Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dam paroeciam reputavit. Quae omnia simul perpensa suadere videntur petitam dispensationem denegandam esse.

Hisce igitur utrinque breviter perpensis, remissum fuit EE. PP. iudicio decernere, quonam responso Oratoris preces dimittendae essent.

RESOLUTIO. Sacra C. Concilii, re perpensa, sub die 20 Decembris 1879 respondere censuit: Arbitrio et conscientiae Episcopi, facto verbo cum SSmo.

EX QUIBUS COlliges :

I. Decretum Tridentini Sess. 24 cap. 18... quos omnes ad infrascriptum examen teneri mandat.... circa beneficia curata, ubique suum vigorem habere; ita ut nullum beneficium curam animarum habens, ab aliquo obtineri possit, nisi per examen et Ordinariorum approbationem.

II Quinimo etiamnunc vigere Decretal. Alexandri III in Cap. 4 de officio Archidiac. qua erui datum est, per solam Episcopi approbationem obtineri posse beneficium, curam animarum habens: << mandamus (ibi Archidiacono praecipitur) ut nemini sine licentia et mandato Episcopi curam praesumas committere animarum. »

III Verumtamen in themate, consulto R. Pontifice, concessam fuisse a S. C. C. gratiam exemptionis ab examine, forsan quia orator tum de idoneitate regendae paroeciae, tum de doctrina iam specimina dedisset.

EX S. CONGREG. INDULGENTIARUM

VIVARIEN.

IDENTITATIS CORPORIS S. OSTIANI PRESBYTERI ET CONF.

Die 19 Iunii 1880.

DECRETUM. Inter illustres sanctosque viros qui Christi fidem in Gallias invexerunt, Vivariensium et Aniciensium perpetua traditio s. Ostianum Presbyterum Confessorem merito accenset. Is enim tertio mediante Ecclesiae saeculo, quo s. Fabianus Romanus Pontifex, ut Evangelium inter Occidentales populos diffunderetur plurimum adlaborasse traditur, Velaunorum regionem, Helviis proximam Apostolicis laboribus excoluit, ibique demum sancto fine quievit Eius corpus, primum in recessu Vallis Couspiensis reconditum, postea Ecclesiae pace concessâ, in proximum rurale templum s. Martini illatum fuit; quo ex tempore a s. Ostiano praecipue nuncupari coepit. Quamvis autem templum hoc barbarorum incursionibus devastatum; ac saeculo fere decimo in ampliorem formam restitutum fuisset, constans tamen et perennis Vivariensis populi traditio fuit, antiquissimis confirmata monumentis in sacra etiam lyturgia consignatis, eo in templo sacrum Ostiani corpus adhuc asservari. Ex quo factum est, ut a remotissimis usque saeculis ad nostram aetatem, pluries per annum sive ad expetendam pluviam, sive ad alia beneficia, per intercessionem s. Ostiani, obtinenda, instituta supplicatione ad illud rurale templum Vivarienses magna devotione accedere consueverint.

Cum itaque non sine divinae protectionis opera, templum hoc ad nostram usque aetatem illaesum manserit, optimum visum fuit cla. me. Ludovico Delcufy Vivariensi Episcopo anno 1868

opportunas instituere indagines, eo fine ut s. Ostiani sacra lypsana detegerentur. Disiecto itaque priore pavimento, aliud vetustissimum saeculi V aut VI subtus repertum fuit, omnino intactum, cui adhuc primaevae Arae vestigia impressa visebantur. Quo etiam pavimento sublato apparuit area lapidea rudis operis, nullâque notata epigraphe, in qua ossa unius viri aetatis longaevae condebantur, uti accurata anathomes probavit inspectio.

Tanta porro Vivariensi ac finitimarum regionum populis persuasio inerat eo loci s. Ostianum requiescere, ut eius inventionis nuncium omnes ingenti affecerit laetitiâ, atque statim repertum corpus, ceu vera sui Patroni atque Magistri lypsana habere, et debito honore colere non dubitassent, nisi prudentissimum ipsius Episcopi intercessisset consilium, ut iuxta s. Tridentinae Synodi praescriptiones (Decret. de invocat. venerat. et reliquiis SSrum et sacris Imaginibus sess. 25) res prius mature discuteretur. Quod quidem consilium secutus novus Ecclesiae 1 Vivariensis Pastor, Rmus D. S. M. Fridericus Bonnet, iudicium super reperti corporis identitate deferendum censuit ad hanc s. Congregationem Indulgentiis, sacrisque Reliquiis praepositam, una simul Actis authenticis eiusdem inventionis ad eam missis. Sacra autem Congregatio, exquisito in primis voto alterius ex Rmis Consultoribus, sequens proposuit

Dubium.

Utrum reliquiae sub ara Sacelli Couspiensis anno 1868 die 18 Septembris repertae, vere ac proprie spectent ad corpus s. Ostiani Presbyteri Confessoris, et ideo constet de eiusdem corporis identitate.

