta. - Ideo semper deberent magistratus in reddenda justitia substantiales judicii formas adhibere, et nunquam possent procedere extra-judicia– liter, quia id postularet bonum publicum seu generale societatis; atqui bonum publicum non ita rigorose postulat ut in omnibus omnino coercendis criminibus et dirimendis litibus, per formam judicialem procedatur; sed permittit imo et postulat ut aliquæ dentur exceptiones. In certis enim casibus pericula et incommoda traheret regularis causæ disceptatio actorem inter et reum; tum ob moras et dilationes ad id necessarias, tum quandoque ob scandalum ex regulari processu oriturum. Sit in exemplum ordinaria in delinquentes milites exercenda justitia : si pro minoribus militum culpis puniendis, teneretur dux militum judicialiter procedere, ita ut admittenda foret Rei defensio, tota ut patet in nihilum abiret militaris disciplina, unde et magnum exurgeret reipublicæ damnum. Postulat ergo bonum publicum, ut potius quandoque accidat aliquem militem insontem puniri, aut nimia pœna culpam ejus plecti ex omissis judicialibus ad veritatem exacte discernendam cautionibus, quam dilationibus et discussionibus forensibus, exercitus vim et ordinem præpediri et perturbari. Porro non desunt alii ejusmodi casus in quibus tum ecclesiasticus, tum sæcularis magistratus, ita postulante majori bono publico, debeat posse procedere extra-judicialiter. Judicia ex informata conscientia in quibusdam circumstantiis a concilio Tridentino episcopis permissa, utilia procul dubio et legitima sunt. In iis porro judicii forensis substantialia non sunt necessario servanda, ut suo loco dicetur. Ergo licet ex jure naturali induci debeat generaliter judiciorum proprie dictorum institutio, non ita urgere lex illa naturalis censenda est, ut non possit princeps ipse, et alii magistratus ab ipso constituti, in certis casibus justitiam extra-judicialiter, id est, omissis etiam

aliquibus ex supra enumeratis quinque conditionibus, ad judicium proprie dictum constituendum necessariis, exercere.

PROPOSITIO IIIa. - Præter formalitates ad constituendum judicium proprie dictum necessarias, quæ substantiales dici solent, cæteræ ad jus humanum referendæ sunt. — Licet enim ejusmodi formalitates utiliter præcipi possint et soleant, de unaquaque tamen dici potest, non induci ex ipsius omissione generale injustitiæ periculum; quod periculum e contra certo aderit si generaliter omitti permittatur aliqua ex quinque constitutivis supra descriptis judiciorum formalitatibus. Hinc ejusmodi non substantiales formalitates variæ apud varias respublicas reperiuntur; imo in unaquaque republica, et in ipsa Ecclesia, pro variis temporibus mutationes passæ sunt. « Cætera (ait Schmalz« grueber), ut libelli oblatio, litis contestatio, juramentum ca« lumniæ, feriæ, dilationes, fatalia, sententiarum formulæ, et <«< similia, sunt juris positivi humani; quia non necessitatem, « sed solemnitatem sapiunt. » (In titulum de Judiciis, libri 2 Decretalium, n. 4.)

CAPUT III.

JUDICII IN VARIAS SPECIES DIVISIO.

1. Dividitur in ecclesiasticum et sæculare. In priori ecclesiastica, in posteriori sæcularis potestas per suos magistratus jus dicit.

2. In civile et criminale: hoc puniuntur malefacta; illo cœteræ lites dirimuntur.

3. In ordinarium sive solemne, in quo solemnitates omnes a lege præscriptæ servantur; et extraordinarium sive summarium, in quo servari tantum necesse est requisita ad naturam judicii et veritatem cognoscendam.

