Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE EPISCOPORUM ET REGULARIUM

VENERABILIS CONFRATERNITATIS SS. STIGMATUM: SUPER INTERPRETATIONE STATUTORUM ET VALIDITATE CONGREGATIONUM.

Die 13 Iunii et 5 Septembris 1879.

COMPENDIUM FACTI. Statutum Archiconfraternitatis ss. Stigmatum Romae, a Clemente X. approbatum in cap. 5. decernit quod descriptis omnium fratrum nominibus, ex eisdem sexaginta sortiantur. Qui sexaginta fratres una cum Primicerio et Guardianis, eligunt maiores Officiales. Confraternitas V. praefatae Archiconfraternitati aggregata, longo abhinc tempore, tertiam praesentium fratrum partem, qui nunquam ad sexaginta pervenerunt, sortiri consuevit, eisdemque ut supra commissa erat electio maiorum officialium.

Die 13 Ianuarii 1878, praesentibus quinque Guardianis, absente autem Primicerio, in generali conventu abrogata fuit dicta consuetudo. Et nemine reclamante, omnibusque suffragium ferentibus, constitutum est, ut omnes fratres praesentes, quatenus sexaginta numero minores essent, eligere possent officiales maiores. Et iuxta normam nuper constitutam quaeque Statutis magis consentanea visa fuit, maiores officiales in illo conventu electi sunt.

Verumtamen paucis elapsis diebus, ex fratribus aliquis apud Curiam Ecclesiasticam recursum habuit, eo consilio ut novae irritarentur electiones, quippe quae peractae fuissent, antiqua posthabita consuetudine, et absente, in generali Conventu, Ordinario ecclesiastico et Primicerio.

Vicarius Generalis recursum excipiens, novum indixit ut haberetur secretum conventum, die 10 Februarii, cui ille ipse interfuit. Et quamvis nonnulli protestarent, quod praesentia ecclesiasticae auctoritatis, statutis esset contraria, tamen irritae declaratae fuerunt resolutiones diei 13 Ianuarii per appositum Vicarii Generalis decretum.

Dein iussu Vicarii eiusdem, secretum conventum indictum fuit, die 20 Martii, cui ille ipse praefuit, non obstantibus eisdem protestationibus. Die autem 24 mensis eiusdem ad sortitionem tertiae partis ex praesentibus deventum est; a qua tertia fratrum parte maiores officiales electi fuere; sed omnino diversi ab illis qui die 13 Ianuarii electi fuerant. Res ad s. Congr. Ep. et Reg. delata fuit sub tribus dubiis in calce exscriptis.

Ordinarius censuit posse consuetudinem manuteneri, utpote longissimam, quia nullum peperit inconveniens; quamvis confratres, istam incipiendo, male interpretati fuerint statuta a Clemente X. approbata.

Disceptatio Synoptica

EA QUAE ADVERSANTUR ANTIQUAE CONSUETUDINI. Omnino statutis contrariam esse tertiae partis ex praesentibus confratribus sortitionem, animadversum fuit. Nam Statuta haec interpretationem quamlibet respuunt, ex quo explicite praecipiant sortitionem sexaginta confratrum, tunc peragendam esse quum praesentes hunc superent numerum. Idque sapienter constitutum fuisse ad confusionem removendam quae enasci possit ex nimia suffragia ferentium multitudine. Contrarium tamen praecavere studuit inconveniens, lex statutaria, ex nimia votantium paucitate; ne resolutiones capiendae, vi atque opportuna auctoritate

carerent.

Quamobrem lex eadem iussit a Congregatione Generali, negotia maiora pertractari debere; ut a maiori votantium numero prudentius caperetur consilium; cui vis atque maior auctoritas consequenter conciliaretur. Verumtamen quum in Confraternitate V. parvus adesse soleat fratrum numerus, si tertiae partis sortitio fiat, legis spiritus prorsus eluditur. Hinc resolutio Con

gregationis generalis die 13 Ianuarii 1878 opportuna et iuxta legem videretur, eoquod dum observantiam statutorum revocet, contrariam delet consuetudinem.

Ordinarius ipse, qui in sua informatione ait, consuetudinem hanc etsi statutis contrariam, manutenendam esse, quia adhuc omnia tranquille processerunt, haud probabilitatem futuri alicuius inconvenientis exclusit. Ait enim tertia praesentium pars saepe saepius impar esse potest, pro implendo gravi negotio electionis maiorum officialium. Contingere siquidem posset casus quo resolutiones capiendae, a minori numero inirentur in Congregatione generali, quam in Congregatione secreta, quod esset absurdum. Praeterea ratio extrahendi tertiam praesentium partem, ita statutis essentialiter adversatur, ut consuetudo ulla admitti nequeat. Et re quidem vera iuxta de Luca De Regul. Disc. 68. n. 3. nulla inolitur consuetudo, quum lex ita clara sit, ut nullam admittat observantiam in linea interpretativa, praesuntiva aut praescriptiva; nam « ubi in verbis nulla ambiguitas est, nulla debet admitti nec voluntatis nec cuius> cumque observantiae interpretatio, quae non datur in rebus > claris. » Statuta de quibus agitur haud admittunt interpretationem, quia abscisse et clare iubent fieri sortitionem sexaginta fratrum, tunc solum cum fratres sint hoc numero frequentiores; sed nil innuunt de tertia parte eorumdem sortienda. Quae consuetudo etiamsi admitti uti legitime inolita velit, tamen quum ab eisdem ipsa revocetur a quibus introducta fuerat, nemo inficias iverit huius revocationis legalitatem.