Emi Patres in Congregatione Generali habita in Palatio Apostolico Vaticano die 14 Iunii 1880, accurate perpensa ampla, iugi, perpetuaque populorum traditione antiquissimis et gravissimis firmata monumentis, ac liturgicis etiam in libris contenta, neque non effusissima erga s. Ostianum eorumdem devotione, quae propter illarum Reliquiarum inventionem magis ac magis excrevit, et ita novum ac splendidum earum identitatis monu

mentum suppeditat; perpensis etiam Rmorum Consultorum sententiis, atque omnibus mature discussis, rescribendum duxerunt: - Affirmative seu constare de identitate Corporis s. Ostiani Presbyteri Confessoris.

Factaque de praemissis relatione SSmo D. N. Leoni Papae XIII ab infrascripto secretario, in Audientia habita die 19 Iunii anni 1880, Sanctitas Sua resolutionem s. Congregationis ratam habuit et confirmavit.

VOTUM CONSULTORIS. Dispescere proposuit Consultor votum in duo capita; primo describens historice cultum s. Ostiani, successivas eius corporis depositiones, ac nuperrimam inventionem; deinde critice ea momenta expendens, quae ad identitatem eiusdem corporis probandam pertinent. Ab historica incipiens disquisitione, praemonuit paucissima esse quae novimus ex antiqua traditione Ecclesiae Aniciensis et Vivariensis de s. Ostiano. Perhibet tamen Vivariensium traditio, eum saeculo tertio mediante Velaunorum regionem, Helviis proximam peragrasse, ideoque loco, in quo sacras ministerii sui functiones obiisse creditur, nomen s. Ostiani inditum fuit.

Eo tempore ipse floruit, quo s. Fabianus R. Pontifex an. 240 ad 254 plurimum adlaboravit, ut fidei lux in Galliis praesertim diffunderetur. Ideo non immerito videtur quod s. Ostianus iis accenseri possit, quos s. Fabianus ad praedicandum evangelium in Gallias miserat; nonnullique eum dicunt Episcopum, quamvis in martyrologio ad diem 30 Iunii legatur « In territorio Vivariensi s. Ostiani Presbyteri et Confessoris.

In martyrologiis vetustioribus nulla penitus fit s. Ostiani mentio. Primus omnium eius mentionem fecit Usuardus Monachus; qui suum martyrologium post medium seculum IX digessit. Ex codice Usuardi Baronius elogium derivavit, et in suis notis addidit: « agit de eo etiam Usuardus hac die. »

Vetus autem et constans Vivariensium traditio, quoad sepulchrum ac venerationem Ostiani est, s. Confessorem, terrestris peregrinationis cursu feliciter consummato, in secessu remotissimae atque umbrosae vallis in civitatis suburbio, extructâ ap

positâ cellâ, fuisse compositum. Quamvis autem primi huius sepulchri, modo nulla maneant vestigia, locus tamen adhuc traditione celebris est; ubi cum litania solemnis instituitur, Clerus cum populo stans antiphonam, versiculum et orationem s. Confessoris decantat. Pace Ecclesiae concessâ, in templum s. Martini extra urbem Ostiani corpus translatum fuit; quod templum Vandalicis incursionibus dirutum, saeculo decimo in ampliorem formam restitutum fuit, prouti nunc extat. Cum Bollandistae ad an. 1702 pro eruditissimo tomi quinti apparatu, de s. Ostiano investigarent, Magister chori Vivariensis illis scribebat: « Utinam pla› ceret Deo nobis revelare ipsum praecise locum ubi reconditum > manet, quo possimus sacrum illud pignus prosequi honore › condigno, aeque ac alios sanctos inibi quiescentes . . . Mox > addit: Ecclesia illa s. Ostiani, et s. Martini ruralis est, ad > eamque processionaliter itur a Vivariensibus tempore sicci> tatis, et in aliis publicis necessitatibus. » Aedem hanc sacram plures sepulchrales urnae circumeunt; attamen antiquitas prioris sacelli ex hac loculorum dispositione evidentius eruitur. Quamvis enim totum ambitum hodierni templi Couspiensis eiusmodi urnae et loculi circumeant, plures tamen quae absidae in circuitu sunt, ac superiori in templi parte, aevi antiquioris dignoscuntur, saeculi nempe V et VI, quae vero templi inferiori parti respondent, ad posteriora tantum saecula pertinent.

Divinâ prorsus providentiâ factum credere est, ut cum saeculo XVI, ac XVIII haereticorum ac novatorum barbaries, in Galliis praesertim, tot sacra monumenta ac templa dirueret, parvae huic Vivariensi Ecclesiae pepercerit, ne Ostiani memoria periret (1).

Cum omnia suaderent corpus s. Ostiani hac in rurali ecclesia conquiescere, anno 1868 R. D. Iacobus Rouchier ab

(1) Quidam ruricola, vir bonus et timoratus antiquam illam ecclesiam, cum fiscali decreto venundaretur, aere proprio acquisivit, ut procul a loco sancto sacrilegas manus amoveret; sacrasque exuvias b. Ostiani, quas ipse repositas esse a parente avisque suis acceperat,

possessione sua tueretur, cum spe, si meliora adessent tempora, illud s. pignus Cathedrali Ecclesiae restituendi. Aderat autem ille vir, insignis fide et octuagenariâ aetate quando sarcophagum ad lucem erectum fuit.

« ÖncekiDevam »