Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PARS PRIMA.

DE JUDICIIS ECCLESIASTICIS IN GENERE.

Constat ea pars, ut supra indicatum est, sectionibus sex, videlicet : 1o de judiciorum ecclesiasticorum natura, et quo jure regulentur; 2o de vera et proprie dicta Ecclesiæ judiciaria potestate; 3o de proprio judiciorum ecclesiasticorum objecto; 4o de variis personis quæ judiciis ecclesiasticis interesse solent, et de jaris sacri quoad easdem decretis; 5° de competenti foro ecclesiastico; 6o de probationibus.

Ad quatuor priora capita quod attinet, non eadem fuit antiquorum canonistarum cum recentioribus conditio. Certa olim apud omnes erant, et extra controversiam posita ejusmodi sacræ disciplinæ principia; unde posterioribus dumtaxat duobus sectionibus erat scriptori incumbendum. Postea vero in quæstionem vocata ipsa Ecclesiæ judiciaria potestas, ejusque extensio et proprium objectum ; de quo et sparsi errores plurimi, qui nunc etiam non paucorum mentes in transversum agunt. Ne ergo fabricam absque fundamentis extruere videremur, ad firmandum in antecessum sanæ doctrinæ hac de re principia, explorandaque falsorum systematum commenta, ipsa nos adegit incepti ratio; cujus et gravitas, ne in his leviter vestigia figeremus, satis admonebat.

[ocr errors][merged small][merged small]

Hic dicendum venit : 1o de judicii forensis natura et recta definitione; 2° utrum judiciorum institutio juri naturali, an vero juri positivo adscribenda sit; 3o de variis judiciorum speciebus ; 4° an et quo sensu a Justinianeo etiam jure ecclesiastica judicia normam aliquatenus accipiant.

CAPUT I.

DE JUDICII FORENSIS NATURA ET RECTA DEFINITIONE.

1. Generaliori sensu judicium vocatur quælibet mentis de aliqua re pronuntiatio : unde quidquid a quolibet de re quacumque affirmatur vel negatur, judicium est. In materia vero forensi, non omnis de qualibet re pronuntiatio judicium dicitur, sed aliqua tantum; ita ut judicium generali prædicto sensu sumptum et judicium forense (de quo solo in hoc tractatu agendum est) sese habeant ad invicem tanquam genus et species. Cujus autem naturæ sit, et quomodo recte definiri queat illa judiciorum species, quæ in materia forensi stricto sensu judicia dici solent, operæ pretium est ad præcavendam omnem in posterum ambiguitatem perscrutari, et cæteris disquisitionibus præmittere.

2. Ad essentiam judicii forensis requiritur, ut sit pronuntiatio de eo quod alicui ex jure debetur. Quocumque enim

modo, et a quacumque persona aliquid pronuntietur, si sententia feratur de alia re præterquam de eo quod alicui ex jure debetur (id est vel de pena vel de commodo alicui jure debitis), judicium non erit. Certum est enim, ex usu loquendi unanimiter recepto, judicia in materia forensi non vocari, quæ circa aliam materiam versantur. Unde, verbi gratia, merito derideretur qui judicium forense vocaret affirmationem hanc, terra circa solem gyrat; etiamsi sententia hujusmodi a magistratu pro tribunali sedente emitteretur. At vero, licet ad constituendam forensis judicii essentiam, omnino requiratur ut in prædictam materiæ speciem, et non in aliam, sententia cadat, ea tamen sola conditio non sufficit; sed requiruntur simul aliæ. Nam,

3. Ad essentiam forensis judicii insuper requiritur ut pronuntiatio de eo quod alicui debetur, fiat a persona ad justitiam faciendam legitime constituta, quæ consequenter potestatem simul habeat sua judicata ad executionem deducendi. Si enim ab alia persona (quæcumque illa sit) pronuntietur, ex usu loquendi unanimiter recepto, pronuntiatum ejusmodi, etiamsi versetur circa id quod alicui ex jure debetur, nullatenus forense judicium constituit. Omnino ergo in judicio forensi stricte sumpto intervenire debet persona ad justitiam reddendam legitime constituta. Justitiam autem facere talis persona non valeret, nisi simul sufficienti potestate polleret ad procurandam judiciorum suorum executionem; unde idem est aliquem ad justitiam faciendam constitui, et constitui cum potestate judicata sua ad executionem deducendi. Sed neque sufficiunt ad judicium in materia forensi constituendum duæ præfatæ conditiones. Nam,

