Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nuere, implendo per alium onera beneficio adnexa, dato supplici libello die 20 Sept. 1878 enixe expostularunt ab Apostolica Sede: 1° ut comes Antonius tonsuram accipere et investiri de Prioratu posset, praevia simplici promissione recipiendi praesbyteratus ordinem, quatenus ad hunc statum vocationem haberet in momento resolutionis capiendae: 2° ut ab habitu clericali dispensaretur donec absolvisset Gymnasii studia. Praesul, de more rogatus, retulit inter onera personalia Prioris vel ipsius Substituti, recensendam esse residentiam et animarum curae exercitium, necnon obligationem quatuor missas quotannis applicandi, praeter eas quae tenetur applicare pro populo. Reditum autem purum ab omnibus oneribus, annuam quinque vel sex mille libellarum summam pertingere. Adnotat dein quod revocari potest in dubium, utrum Iuspatronatus familiae V. sit etiam passivum, cum in Bulla Leonis X tantum sermo sit de praesentanda persona idonea. Quamvis Episcopus dubitare videretur de vocatione huius pueri ad statum ecclesiasticum, tamen adiecit sese oppositionem non facere peractis petitionibus.

Disceptatio synoptica.

EA QUAE ADVERSANTUR PETITIONIBUS. Praemonitum fuit, quoad tonsuram recipiendam, nullam superesse difficultatem, cum Antonius in aetate legitima constitutus sit, et Episcopus ab ea conferenda alienus non videatur.

Hisce breviter pro hac parte adnotatis, super quaestione collationis, quae praecipua esse videtur, observandum est, quod precibus oratoris obstare aperte videtur Trid. cap. 6 sess. 25 de Reform. in quo statuit: « Nullus prima tonsura initiatus aut etiam in minoribus ordinibus constitutus, ante decimumquartum annum beneficium possit obtinere: » quod ius respondet etiam cap. 3 de aetate et qualit. praeficiendorum. In themate autem haec idoneitas non solum de iure communi exigitur, sed etiam ex lege fundationis. Quod erumpit ex sententia pronunciata ab Antistite Andrea Trevisano, ubi dicitur quod praesentetur Prior qui sit idoneus et sufficiens, secundum voluntates illorum qui bona reliquerunt, necnon ex bulla Leonis X con

firmatoria, quae expresse requirit praesentari personam idoneam. Hisce accedunt conditiones adiectae in Regio Decreto redintegrationis beneficii an. 1832 inter quas eminet, ut praesentetur persona idonea ad onera tum realia, tum personalia beneficio adnexa adimplenda. Imo haec difficultas concedendae dispensationis magis magisque convalescit si expendatur quod agitur de beneficio residentiali, cui adnexa est cura animarum pro qua maior idoneitas et aetas 25 annorum requiritur iuxta tradita in cap. Licet canon de elect. in 6 quod renovavit Tridentina Synodus in sess. 7 cap. 2 de reform.

Hoc autem eo vel fortius in themate tenendum, quia expetita gratia non solum vergeret in detrimentum cultus divini, sed etiam in scandalum fidelium; atque potestas dispensandi non esset ad aedificationem, sed potius ad destructionem,ceu Episcopus innuit accidisse quoad alios, qui tempore praeterito, eâdem usi sunt dispensatione. Idque in praesenti casu sedulo est perpendendum, praesertim cum facile contingere possit, uti testatur Episcopus, quod investiendus per conscriptionem in posterum cogatur addici militari servitio, vel ductus exemplo fratris sui maioris, minime amplectatur Ecclesiasticum statum.

Posito at vero quod EE. PP. dispensationem ab aetatis defectu largiri putaverint, ut in Prioratus possessionem deveniri possit praesentatus, tamen minime dispensandus esset a lege deferendi clericalem vestem. Etenim timor irrisionum causa sufficiens ad habitum deponendum censeri nequit: siquidem his turbulentis temporibus, cum fere nemo sit qui eas a pessimis hominibus non experiatur, sequeretur quod omnes Clerici deberent petere dispensationem ab habitu Ecclesiastico, quod vergeret in damnum Ecclesiasticae disciplinae, severe et districte hanc vestem praecipientis. Unde in Ariminen. Indulti 5 Aprilis 1851 §. Obligatio, postquam referuntur varia iuris loca in quibus haec lex imponitur, concluditur: « Ex quibus apparet quam caute sit procedendum, quando de relaxatione huiusmodi legis pertractetur, praesertim cum non leve possit esse scandali et admirationis periculum ».

EA QUAE PETITIONIBUS FAVENT. E contra vero licet certum

indubiumque sit quod tam in beneficiis simplicibus quam de Iurepatronatus, praeter alias qualitates in promovendo, etiam congrua requiratur aetas (ut in Trid. 1. c. superius) nihilominus iusta et legitima concurrente causa, ab hoc impedimento solet dispensari praesertim si agatur de passive vocatis, uti tradit Pirrus Corrad. in praxi benef. L. 4 cap. 2 num. 8 vel de consanguineis patronorum Piton. discept. XII num. 42 – ibi << Habilitas potest obtineri per dispensationem Papae super << aetate, quae passim conceditur in beneficiis etiam de Iure << Patronatus existentibus in aetate 9 vel 10 annorum ex causa << rationabili, puta si Clericus praesentatus sit ex consanguineis << patronorum vel de sanguine fundatoris. Vivian. in praxi Iurispat. lib. 6 Cap. 6 num. 9.

