Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lictores, notarii, etc., de essentialibus non sunt. Atqui prædicta essentialia exprimunt vel supponunt citata apostoli verba. Exprimunt enim accusatorem, Reum et testes : dum autem Timotheo dicitur, accusationem noli recipere nisi sub tali forma, supponitur eum esse legitimum judicem. Accusator autem judicem Episcopum non adiret, nisi Reus posset a tali judice aliquo modo puniri vel ad aliquid aliquo modo cogi: unde hoc ipso quod apostolus supponat accusatores, supponit in judice aliquam coercitivam potestatem. Ergo textus ille probat contentiosum forum, simulque coactivam aliquam potestatem Ecclesiæ ut propriam competere.

2. Sic habetur apud Matthæum, c. 18, v. 15: Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiæ. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

Christus ibi alloquitur apostolos, qui judæi erant. Judæi autem Ecclesiam vocabant tum conventum in synagoga, tum synagogæ principes. Hinc ea verba dic Ecclesiæ, idem sonant ac si positum fuisset, dic Ecclesiæ rectoribus. Quem cæteroquin sensum tota traditio et sancti Patres firmarunt. Item cum solerent judæi ex consortio suo et synagoga ejicere ethnicos et publicanos, ea verba, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, idem ibi sonant ac ista, ab Ecclesia ejiciatur, et pro ejecto habeatur. Ergo pastoribus Ecclesiæ contulit Christus potestatem cognoscendi de litibus inter fideles ortis, et sententiam ferendi, et Reum contumacem, seu judici ecclesiastico non obedientem, ab Ecclesia ejiciendi. Porro hoc ipso Ecclesiæ contulit proprie dictam judiciariam potestatem: nam ibi reperiuntur omnia hujus potestatis essentialia judicium nempe in foro externo cum testibus Judex, Accusator, Reus, causæ cognitio, sententia, et coercitio.

3° Plures insuper Scripturæ sacræ textus probant, a Christo

Domino institutam fuisse Ecclesiam ad instar regni, a civili republica distincti; eique regno præpositos fuisse magistratus qui cum imperio societatem fidelium regerent. Obedite præpositis vestris (ait divus Paulus) et subjacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri (ad Hebr. 13, 17). Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. 10, 16): eruditis autem explorata res est, ibi vocem audire, idem sonare ac obedire. Perambulabat Syriam et Ciliciam... præcipiens custodire præcepta apostolorum et seniorum (Act. 15, 41). Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quæ erant decreta ab apostolis et senioribus qui erant Hierosolymis (Luc. 16, 4). Inter eas vero apostolorum leges, extabat et illa, procul dubio juris non divini sed mere ecclesiastici, abstinendi a sanguine et suffocato. Sanctus Paulus virgam minatur Corinthiis (I ad Cor. 4, 21); et profitetur habere se in promptu ulcisci omnem inobedientiam, ex potestate (ait) quam dedit nobis Dominus (II ad Cor. 10, 6). Si quis non obedit verbo nostro per Epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo (II ad Thess. 3, 14).

Qui textus palam faciunt a Christo datam fuisse apostolis, ac eorum proinde successoribus, veram potestatem regnum: Dei, id est, Ecclesiam, regendi et gubernandi. Jam vero ejusmodi potestas etiam per virgam seu coercitionem regendi, imperandi et gubernandi, necessario includit judiciariam potestatem. Ille enim non habet populum regendi veram potestatem, qui nequit lites ortas componere; nec justa est coercitio nisi certum et probatum sit crimen; quæ probatio ordinarie nonnisi per judicium proprie dictum haberi po

test.

4° Prædicti textus Ecclesiæ præterea pastoribus aperte vindicant legislativam potestatem : atqui potestas legislativa nec plena, nec in se bona et utilis esset, nisi adjunctam haberet. judiciariam potestatem, qua leges ad casus singulares applicarentur, et earum violatio vindicaretur.

Ergo, tum directe ex quibusdam sacræ Scripturæ textibus,

tum indirecte ex multis aliis, eruitur certa et proprie dicta Ecclesiæ judiciaria potestas.

§ II.

Argumentum ex perpetua traditione et Ecclesiæ praxi.

Hic directe causam habemus cum eo auctorum, tum protestantium, tum jansenistarum, et regalistarum ingenti numero, queis solemne est ad traditionis monumenta provocare, et audacter concludere nullum prioribus sæculis reperiri contentiosæ jurisdictionis, quæ propria Ecclesiæ reputaretur, vestigium : exortum ex imperatorum concessione externum Ecclesiæ forum idque duodecimo dumtaxat sæculo, ut cum Morino sustinet Van Espenius vel ad summum VIII aut VII sæculo, ut benigniores quidam alii.

Cujus assertionis adeo patens et enormis est falsitas, ut vix intelligi possit, quomodo hodiedum quosdam, qui se catholicos profitentur, eodem tramite errabundos deviare non pudeat.

Adeamus ergo traditionis monumenta, et quid recondant, sæculorum seriem decurrendo, reseramus.

