Sayfadaki görseller
PDF
ePub

§. Uxori ff. de Legat. 3; hinc huiusce patrimonii constitutionem, conditionalem fuisse ambigi haud posse videtur. Quocirca cum in confesso sit Clericum obtinuisse pensionem scntorum 24 super Paroecia et officium frugiferum nequit proinde dubitari, quin purificata conditione sub qua assignatio facta fuit, patrimonium ad haeredes concedentis pertineat. Idque eo vel fortius retinendum, quia patrimonii assignatio locum habuit, Clerici paur pertate urgente. Promissio vero ob causam paupertatis elicita, cessat, cessante paupertate, L. cura §. Deficientium ff. de muner. et honorib. et L. Ab his honoribus §. auctis ff. de vocat.

et excusat. muner.

IURA CLERICI. C. Hisce tamen minime obstantibus, nedum videtur illud patrimonium fuisse valide constitutum, imo vero in sua virtute adhuc consistere evincitur. Profecto sacri patrimonii constitutionem realem fuisse, tum praesumptiones, tum acta. docent. Praesumi namque non debet, religiosos probosque viros, quemadmodum contrahentes fuisse perhibent acta, fraudem hanc moliri voluisse eamdemque impune contra ecclesiasticas leges perpetrari. Praesumi pariter non debet Clericum moribus et religione praestantem, ceu adductis ostenditur documentis, conficto titulo ordinantem decipere voluisse, ut in poenas a iure canonico comminatas incideret. Praesumi demum non debet eundem tam bardum esse, ut, si tutus in sua conscientia non esset, pro causae propositione insisteret; dum in, ea conditione modo versatur, ut ex bonis propriis valeret sibi requisitum a synodalibus legibus patrimonium constituere.

parumper

Omnis autem hac super re arcetur amaritudo, si constitutionis patrimonii sacri instrumentum perpendatur. Quandoquidem non modo Antonius Casadei ipsum constituere voluit, sed etiam cavit, ut vere et realiter fructus exigi possent a Clerico. Cum igitur ex instrumenti fide scateat omnia in constituentis praeiudicium redundare, non potest colligi, aliqua fraus, quam nullus praesumitur committere sine commodo et utilitate multo minus cum eius danno ceu optime ponderat Gratian. in discept. for. 278 n. 25.

Quod magis magisque evincit agendi ratio pandita ab exe

cutore testamentario, qui ut moderaretur taxam successionis denunciavit haereditatem onere sacri patrimonii gravatam; et hypothecae subiectam esse illc ipse fatetur quum petit a s. C. C. ut Clerico imponatur quodlibet resolvere vinculum super patrimonio Casadei.

Neque id turbat quod in apocha privata legitur. Tralatitium enim in iure est quod res inter alios acta, tertium non afficiat, L. De unoquoque ff. De reiudicat. Rota in Fulginaten. Damnorum 3 Iulii 1815 coram Caesarei de Leonibus. Quin imo ex recitatis verbis sacri Patrimonii constitutio firmamentum accipit. Exploratum siquidem est recitata verba relevationem sonare. Atqui principalis obligatio sit oportet, cui relevatio addatur; neque enim sine principali suo accessorium esse potest, neque sine eo, quod firmetur concipitur firmamentum. Cum igitur Antonius Casadei acceptam habuerit relevationem ab Avunculo Clerici promissam pro fructibus exigendis, iam in propatulo est patrimonii constitutionem omnibus numeris absolutam fuisse.

Inani rursus labore contenditur, patrimonii constitutionem nullam esse existimandam ob solemnitatum defectum quae ad tramites legum synodalium intercedere debebant. Primo enim hanc nullitatem non cuilibet ex contrahentibus obiicere licet, sed ille dumtaxat cuius favore solemnitates inductae fuerunt, de eorumdem defectu et de nullitate contractus excipere valet, Tenzon. ad Stat. Urb. cap. 15 num. 51, Rota in Recent. decis. 595 num. 9 part. 13. Cum igitur solemnitates inductae haud fuerint Casadei favore, nec igitur ob illas excipere valet defensor haereditatis de nullitate patrimonii. Deinceps etiam quia, auctorante Emo Ordinario, a solemniis recessum fuit.

Nec validius dolum atque fraudem in constitutione patrimonii arguit adversarius ex eo quod Clericus a petenda pecunia sese abstinuerit. Creditor enim ius suum salvum esse sciens, silendo aut non petendo nullum sibi praeiudicium infert, Rota in Albanen. Dotis et fructuum 23 Februarii 1752 §. 12 cor. Elephantutio: eo vel magis quia Clericus autumabat « fructus repetere nequivisse, tum quia munera quotannis plura et pingues Missarum eleemosynas a Casadei reciperet, tum quia, ex verbis

ipsius Casadei, aliquid ex eius haereditate sibi obventurum speraret. Sed spe amissâ, uti iure suo voluit Clericus, fructus sacri patrimonii sibi constituti repetendo. »

Statuta validitate constitutionis patrimonii sacri, luce meridiana claret eiusdem resolutioni in tali rerum statu locum esse non posse. Quandoquidem conditio purificata non est, uti ipse notat Antistes dum Clericus sufficienter provisus dici non potest ex perpetua pensione annua 24 scutorum, quam ab anno 1872 obtinuit super Paroecia, eoquod pro ordinatione constituitur reditus. scutorum 36 a Synodo Dioecesana (1). Quae summa minime valet compleri ex alia quam percipit pro officio frugifero. Hoc enim officium ad nutum amovibile, satis non est ad Ordinationis titulum efformandum, quod in re certa et stabili consistere debet, quemadmodum pluribus recitatis S. C. C. resolutionibus ostenditur in causa De-Chiapas Circa titulos Sacrae Ordinationis die 21 Iunii nuper effluxi §. Concilium et seq.

