Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Locorum Ordinarios ius habere interessendi Congregationibus Confraternitatum per se vel per delegatam personam, ad ordinem protuendum; attamen, iuxta regulam generalem, haud suffragium ferre valere.

II. Quamobrem in casu arbitrarium nullumque fuisse videri decretum Vicarii Generalis, quo irritae declaratae fuere Congregationes diei 13 Ianuarii 1878.

III. Quamvis ex Canonistis centenaria consuetudo sit melior titulus de mundo, quo mediante, omnia praescribuntur, omnia mutantur, tamen nil prodesse constat, si debitis destituatur requisitis.

IV. Hinc nullam inolescere posse consuetudinem adversus leges, claris conceptas verbis, quae nullam admittant observantiam in linea interpretativa, praesumptiva aut praescriptiva.

V. Nullamque admitti, neque voluntatis, neque cuiuscumque observantiae interpretationem; quae non datur in verbis claris, et ubi nulla deprehenditur ambiguitas.

VI. Ideoque consuetudinem legi clarae contrariam, usque ab initio habendam esse vitio infectam, rationi oppositam, et veluti abusum, qui tractu temporis convalescere nequeat.

VII. Consuetudinem in themate directe adversari Statutis, quae iubent, disertis verbis, peragi sortitionem sexaginta fratrum, tum solum, cum praesentes excedant hunc numerum, sed ne verbum quidem de sortitione tertiae partis ex fratribus praesentibus.

EX S. CONGREGATIONE INDULGENTIARUM

ROMANA

SUPER ALTARI PRIVILEGIATO

Die 14 Iunii 1880.

DECRETUM. Procurator Generalis Trappensium exposuit s. Congregationi Indulgentiis sacrisque Reliquiis praepositae ut infra: In unoquoque Trappensium Monasterio extat Altare privilegiatum, in quo celebratur quotidie Missa pro fratribus, propinquis et benefactoribus defunctis.

Cum autem ex decreto eiusdem s. Congregationis diei 29 Februarii 1864 (1) tenendum sit, quod privilegium Altaris nequeat applicari pluribus defunctorum animabus in eadem Missa, quaeritur quaenam sit praedicti apud Trappenses Altaris privilegiati efficacia, et num privilegium inutile evadat, ex eo quod numquam uni animae determinatae applicetur?

Cum rei examen commissum fuisset Rmo P. Consultori, idem tria sequentia proposuit

Dubia

I Quo sensu intelligenda sit responsio s. Congreg. Indulg. die 29 Februarii 1864, quod privilegium Altaris nequeat applicari pluribus defunctorum animarum in eadem Missa: practice tantum et de facto iuxta mentem concedentis de more Ecclesiae ex limitatione concessionis, an etiam theoretice et absolute ex limitatione potestatis.

II Num apud Trappenses in Missa, quae quotidie celebratur pro pluribus (fratribus scilicet propinquis et benefactoribus) Indulgentia Altaris ad unam ex iis limitetur.

(1) Habes hoc Decretum Vol. I pag. 626 har. ephemer.

III Num privilegium inutile evaserit, ex eo quod uni ex iis determinatae animae non consueverit applicari.

In Congregatione generali habita in Palatio Vaticano die 14 Iunii 1880 Emi Patres rescripserunt:

Ad I Non propositum.

Ad II Affirmative.

Ad III Negative.

Et facta de praemissis relatione SS. D. N. Leoni Papae XIII ab infrascripto Secretario, in audientia habita die 19 Iunii 1880 S. S. resolutionem s. Congregationis benigne approbavit.

Datum Romae ex Secretaria eiusd. S. C. die 19 Iunii 1880.
Al. Card. Oreglia a S. Stephano Praef.

VOTUM CONSULTORIS (1).

Pius Delicati Secretarius.

Ad 1 Generale dubium de efficacia altaris privilegiati proponi potest vel theoretice de absoluta possibilitate, vel practice de facto. Theoretice quaeri potest utrum ex natura rei et intrinseca necessitate et limitatione clavium potestatis indulgentia altaris privilegiati ad unam animam limitetur, adeo ut in una eademque Missa concedi nequeat pro pluribus. At quaestio haec theoretica forte numquam proposita fuit s. Congregationi, adeoque ad eam solvendam non videtur pertinere responsio ad quam appellat Orator in dubii propositione. De quaestione itaque theoretica, quae solutio danda esset mox inquiram.

Sed si ut fieri solet, quaestio de efficacia altaris privilegiati fit practice, seu iuxta mentem concedentis et usum Ecclesiae, solutio iam data est a s. Congregatione, negando indulgentiam altaris privilegiati applicari simul posse pluribus. Applicari nimirum non potest pluribus, non quidem absolute et intrinsece, seu ex rei natura et divina institutione, sed quia ex mente concedentis iuxta morem Ecclesiae Indulgentia pro una tantum anima in singulis Missis conceditur.