Jam sub ipso apostolorum regimine vidimus a sancto Paulo memoratum contentiosum Ecclesiæ forum: Adversus presbyterum, inquit, accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus (I ad Tim. 5, 19). Sed permittamus tam apertum testimonium posse aliquatenus cavillationum nebulis obfuscari; et ad proprie dicta traditionis documenta gradum faciamus.

Anno 202 suum apologeticum librum scripsit Tertullianus : ibi porro (capite 39) sic testatum reperies: Ibidem etiam exhortationes, castigationes et censura divina. Nam et judicatur magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu : summumque futuri judicii præjudicium est, si quis ita deli-querit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur. Judiciis ergo ecclesiasticis magno

cum pondere Rei discutiebantur, adhibebaturque castigationum et excommunicationis coercitio.

Anno 252, ad Cornelium Papam scripsit S. Cyprianus celebrem epistolam, sub numero 59 (alias 55) repositam, in qua hæc de Privato hæretico memorat: In Sambesitana colonia ante multos fere annos, ob multa et gravia delicta, nonaginta Episcoporum sententia condemnatus. Postea de Jovino et Maximo qui sese Privato adjunxerant sic prosequitur : Ob nefanda sacrificia et crimina, in se (1) probata, sententia novem collegarum nostrorum condemnati, et iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti. Tandem sermonem convertens ad pseudo-episcopum Fortunatum ejusque socios, qui Carthagine condemnati Romam petiverant, ad Cornelium Papam appellantes, hæc subjungit: Nam cum statutum sit omnibus nobis, et æquum sit pariter ac justum, ut uniuscujusque causa illic audiatur, ubi est crimen admissum..., oportet utique eos quibus præsumus, non circumcursare, nec Episcoporum concordiam cohærentem sua subdola et fallaci temeritate collidere, sed agere illic causam suam, ubi et accusatores habere et testes sui criminis possunt. Et paulo post de iisdem subjungit : Jam causa eorum cognita est; jam de eis dicta sententia est : nec censuræ congruit sacerdotum mobilis atque inconstantis animi levitate reprehendi.

Qui hæc Cypriani verba legerunt, nisi ex proposito claudant mentis oculos, quomodo non vident jam tum in usu fuisse forum Ecclesiæ contentiosum? Quid ergo deest ad judicium forense proprie dictum pertinens? Ibi judices, Accusatores, Rei, contestatio litis seu probatio criminis, sententia, appellatio, pœna.

Ad finem tertii sæculi, vel ad summum ad initium quarti, referendos esse canones qui dicuntur apostolorum, tenent communiter eruditi; fori autem contentiosi proprie dicti usum aperte exhibent: sic enim habet canon 73: Si Episcopus a viris fide dignis de aliquo accusetur, vocari eum oportet ab Episcopis. Et si se quidem stiterit, et confessus vel convictus fuerit, (1) Ea verba in se idem ibi sonant ac contra ipsos.

statuatur pæna. Si autem vocatus non paruerit, vocetur secundo, missis ad eum duobus Episcopis. Si etiam sic non obaudierit, vocetur tertio, duobus iterum Episcopis ad ipsum missis. Si autem vel sic, aspernans, se non stiterit, synodus pronuntiet de ipso quod visum fuerit; ne videatur lucrum reportare judicium effugiendo. Nec minus facit ad rem canon 74: In testimonium adversus Episcopum hæreticus ne admittatur; sed nec unus solus fidelis. In ore enim duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Vide textum græcum horum canonum apud Labbe, tom. 1, p. 40, edit. Venet. 1728.)

Item apud eruditos pro re comperta habetur, constitutiones quæ dicuntur apostolorum, licet sancto Clementi falso adscriptas, esse tamen quarto sæculo anteriores, eisque exprimi disciplinam et statum Ecclesiæ tunc temporis obtinentem. Jam vero quam aperte forum Ecclesiæ contentiosum, seu proprie dictam judiciariam potestatem testentur, quisque facile ex sequentibus textibus perspicere potest : Quocirca stude, o Episcope, ut mundus purusque sis... Ac sic quidem in Ecclesia sede sermonem faciens ut qui potestatem habeas judicandi eos qui peccarunt : quoniam vobis Episcopis dictum est : Quodcumque ligaveris super terram... (1. 2, c. 11). Judica igitur, Episcope, potestate fretus, tanquam Deus: sed pœnitentes recipe: Deus enim misericordiæ est (1. 2, c. 12). Episcopum oportet recte judicare, sicut scriptum est: Justum judicium judicate... Estote igitur tanquam argentarii periti: ut enim hi nummos adulterinos segregant, probos autem sibi adjungunt, sic oportet Episcopum, quæ vitiis quidem carent retinere, vitiosa vero vel curare, vel si est ægritudo insanabilis, expellere; et non celeriter amputare, neque quibusvis credere. Usu enim venire solet, ut quidam propter æmulationem aut invidiam contra fratrem aliquem falsam instituant accusationem, ut duo illi senes Babylone adversus Suzannam, et illa Ægyptia contra Joseph. Tu igitur, ut homo Dei, ne hujusmodi accusationes facile admittas, ne innocentem perimas, et occidas justum... Quocirca cum tales homines vobis noti erunt, imprudentes, pugnaces,

« ÖncekiDevam »