EA QUAE CONSUETUDINI FAVENT. Praetereundum tamen haud est, quod consuetudo haec habeat in sui favorem tum lapsum centumquinquaginta annorum, tum iudicium Emi Ordinarii, qui censuit eamdem manuteneri posse. Nam ex ipso s. Augustino ad Ianuar. lib. 4. cap. 3. « ipsa mutatio consuetudinis, > quae adiuvat utilitate, novitate perturbat. Quapropter quae > utilis non est, perturbatione infructuosa, consequenter noxia > est. Quinimo ita longaeva consuetudo huiusmodi est, ut derogare aut reformare valeat Statutum ipsum. « Centenaria est > ille melior titulus de mundo, quo mediante omnia praescri

Acta, Tom. X111. fase, CXLVII.

9

> buntur, omnia mutantur », De Luca de Can. Disc. 2. n. 6.; Rota coram Molines Dec. 262. et coram Martinez in Praenestina 23. Mar. 1818. n. 3. « Qui possessione utitur centena> ria, is certe quocumque meliori, ac potentiori titulo, iureque » suffultus est, vis pactum, vis privilegium cuncta haec et » si quid aliud exoptas ex possessione centenaria sunt praesumenda. »

Quoad 2um dubium, an ideo in Congregationibus confratrum praesentia Ecclesiasticae auctoritatis necessaria sit, animadversum fuit, quod interventio haec adversatur Statutis huius confraternitatis a Clemente X. approbatis. Et re quidem vera, etsi ecclesiasticus aliquis semper Congregationibus interfuerit, numquam repraesentavit Ordinarii iurisdictionem, sed adfuit uti Primicerius; ad quam dignitatem evectus fuit praevia aggregatione inter confratres. Et quamvis autumetur quondam iussum fuisse ab Ordinario, ut Vicarius Generalis eamdem explicaret iurisdictionem super ss. Stigmatum Confraternitatem, ac super alias, dispositio haec numquam realiter in praxim deducta fuit, neque vim legis habere potuit, eoquod contraria sit Statutis a R. Pontifice approbatis.

Ex canonistis autem eruitur, Episcopum vel per se vel per delegatam personam interesse posse Congregationibus Confraternitatum, ad protuendum ordinem, S. C. Ep. et Reg. in Ragusina 1. April. 1596. « Ordinarius seu Episcopus potest per » seipsum vel per suum delegatum intervenire et assistere Congregationibus Confraternitatum, et electionibus officialium, > modo non faciat novitates. » Et s. C. Concilii in Senogallien. 4. Iun. 1707. habet: « Imo potest Episcopus per seipsum vel > per suum delegatum intervenire et assistere Congregationibus > Confratrum, etiamsi fiant in Ecclesiis et Oratoriis Regularium, > in quibus reperiuntur societates erectae, absque eo quod » possit excludi, votum tamen dare non debet. » Et Monacelli Tom. 1. Tit. 6. Formul. 11. n. 18. docet Ordinarium praepedire non posse ut Confraternitates et Congregationes peragant sine licentia, et praesentia Delegati Episcopi, sub poena nullitatis. Sacra insuper C. Concilii in Asculana 24 Martii 1725

dubio: < An liceat Confratribus.... convocare Congregationes > tam generales, quam particulares, ac devenire ad electionem > officialium, aliaque negotia Confraternitatis proponere, ac de> terminare absque licentia et assistentia Episcopi, seu Vicarii > foranei, aut alterius personae per Episcopum deputandae », respondit: « Affirmative. »

Hisce praenotatis tria proposita fuere enodanda

Dubia

I. An opus fuerit sortiri tertiam confratrum partem, eoquod numerus praesentium haud excederet sexaginta.

II. An in Congregatione dictae Confraternitatis necessaria sit praesentia auctoritatis ecclesiasticae.

III. An validae haberi debeant resolutiones Congregationum secretae et generalis diei 13 Ianuarii, et consequenter nullae effectuque carentes aliae initae in Congregationibus successivis. RESOLUTIO. Sacra Congr. Ep. et Reg. die 13 Iunii 1879 respondere censuit :

Tolerandum ut actuales officiales in munere permaneant usque ad finem anni currentis, ita tamen ut elapso dicto anno 1879 fat nova Congregatio generalis iuxta modum, nempe si sodales excedant numero sexaginta, sorte eligantur sexaginta sodales, qui suffragium ferre debeant; sin vero numerus sexaginta inferior sit, qui intersunt suffragio gaudent. Quod vero spectat ad interventum auctoritatis ecclesiasticae servetur regula generalis, quod nempe Ordinarius ius habeat interveniendi, quin tamen suffragium ferre valeat.

Sub die vero 13 Septembris 1879 quaestione iterum discussâ sub dubio « An et quomodo recedendum sit a resolutione emissa in Congregatione generali, die 13 Iunii 1879 » responsum paruit: < In decisis iuxta modum: modus est ut officiales electi in Congregatione die 13 Ianuarii 1878, novo anno incipiant exercitium respectivi officii, et in illo prosequantur per triennium ad formam statuti et amplius.

« ÖncekiDevam »