Sayfadaki görseller
PDF
ePub

prudentiam collaudant atque suspiciunt. Ac post luctuosam dissidii calamitatem, laus est Innocentii III reconciliasse cum Ecclesia catholica Bulgaros, Gregorii autem IX, Innocentii IV, Nicolai IV, Eugenii IV in reconciliata gratia retinuisse. Similiter erga Bosnienses et Erzegovinenses, pravarum opinionum deceptos contagiis, insigniter eluxit Decessorum Nostrorum caritas, scilicet Innocentii III et Innocentii IV, qui evellere ex animis errorem; Gregorii IX, Clementis VI, Pii II, qui sacrae potestatis gradus per eas regiones stabiliter firmare studuerunt.

Nec exiguam, nec postremam curarum suarum partem Innocentius III, Nicolaus IV, Benedictus XI, Clemens V in Servios contulisse putandi sunt, a quibus fraudes, ad labefactandam religionem astute comparatas, providentissime continuerunt. Dalmatae quoque et Liburnici ob fidei constantiam, vicissitudinemque officiorum a Ioanne X, a Gregorio VII, a Gregorio IX, ab Urbano IV favorem singularem et gravia laudum praeconia adepti sunt. Denique ipsa in Ecclesia Sermiensi, sacculo sexto barbarorum incursionibus deleta, postcaque sancti Stephani I Hungariae regis pio studio restituta, multa sunt Gregorii IX et Clementis XIV benevolentiae monumenta.

Quapropter agendas Deo grates esse intelligimus, quod idonea Nobis occasio praebeatur gratificandi genti Slavorum, communisque ipsorum utilitatis efficiendae, non minore certe studio, quam quod est in Decessoribus Nostris omni tempore perspectum. Hoc scilicet spectamus, hoc unice cupimus, omni ope contendere ut gentes Slavonici nominis maiore Episcoporum et sacerdotum copia instruantur; ut in professione verae fidei, in obedientia vera lesu Christi Ecclesiae obfirmentur, experiendoque quotidie magis sentiant, quanta vis bonorum ab Ecclesiae catholicae institutis in convictum domesticum omnesque reipublicae ordines redundet. Illae quidem Ecclesiae plurimas et maximas curarum Nostrarum sibi partes vindicant; nec quicquam est, quod optemus vehementius, quam ut earum possimus commoditati prosperitatique consulere, cunctasque perpetuo concordiae nexu Nobiscum habere coniunctas, quod est maximum atque optimum vinculum incolumitatis. Reliquum est, ut adspiret

propositis Nostris et incoepta secundet dives in misericordia Deus. Nos interim apud ipsum deprecatores adhibemus Cyrillum et Methodium, Slavoniae magistros, quorum sicut volumus amplificari cultum ita caeleste patrocinium Nobis adfuturum confidimus. Itaque praecipimus, ut, rato die quinto mensis Iulii quem f. r. Pius IX constituit, in Kalendarium Romanae atque universalis Ecclesiae inseratur, agaturque quotannis festum sanctorum Cyrilli et Methodii cum ritus duplicis minoris Officio et Missa propria, quae sacrum Consilium legitimis ritibus cognoscendis approbavit.

Vobis autem omnibus, Venerabiles Fratres, mandamus, ut has Litteras Nostras publicandas curetis, et quae in iis praescripta sunt cunctos ex ordine sacricolarum, qui divinum Officium ritu Ecclesiae Romanac celebrant, servare iubeatis, in suis quisque Ecclesiis, Provinciis, civitatibus, Dioecesibus, et locis Regularium. Denique volumus, Vobis suadentibus et cohortantibus, in universum rogari atque orari Cyrillum et Methodium, ut, qua valent apud Deum gratia, Oriente toto rem christianam tueantur, imploranda catholicis hominibus constantia, dissidentibus reconciliandae cum vera Ecclesia concordiae voluntate.

Haec, ut supra scripta sunt, ita rata et firma esse iubemus, non obstantibus sancti Pii V Pontificis Decessoris Nostri aliisque Apostolicis super Breviarii et Missalis Romani reformatione editis Constitutionibus, statutis quoque ac consuetudinibus, etiam immemorabilibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Caelestium vero munerum auspicem et praecipuae Nostrae benevolentiae pignus, Apostolicam benedictionem Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, cunctoque Clero et populo singulis Vestrum commisso peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud sanctum Petrum, die xxx Septembris Anno MDCCCLXXX, Pontificatus Nostri anno Tertio.

LEO PP. XIII.