Hisce igitur utrinque animadversis, remissum fuit EE. CC. sapientiae et prudentiae decernere quonam responso dimittenda

essent

DUBIA

I. An constet de nullitate constitutionis patrimonii sacri in

casu.

Et quatenus negative

II. An eiusdem resolutioni locus sit in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. Congr. sub die 23 Augusti 1879, re perpensâ, respondit:

Subrogandam esse pensionem scutatorum 24 cum dispensatione super integritate taxae, facto verbo cum SSmo (2).

(1) Haud praetereundum est quod attendenda sit taxa synodalis loci, ubi quis ordinatur. Itaque si Clericus Romanus ordinandus sit titulo beneficii erecti in dioecesi Florentina, attendenda est taxa constituta pro Romanis, non taxa dioecesis Florentinae. Id declaratur

a S. C. in Alatrina 9 Iulii 1701, ac praecipit Conc. Rom. 1725, Tit. 6. cap. 4.

(2) Quoad practicas deductiones circa patrimonia sacra recole Acta s. Sedis Vol. X. pag. 173. Quamvis s. C. C. directe haud responsum dederit primo dubio,

IURIUM PAROCHIALIUM.

Die 26 Iulii 1879.

COMPENDIUM FACTI. Pluribus abhinc saeculis insignis Ecclesia Parochialis ss. Martyrum Firmi et Rustici, Oppidi dioecesis C. a quatuor Parochis vulgo Portionariis regebatur, qui curam animarum in solidum exercebant, non tamen sine iurgiis ac litibus, quae saepe saepius in aperta scandala desinebant. In Collegiatam isthac Ecclesia erecta anno 1617, quatuor Parochi Curati Canonici nuncupati sunt. Labente vero anno 1750 antiquior Parochus, Archipresbyteri nomine subscriptus invenitur, quod ad eius successores nemine contradicente migravit: atque ita Archipresbyter antiquior Parochus, Curati Canonici vero reliqui Parochi appellati sunt.

Anno autem 1804 res immutatae fuerunt operâ civilis auctoritatis, quae statuit, ut in posterum unus tantum esset Parochus, reliqui vero tres Parocho, titulo Vicariorum assumpto, adiutorio essent. Episcopus praeterea retulit Collegiatam fuisse conversam in paroeciali ecclesia, ipsâ civili auctorante potestate. Et quamvis ignoretur utrum innovationi huic accesserit s. Sedis approbatio; tamen ab anno 1804 ad praesens, Paroeciam istam

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

unum habuisse Parochum opinio publica retinuit ; quamquam Vicarii nonnullos exercuerint et adhuc exerceant parochialis auctoratatis actus. Utrum vero ex tacito Archipresbyteri consensu, an potius ex longi temporis consuetudinis effectu, id ipsis obvenerit, dignosci non valet, cum omnia in tenebris delitescant. Illud unum certum est, quod Missae pro populo ac praedicationis onus Archipresbyter et tres Vicarii, ut antea ad invicem sustulere; onera atque emolumenta omnia aequali portione diviserunt, atque in vacatione praedictae alicuius Vicariae, spiritualis Oeconumus ut in Paroeciis deputari solet.

Res sic se habebant, cum duo ex praefatis Vicariis, occasione arrepta a quadam resolutione ab Archipresbytero edita, qua imminuta eorum potestas magis magisque coercebatur, praecipue circa adsistentiam ad matrimonia, sub mense Februario anni 1877 ad Episcopum, supplici oblato libello, confugerunt, petentes ut in plena suae dignitatis et auctoritatis parochialis possessione redintegrarentur, ceu ante annum 1804; eoquod suppressionis actus ex civilis potestatis vi partus erat. Ordinarius quaestionem magnis difficultatibus involutam prospiciens, a iudicio ferendo abstinuit: sed pro viribus exoravit ut Apostolica Sedes sanaret quod in praeteritum gestum sit contra ss. canones, et ut unus tantum constitueretur Parochus, ad iurgia et lites futuras praecavendas.

Disceptatio synoptica

VICARIORUM IURA. Ut omnis aequivocatio eliminaretur, autumant isti, se numquam excidisse a iure regendi paroeciam in solidum, et quaerere an in ea dignitate et potestate conservandi sint.

Vicariorum autem ius parochialitatis patet, sive ex veteribus documentis, sive ex publicis titulis, sive ex parochialibus codicibus, sive ex antiquiorum parochorum testimonio. Extant complures nominationis bullae quae omnes parochialem vicariorum naturam ac dignitatem ostendunt. Fundationis autem bulla deficit omnino, neque illa utcumque diligenter exquisita, inveniri potuit.

« ÖncekiDevam »