4. In petitorium et possessorium. « Petitorium vocatur in «< quo litigatur de proprietate rei, id est, in quo disceptatur

<«< super rei (verbi gratia, domus, beneficii ecclesiastici, aut «< juris eligendi, vel patronatus) dominio vel quasi dominio; vel « super jure aliquo in re aut ad rem competente, puta, de jure « pignoris, servitutis, hæreditatis, etc.; petitque actor, se rei << controversæ declarari dominum vel quasi dominum, aut sibi jus in re vel ad rem competere... Possessorium judicium est, << in quo inter partes contentio est de sola rei vel juris posses<«<sione aut quasi possessione adipiscenda, retinenda vel recu

peranda; cum scilicet tantum actor petit, vel ut adipiscatur «< possessionem rei quietam nec in ea turbetur, vel ut recuperet <«< amissam. » (Schmalzgrueber, in titulum de Judicis, libri 2 Decretalium, n. 5.)

:

5. In simplex et duplex: simplex dicitur quando una pars est Actor, et altera Reus duplex vero, quando utraque pars est simul Auctor et Reus; quod accidit quoties uterque litigans alterum convenit, id est, eum in jus vocat et aliquid ab eo petit.

6. In judicium bonæ fidei, et stricti juris. « Judicium bonæ fidei est, in quo liberam potestatem a lege sibi concessam «< judex habet, ut æstimare ex æquo et bono possit quantum <«< Actori restitui debeat; adeoque adjudicare aliquid potest, de << quo inter partes haud conventum, et quod in libello non est «< petitum. Stricti juris judicium est, in quo facultas judicis est <«< restricta, ita ut ultra id quod vel nominatim inter partes << actum, vel specialiter legibus de negotio cautum est, senten<«<tia sua non possit progredi. Porro qualia judicia sint bonæ <«< fidei, qualia stricti juris, desumendum est ex genere actio<< nis; nam tale est judicium qualis est actio ex qua consurgit judicium. Enumerantur autem actiones bonæ fidei omnes, « § Actionem 28, institut. de Action. Cæteræ quæ ibi non sunt <«<positæ, stricti juris censentur.» (Schmalzgrueber, in titulum de Judiciis, libri 2 Decretalium, n. 9.)

Præter enumeratas judiciorum species, quæ scitu præcipue utiles sunt, non paucæ aliæ a juris peritis memorari solent; ast quæ nulla fere explicatione indigent, et quas ideo brevitatis causa omittendas duximus.

CAPUT IV.

AN ET QUO SENSU A JUSTINIANEO ETIAM JURE ECCLESIASTICA JUDICIA NORMAM ALIQUATENUS ACCIPIANT.

Ad regulandum in judiciis ecclesiasticis procedendi modum, nullam per se vim haberent Justinianeæ collectionis leges, utpote quæ a mera potestate sæculari processerint.

Atvero duobus modis contingere potuit ut in foro etiam ecclesiastico vim haberent ejusmodi leges: 1° si nonnullas expresse Ecclesia canonizaverit, id est, in canones seu leges ecclesiasticas sua acceptatione transmutaverit; 2° si generatim decreverit, observandum fore Romanum jus in iis materiis mere profanis pro quibus nulla occurrit juris canonici regula, et in quibus hæc Justinianei juris applicatio nihil inducit catholico dogmati aut aliis Ecclesiæ legibus contrarium. Porro utrumque revera contigit. Plures scilicet Romani juris dispositiones expresse suas fecit Ecclesia, ita ut in corpore juris canonici insertæ reperiantur. Item generaliter a Sede Apostolica sancitum est ut, ubi deficeret juris canonici regula, a jure Romano ea desumeretur, modo tamen illæsis omnibus canonicis decretis id fieri posset. Constat capite Intelleximus (1, tituli 32, libri 5 Decretalium) in quo Lucius III, de materia, pro qua (ut ipse dicit) nihil reperiebatur in canonibus definitum, normam esse voluit juris Romani dispositionem; quod et in similibus generaliter casibus esse intelligendum indicant hæc ipsius verba sicut leges non dedignantur sacros canones imitari, ita et sacrorum statuta canonum principum constitutionibus adjuvantur. Ex contextu autem patet eam vocem adjuvantur ibi intelligendam esse hoc sensu : ut deficientibus in aliqua materia sacrorum canonum præscriptionibus, iis per juris Romani leges sit supplendum. Atque ita unanimiter doctores intelligunt sacri et Justinianei juris confœderationem.

« ÖncekiDevam »