LITTERAE

IN FORMA BREVIS, QUIBUS ECCLESIIS S. VINCENTII A PAULO INDULGENTIA PLENARIA ET PARTIALIS CONCEDUNTUR.

LEO PP. XIII.

Universis Christi fidelibus praesentes literas inspecturis,
salutem et apostolicam benedictionem.

Acceptae nuper a Nobis nomine dilecti filii Ioannis Baptistae Borgogno, Procuratoris generalis Presbyterorum saecularium Congregationis Missionum supplicationes praeferebant, die vigesima septima proxime futuri mensis novembris, ab universa religiosa Sancti Vincentii a Paulo familia, in omnibus et singulis ecclesiis, et oratoriis respectivae piae domui praefatae Congregationis adnexis, festivitatem quamdam in honorem beatissimae Deiparae Virginis Immaculatae peculiari cultu celebratum iri. Ac, ne quid spirituali fidelium solatio et fausta occasione desit, supplicatum nobis fuit, ut plenariam praedicto die et partialem nonnullis aliis ut infra diebus lucrandam ex benignitate Nostra Apostolica impertiri dignaremur. Porro Nos exhibitis huiuscemodi precibus obsecundare volentes, et ad augendam fidelium religionem animarumque salutem coelestibus Ecclesiae thesauris pia charitate intenti omnibus et singulis tam religiosis viris quam monialibus ex memorata Congregatione sancti Vincentii a Paulo, et externis utriusque sexus Christi fidelibus si clausurae leges id sinant, qui vere poenitentes et confessi ac sacra Communione refecti respectivam cuiusque piae domus ex hac Congregatione ecclesiam seu oratorium die vigesimo septimo proxime futuri mensis novembris a primis vesperis usque ad occasum solis diei huiusmodi devote visitaverint, ibique pro Christianorum principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac sanctae Matris Ecclesiae exaltatione, pias ad Deum preces effuderint plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer

in Domino concedimus. Praeterea eisdem religiosis viris et monialibus necnon aliis, ut supra, Christi fidelibus qui corde saltem contriti respectivam ecclesiam cuiusque piae domus Congregationis Sancti Vincentii a Paulo, a die praefato vigesimo septimo futuri mensis novembris ad diem decimum octavum subsequentis decembris devote visitaverint ibique, ut superius diximus, oraverint quo ex hisce die id praestiterint centum dies de iniunctis eis seu alias quomodo libet debitis poenitentiis in forma ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones, poenitentiarumque relaxationes etiam animabus fidelium in purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse elargimur. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae pracmunitis eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die nona iulii MDCCCLXXX, Pontificatus Nostri anno tertio.

Loco Sigilli.

TH. CARDINALIS MERTEL

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

OPTIONIS (1).

Die 26 Aprilis et 23 Augusti 1879.

COMPENDIUM FACTI. Capitulum Cathedralis Ecclesiae A. cuius origo iniuriâ temporum et documentorum interitu, in antiquitatis caligine obruitur, anno 1705 componebatur decem Canonicis, praeter duas Dignitates, Archidiaconum nempe et Primicerium. Redditus Massae capitularis desumebantur ex quinque duplicibus praebendis, quarum singuli Canonici dimidiam percipiebant, nec non ex quadam parva massa communi, quae aequis partibus inter eosdem Canonicos dividebatur pro distributionibus quotidianis. Tractu sed vero temporis praebendae separatim administrari coeperunt et administrantur, si demas Poenitentiariam, quae adhuc alteri canonicali praebendae unita manet, duasque alias, quae aliis totidem ineunte hoc aevo una iunctae fue

runt.

Inter Canonicos servatur systema optionis, in vim decreti Episcopalis diei 7 Decembris 1828, in quo habetur: « Volumus › praeterea, decernimus et statuimus ut in posterum liceat Ar> chidiacono, Primicerio, Canonicis Theologo, Poenitentiario, > Curato et reliquis pro tempore Canonicis.... portiones Cano>nicales deinceps vacaturas optare et assumere, servata semper > inter optantes dignitatis gradus et choralis servitii praeemi> nentia et praecedentia, et exclusis semper ab optione prae> dicta portionibus Archidiaconali, Primiceriali, Theologali, Poe> nitentiali et Curata, quae successoribus sarta tecta servanda, > per mensae Capitularis Oeconomum, vacationis tempore admi› nistrentur. >

(1) Videsis Volumen VIII harum ephem. pag. 350 et seqq.

« ÖncekiDevam »