Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in associandis funeribus clero parochiali debetur, quia Parocho adiutorio est, nescio quomodo excludi possint Viceparochi qui in Paroecia pondus sustinent diei et aestus.

[ocr errors]

EA QUAE CONGREGATIONI URBANAE FAVERE VIDENTUR. Contra sed vero perpendas oportet quod in materia funeralium statur consuetudini, quando agitur de personis, quae in illis debent intervenire, ceu post Glossam in Clem. Dudum §. Verum ne parochiales, et in verb. integre de Sepultur. docet cum aliis Gratian. Discept. for. 492 n. 7. Consuetudinem porro istam quadraginta tantum annorum spatio introduci posse testatur Pignatell. loc. cit. n. 39 - ibi << potest introduci ex consuetudine quadragenaria ut certae personae ad funera evocentur, cum non sit impeditivum liberae sepulturae sicut advertit in hac spe› cie Gratian....» Atqui in themate non de quadragenaria, sed plusquam centenaria consuetudine agi, tot Episcoporum auctoritate firmata, fidem facit ipse actor Parochus in propositis dubiis. Cum igitur favore Congregationis militet consuetudo, qua cautum est ut turnus Presbyterorum a deputata persona efformetur in cadaverum associatione, videretur quod Parochus hoc ius ad se revocare non posset.

Quin obiici valeat hoc de iure spectare ad testatorem vel haeredem, subindeque consuetudo haec nequit introduci, prouti impeditiva libertatis. Haec enim talis non est ut cogat haeredes ad evocandum clerum in funeribus, quo in casu dici posset impeditiva libertatis, sed tantum praelationem cleri iuxta ordinationes et statuta ab Episcopis firmata inducit, quando haeredes velint funus per alios associari, unde fit quod ipsa maxime rationabilis dici debeat iuxta Pignatell. loc. nuper cit.

Minusve suffragari videtur quod tali consuetudine Parochi ius laedatur, quod praescribi non potest. Recolendum enim hic arbitror, quamplurimi aestimari solere S. C. C. peculiares locorum consuetudines, quae si rite introductae, praescriptae et probatae fuerint, vim legis obtinent iuxta Reiffenst. lib. 2 Decret. tit. 26 n. 140, S. Congreg. in Romana 24 Martii 1821 §. Haec. Idque etiam verificatur quamvis ius praescribenti resistat, dummodo tamen frequentiae actuum quadraginta anno

Aeta, Tom. XIII, fasc. CXLVIII.

12

rum spatium cum titulo vel immemoriale tempus suffragetur ad tex. in cap. 1. de Praescript. in 6, De Luca De benef. disc. 30. n. 11., Reiff. loc. cit. n. 121, 147 et 164; praecipue vero in funerum materia in qua maximi consuetudo solet haberi ex Cap. Certificari De sepult. Rota decis. 376 n. 1. part. 1. recent. et iuxta eam a S. C. quaestiones dirimi solent uti videre est in Fabrianen. Quartae funeralis 10 Martii et 7 Aprilis 1731, et 9 Febr. 1732, Camerinen. Sepulturae 18 Dec. 1819 ad 2 Dub. In casu autem nedum quadragenaria cum titulo et actuum frequentia in promptu est, dum originem repetit ex Episcopi confirmatione, qui est Parochus et Pastor totius Dioecesis, sed de praescriptione iugiter observata ac plusquam centenaria consuetudine firmata, quae secumfert meliorem de mundo titulum quo mediante omnia praescribuntur: Rota in decis. 962 cor. Molines n. 31.

Ex quibus omnibus hucusque deductis optime inferri videtur, quod Urbana Congregatio manutenenda esset in possessione notulam Sacerdotum efformandi pro cadaverum associatione, statutaque de anno 1777 confecta in suo pleno robore permanere.

Post haec inutile disquirendum videretur circa admissionem Viceparochorum ad funera extra turnum. Statim ac enim statuta de uno tantum Viceparocho loquuntur, hic, et non alii, admittendus esse videretur. Quin officiat actus Congregationis de anno 1843, saltem pro duobus Viceparochis admittendis extra turnum, quia tunc id concessum fuit ex causis personalibus, quae nunc absunt.

Neque demum id ex gratia concedendum esse videtur, quia ius tertii laederet, quod Pontifex tollere non intendit nec potest sine peccato, Fagnan. in Cap. Consultationibus De Clericis aegrot. num. 50. Quisquis enim alicui ius suum detrahit iniustitiam facit cap. 1. 22 dist. et Gloss. ibi in vers. Iniustitiam dicit, nec Papam debere detrahere uni ut det alteri nisi subsit causa. Causa autem in themate exulare videtur, dum Viceparochi habent unde vivant, et Clerus in angustiis versatur.

Hisce itaquè summatim animadversis EE. PP. sequentia dirimenda proposita fuere

Dubia.

I. An ius sit Parocho vocandi presbyteros iuxta numerum ab haeredibus praefixum ad associanda cadavera in casu.

Et quatenus negative.

II. An unus, seu potius omnes Viceparochi semper praeferendi sint ceteris presbyteris in cadaverum associatione in casu.

.

Et quatenus affirmative ad primam partem, negative ad secundam.

III. An Oratoris precibus annuendum sit in casu. RESOLUTIO. Sacra C. Congr. die 20 Decembris 1879, re ponderata respondit:

Ad I. Negative.