4. Requiritur etian, ut a persona ad faciendam justitiam constituta aliquis petat, vel de commodo sibi ex jure debito, vel de pena alteri ex jure pariter debita, sententiam proferri. Si enim, nullo postulante, magistratus pronuntiet de eo quod alicui ex jure debetur, justitiam quidem exercebit; at vero non procedet judicialiter, nec inde exurget id quod, ex usu loquendi communiter recepto, judicium stricto sensu vocatur. Sit in exemplum præfectus militum, vel provinciæ gubernator, qui vel militis, vel alterius malefactoris delictum advertens, debitam in eum pænam decernit : id quidem justitiæ actus, judicium vero minime vocabitur. Ad judicium ergo stricte sumptum requiritur aliquis a judice distinctus actor : quo nomine vocari solet ille qui aliquid judicialiter pronuntiari postulat. In criminalibus autem causis accusator appellatur. Nec objiciatur non semper requiri actorem, cum in criminalibus sufficiat delicti fama et notorietas, ut possit judex ex officio inquirere et in delinquentes animadvertere: hoc autem modo prolatas sententias inter proprie dicta judicia ab omnibus merito recenseri. Nam etiam tunc vere intervenit aliquis actor, conditionis licet specialis, et qui, ad distinctionem aliorum, quasi-actor dici potest; ita ut in objecto casu falsum sit eumdem accusatorem et judicem agere. Quod, pro rei gravite, aliquantula evolutione, antea quam ad alia transeamus, statim probandum est.

5. Certum nempe est in criminalibus procedi posse absque alio actore quam fama circa delictum sparsa, qua judex ad justitiam, veritate comperta, exercendam stimuletur : id enim ex jure naturali simul et positivo demonstrari potest. Ex naturali quidem : nam jus naturale id tantum requirit ut malefacta juste puniantur : ut autem justa pæna pronuntiari valeat, absolute non requiritur aliquis a judice distinctus qui tanquam accusator seu actor vindictam petat; sed bene potest judex ipse, noto de patratis delictis rumore, eos qui deliquisse dicuntur ad tribunal vocare, veritatem inquirere, et ea certo comperta, sententiam proferre. Sed et idem constat ex jure ecclesiastico : sic enim decrevit Innocentius III in concilio generali Lateranensi anni 1216 : Non solum cum subditus, verum etiam cum Prælatus excedit, si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit debet coram Ecclesiæ senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut (si rei poposcerit qualitas) canonica districtio culpam feriat delinquentis ; non tanquam idem sit accusator et judex, sed quasi denuntiante fama, vel deferente clamore, officii sui debitum exequatur. (Capite Qualiter et quando 24, de Accus., libro 5 Decretalium.) Concedimus ergo in præfatis casibus non requiri ut quis judicem adeat et pænam in delinquentem decerni expresse postulet; nec inficias imus vera esse judicia quæ hoc modo expediuntur.

At vero tunc nihilominus non desunt qui actores speciali modo agunt, et sceleris vindictam implicite et æquivalenter postulant; ii nempe qui de patrato crimine loquuntur et ex quorum sermocinationibus exurgit fama publica. Cum enim judex possit ex officio in eos inquirere, quos fama refert criminis reos, qui rumorem de crimine spargunt et famam constituunt, hoc ipso quasi-actorem constituunt, cum fama hujusmodi vim actoris habeat; unde verum remanet in omni proprie dicto judicio intervenire actorem aliquatenus a judice distinctum. Valeret quidem supra descripta objectio, si judex procedere posset ex sola sibi propria criminis notitia , quin deficeret essentia proprie dicti judicii: at negatur judicium vocari posse quod judex hoc modo ageret. Supponamus, verbi gratia, principem vel magistratum a principe cum sufficienti potestate constitutum, suismet oculis vidisse patrationem sceleris : poterit quidem statim in reum animadvertere, pænam ipsi ex jure debitam imponendo; ille vero actus forense judicium minime constituet. Si autem magistratus constitutus tantum fuerit cum potestate justitiam forma judiciali exercendi, neque poterit sententiam ferre in reum ex sola notitia sceleris quam ipse tanquam testis oculatus acquisivit; sed poterit tantum contra reum, ad aliud tribunal citatum, testimonium proferre. Unde tandem concludendum, vel non extare proprie dictum judicium, vel in eo aliquem actorem aut quasi-actorem a judice distinctum intervenire.

Quam quæstionem Schmalzgrueber expendit et solvit hoc modo : « An in omni judicio necesse sit intervenire judicem, « actorem et reum? Videtur respondendum negative, ob dupli« cem rationem. Et primo quidem, quia in judicio criminali, a quando agitur de crimine notorio, et per viam inquisitionis

specialis ex officio proceditur, nullus est actor. Secundo, quia

« ÖncekiDevam »