Hoc sensu practico, et hoc tantum sensu, intelligendum esse

(1) Ita sapienter concianatum fuisse nobis visum est huiusmodi votum, ut integrum esset lectoribus tradendum,

puto citatum s. Congregationis responsum ad dubium practicum, dum Episcopo Andegavensi quaerenti« utrum privilegium altaris applicari possit pluribus defunctorum animabus » die 29 Febr. 1864, respondit Negative - (Acta s. Sedis vol. I pag. 626).

Imo vero etiam ante hoc responsum, quaestio iam implicite soluta videri poterat, ex alio generali responso s. Congregationis diei 28 Iulii 1840 dum proposito dubio de efficacia altaris privilegiati, declaravit Indulgentiam ex mente concedentis valere pro anima a Purgatorii poenis liberanda, si Deo placuerit. Ita enim s. Congregatio respondit Episcopo s. Flori Per Indulgentiam altari privilegiato adnexam, si spectetur mens concedentis, et usus clavium potestatis, intelligendam esse Indulgentiam plenariam, quae animam statim liberet ab omnibus Purgatorii poenis: si vero spectetur applicationis effectus, intelligendam esse Indulgentiam cuius mensura Divinae Misericordiae beneplacito et acceptationi respondet » (apud Prinzivalli pag. 420). Sed hoc etiam generale responsum intelligendum esse, puto ut practicum responsum ad practicum dubium, 'scilicet si spectetur mens concedentis et usus clavium potestatis, Indulgentia altaris datur pro una anima, non pro pluribus in una eademque Missa. Haec est quidem mens et praxis Ecclesiae, et Congregatio declarat quid Ecclesia intendit, non autem quae sit limitatio clavium potestatis. Quaestio itaque soluta est practice, non autem theoretice et absolute.

Iam si quaestio theoretice proponitur, in re quae pendet a mente concedentis et a divina acceptione, nulla videtur esse ratio intrinseca ex divina institutione clavium potestatis, cur Indulgentia plenaria pro pluribus simul animabus, si Deo placuerit, liberandis uni Missae adnecti non possit. Sane uni eidemque operi, per se Indulgentia adnecti potest valida simul pro pluribus: imo ita factum quandoque fuisse colligimus ex D. Thoma, qui in IV. Sent. dist. 45 ad 3 quaest. 2 aliam pertractans quaestionem, ea habet quae ad praesentem etiam quaestionem de altari facere possunt. Etenim s. Doctor innuit « consuetudinem Ecclesiae, quae facit praedicari crucem (la Crociata) ut aliquis habeat indulgentiam pro se et duabus, et tribus et quandoque

decem animabus tam vivorum quam mortuorum et paulo infra etiam supponit uni eidemque operi indulgentiam concedi posse validam pro pluribus, si detur v. gr. ut ipse ait, sub hac forma: « Quicumque fecerit hoc vel illud, ipse et pater eius vel quicumque ei adiunctus in purgatorio detentus, tantum de Indulgentia habebit. » Quemadmodum igitur alteri operi, ita putarem altari privilegiato adnecti posse indulgentiam in una eademque Missa validam pro pluribus.

Praeterea unâ eademque Missâ lucrari certe quis posset indulgentiam plenariam ex duplici motivo pro duabus animabus. Etenim ad dubium « An Sacerdos qui Missam celebrat ex. gr. pro defuncto eidemque applicat indulgentiam plenariam altaris privilegiati, potest eodem die vi s. Communionis in Sacrificio peractae, lucrari aliam indulgentiam plenariam vel sibi vel defunctis applicabilem, si ad hanc lucrandam praescribitur sacra Communios. Congregatio die 10 Maii 1844 respondit - Affirmative Iam vero si eidem Missae adnecti potest duplex vel triplex indulgentia plenaria ex diversis motivis, non video cur theoretice rem spectando non possit duplex vel triplex indulgentia adnecti ex eo tantum motivo quod celebrata sit ad altare singulariter privilegiatum.

Praeterea aliud etiam simile urgere possum exemplum ex alio s. Congreg. decreto (Acta s. Sedis vol. VIII. pag. 487) « Antistes auxiliator Episcopi S. ad pedes SS. D. N. Pii IX humillime provolutus exposuit, in Litteris Apostolicis Gravibus Ecclesiae quoad plenariam Indulgentiam (Iubilaei 1875) edici: Annuentes etiam ut haec indulgentia animabus quae Deo in charitate coniunctae ex hac vita migraverint per modum suffragii applicari possit ac valeat; ex quibus verbis illi subiisse in mentem sequens dubium; An fidelis qui expletis necessariis conditionibus pro lucrando Iubilaeo, applicare cupiat indulgentiam pro alicuius anima defuncti, et ipse eodem tempore eamdem consequatur indulgentiam. Ex Audientia SS. diei 25 Aprilis 1875 Sanctitas Sua benigne declaravit Iubilaei Indulgentiam cumulative pro se et defunctis lucrari posse Iamvero cur non posset similiter concedi ut Altaris privilegiati indulgentia cumula

« ÖncekiDevam »