Ad II. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam.
Ad III. Provisum in praecedenti.

EX QUIBUS COLLIGES. I. Consuetudinem centenariam, ceu saepe innuimus, meliorem esse titulum de mundo; ita ut ipsum beneplacitum Apostolicum praesumere faciat, quamvis non probatum.

II. In funerum materia quamplurimum duci solere consuetudines locorum peculiares; ita ut si rite introductae, praescriptae et probatae fuerint, vim legis obtineant.

III. In themate consuetudinem peragendi notulam a Congregatione Urbana pro cadaverum associatione, his notis praeditam videri, dum neque actuum frequentia desit, aut immemoriale tempus, neque laedere videatur sepulturae libertatem.

IV. Ex doctorum consensu, quamquam iura aliqua, ceu sunt iura parochialia, praescribenti resistant, tamen si actuum adsit frequentia, et longissimum tempus, iura haec praescribuntur, et contraria consuetudo fit lex.

V. Hinc videri ex contraria consuetudine praescribi etiam posse ius parochi vocandi praesbyteros ad funus, tum iuxta numerum a testatore aut ab haerede praescriptum, tum etiam in subsidium testatoris aut haeredis hoc ius non exercentium.

VI. In iure et aequitate quodammodo fundari praelationem viceparochorum in funerum associatione; eoquod prae aliis ecclesiae paroeciali inserviant, celebrando Missas, verbum Dei praedicando, et paroecianis sacramenta administrando; ita ut cum parocho pondus diei et aestus ferant.

VII. Hinc in themate quamquam S. C. C. resolverit ex contrariâ consuetudine praescriptum fuisse, favore confraternitatis, ius parochi vocandi praesbyteros ad associanda cadavera, censuit tamen viceparochos semper omnesque caeteris praeferendos esse in cadaverum associatione.

CANONIS

Die 20 Decembris 1879.

COMPENDIUM FACTI. A tempore, quod hominum memoriam excedit, introducta est consuetudo in Dioecesi A. exigendi quotannis a quolibet Parocho modicum canonem pro ss. Oleorum materia comparanda remunerandisque ministris eadem distribuentibus. Canon iste in praesens 35 cent. summam non excedit pro qualibet Paroecia. Recenti tempore dubitatum est num legitime istaec levis taxa exigi valeat, eapropter Antistes ipse ad omne dubium hac super re avertendum, supplici oblato S. C. C. libello, declarari exquisivit an taxa haec tuto exigi posset; et quatenus negative, relinquendo consuetudinem, absolutionem temporis acti efflagitavit.

Disceptatio synoptica.

EA QUAE CONSUETUDINI FAVENT. Affirmativa sententia in themate sequenda videretur, si parumper spectes absque simoniae labe exigi aliquid posse ratione materiae, aut laboris. Unde sicuti vasa consecrata ad divina ministeria impune vendi possunt, ceu omnes tenent DD. ita paritate rationis aliquid pro

sacrorum oleorum comparanda materia exigi posse videretur, cum ipsa sint in hominum commercio atque pretio aestimabilia. Dato autem et parumper minime concesso, quod canon hic ab Episcopo sive ante sive post consecrationem exigi non valeret, tamen ipsius impositio sustinenda videretur propter parvam quantitatem materiae quae exigitur, quae etiam excusaret in casu Simoniae iuris divini Pirhing. lib. 5. tit. 3. de Simonia.

Omnis autem aufertur angustia si attendas consuetudinem immemorabilem, quae Episcopi favore militat. Quandoquidem animadvertendum est venditionem oleorum sacrorum etiam secundum suam speciem physicam iure canonum tantum prohibitam fuisse ceu testatur Scavini in Theol. Moral. tract. De Simonia num. 182 ubi quaestioni, Quot modis committitur Simonia iuris humani respondet: Vendendo oleum benedictum vel sacrum chrisma etiam secundum suam speciem physicam. Atqui quaevis Ecclesiastica lex immemorabili destrui valet, cum ipsa praesumptionem iuris et de iure pariat melioris cuiuscumque de mundo tituli ipso non excepto Apostolico privilegio ita, ut contra praesumptum hunc titulum non admittatur in contrarium probatio Menoch. lib. 3. praesumpt. 131 num. 50, Piton. De controv. Patron. alleg. 59 num. 47. Et in specie de Simonia iuris ecclesiastici id docet Frances De Eccl. Cath. cap. 16 num. 97 seq. ibi- « quae enim non inducunt Simoniam de <iure naturali vel divino, sed de iure positivo Ecclesiastico << absque dubio contraria consuetudine possunt abrogari........ »

[ocr errors]

Eo vel magis quia isthaec consuetudo haud irrationabilis. dici debet, cum aliquid vigore consuetudinis posse exigi pro chrismate vel Oleo sancto in consecrationibus etiam Episcoporum ipse doceat D. Thomas 2a 2 q. 100 §. 2 ibi – « apud < quosdam est consuetudo quod in consecrationibus Episcoporum...... pro Chrismate vel Oleo sancto aliquid detur.... et ideo si aliquâ consuetudine exigantur quasi pretium rei spi< ritualis est manifeste simonia, si vero exigantur quasi quaedam stipendia per consuetudinem approbata non est simonia: < (et superius) accipere aliqua ad sustentationem eorum qui < sacramenta ministrant non est simonia ». Unde iuxta s. Do

« ÖncekiDevam »