Iam vero praesentatus a familia V. ad Priorale beneficium non solum est de propinquis Patronorum, sed etiam dici potest passive vocatus. Quamvis enim contendat Episcopus quod ad familiam Patronorum pertineat tantum Iuspratronatus activum, quia tum in Bulla Leonina, tum in Regio Decreto sermo fit solum de persona idonea praesentanda, attamen cum descendentes ex familia V. per tria saecula et amplius passive vocati sint, nemine contradicente, ambigendum non videtur iuspatronatus passivum praescriptione centenariâ ideoque privilegiatâ fuisse acquisitum; praesertim cum in ambiguis a Iurepatronatu activo ad passivum bene arguatur, uti tradit Piton in controvers. Patron. alleg. 83 num. 7, 8, et Cardinal. De Luca de Iurepat. num. 5 disc. 29. Nec alia fuit praxis huius s. Congregationis in his dispensationibus concedendis. In Asculana Capellaniae 25 Augusti 1750 data fuit dispensatio puero bimo; in Neritonen. Abbatiae 22 Novembris 1760 puero quadrienni, ac in Lucana Beneficii 17 Maii, 1749 puero quinquenni. Huiusmodi vero dispensationes (uti notatur in Imolen. Dispensationis 26 Augusti 1854) indultae fuerunt vel quia Orator erat unus de compatronis aut de ipsorum propinquis, vel quia agebatur de passive electis et intervenerat consensus interesse habentium.

Altera causa ad obtinendam dispensationem suppeditatur a

paupertate Oratorum: quamvis parentes pueri dispensandi non sint absolute pauperes, tamen utique sunt relative tales, nempe eorum bona non sunt sufficientia ad tuendam conditionem et statum in quo nati sunt, iuxta Decis S. C. Conc. in Narnien. subsidii dotalis 21 Aug. 1762 § 4, et Rotam decis. 98 num. 9 ac 10 coram Durando; Lucidi de Visit. SS. LL. vol. 2 § VIII n. 93 pag. 430. Episcopus de hac re loquendo ait, pueri genitores haud divites esse, et pro viribus conari ut filii bonâ utantur educatione. Iam vero paupertas relativa causam idoneam suppeditat, ut favor vel subsidium aut aliud quodcumque beneficentiae genus obtineatur; et teste Lucidi 1. cit. num. 95, l. thesaurus resolutionum S. C. Concil. plenus est huiusmodi gratiis elargitis.

Tandem quoad dispensationem a clericali veste deferenda adest votum favorabile Episcopi, cuius arbitrio multum in hac materia solet deferri.

Hisce igitur attentis, quid Oratorum precibus respondendum esset, remissum fuit decernere iudicio EE. PP.

RESOLUTIO. Sacra C. Concilii die 26 Iulii 1879, re perpensa, censuit respondendum:

Prout petitur non expedire; sed attentis peculiaribus circumstantiis, pro gratia suspensionis nominationis ad septennium, ad hoc ut beneficii administratio tradatur idoneo ecclesiastico viro, qui, satisfactis oneribus, superextantes reditus eroget praesertim in rectam adolescentis educationem, facto verbo cum SSmo. EX QUIBUS COLLIGES. I Ex regula generali et canonum praescriptione beneficia ecclesiastica idoneis personis esse conferenda. II Multis, quae desiderantur, ut aliquis ad beneficia idoneus habeatur, apprime accenseri ordinem clericalem, aetatem, doctrinam muneri aptam, morumque integritatem promovendi.

III Quapropter Trid. Sess. 24 cap. 12 constituit: nemo igitur deinceps ad dignitates quascumque, quibus animarum cura subest promoveatur, nisi qui saltem 25 suae aetatis annum attigerit, et in clericali ordine versatus, doctrina ad suum munus exequendum necessaria, ac morum integritate commendetur.

IV Aliquando dispensationem concedi ab Apostolica Sede su

per impedimento aetatis, si praesertim sermo sit de passive vocatis, et legitimâ accedente causâ.

V In Beneficiis ecclesiasticis vero, quae residentiam exposcunt sive ex iure, sive ex consuetudine, non concedi nisi temporaneam dispensationem, veris rationabilibusque accedentibus

causis.

VI In themate per temporaneam nominationis suspensionem, provisum fuisse tum Paroeciae, tum praesentato, qui quum relative pauper esset, et passive vocatus ad hoc beneficium, absonum visum fuisset, et praeter piae matris Ecclesiae consuetudinem, quatenus omni gratia carere debuisset.

Die 26 Iulii 1879.

MATRIMONII

COMPENDIUM FACTI. Ex bavarica militia redux in patriam Baro Petrus de B. secum duxit Teresiam, quacum maritali vixerat consuetudine, ut sibi iungeret matrimonio. Familiae dedecus ex eo connubio devitare studentes eius mater Blanca, patruus Abel et amita Eulasia nuptias eidem proposuerunt cum virgine paris conditionis: sed hac a Petro reiecta, aliam proposuerunt puellam Iuliam, Eulasiae bene affectam, ex honesta familia in eadem dioecesi, et pinguissimâ dote communitam.

Nepotem, ut in familia primogenitum, Eulasia in sua substantia destinaverat heredem; unde Petrus matrimonium cum Iulia die 25 Novembris 1862 celebravit.

Brevi concordia regnavit in domesticis laribus, quandoquidem, seu ex antipathia inter coniuges oborta, seu ex aemulatione inter socrum et nurum dominandi in familia, Iulia pervagari incepit extra domum maritalem, ita ut in parentum habitatione enixa est filium, quem paullo exinde luce orbatum Petrus deflevit. Effervescentibus simultatibus post annum 1864 haud amplius ad coniugales lares se restituit; et Augusto mense sequioris anni 1865 evolvente, separationem tori, quam iudicio

« ÖncekiDevam »