Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ctiones sacrae ab Episcopis permissae praepediri nequeunt a Parochis; quia Episcopus est Parochus parochorum ex Bened. XIV de Synod. Dioec.

Neque omnium aetatum parochos umquam praepedire huiusmodi functiones quaesivisse, documentis Confratres evincere satagunt. Ceu constare etiam videtur Parochos ab anno 1774 solam celebravisse Missam in Coena Domini, dum aliae functiones omnes peractae fuerunt a Sodalitii Capellanis.

Quapropter his de rationum momentis censent Confratres, oportere Parochum subiacere decisionibus s. Rituum Congregationis anni 1704; quoniam Sodalitii Ecclesia haud dependet a Paroecia, et propriam habet portam, quae semper aperta manet in fidelium commodum. Favore Sodalitii iuspatronatus certum esse videri, cum Patronum faciunt dos, aedificatio, fundus... Et Reiffenst. lib. 3 dec. tit. 38 de Iurepatr. n. 8 habet: Sub aedificatione comprehenditur etiam reaedificatio Ecclesiae penitus destructae, in quo casu primus aedificans amittit, et reaedificans acquirit iuspatronatus; Fagnan. in cit. cap. n. 58, Pirhing cit. cap. n. 8.» (1)

IURA PAROCHI. Praemonuit Parochus haud agi in themate de materiali Ecclesiae proprietate, sed de parochialibus iuribus, quae a Capellanis Sodalitii laesa fuerunt. Insuper animadvertit, Ecclesiam nullimode pertinere posse ad Sodalitium; nam si Ecclesia illa, quae iam paroecialis erat, pietate fidelium aucta ex parte fuit, commodum istud cedere nequit nisi favore Paroeciae. Siquidem in ea, quamvis ex parte aucta semper explevere Parochi proprias functiones et parochialia iura. Ambigi enim nequit, ait Orator, parochos in officio pastorali vices Episcopi implere in propria Ecclesia Trid. Sess. 24 de ref. c. 13,

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Ricci Prax. for. tom. 1. part. 4, Barbosa de offic. et potest. Parochi part. 1. cap. 12 per totum.

Hinc arguit, neminem, absque Parochi assensu, functiones aliquas posse explere in illorum Ecclesiis. Certum siquidem esse iura parochialia sarta tectaque manere debere, neque ullimode laedi a Sodalitio intra limites Paroeciae erecto, ex Clementis VIII Bulla Quaecumque die 6 Decemb. 1604; a qua disponitur, Sodalitii erectionem conficiendam esse ab Ordinario; cuius est constitutiones approbare, ut non sint in praeiudicium iurium parochialium. Huic concinit dispositioni S. C. Ep. et Reg. in Caietana Dec. 1631 « In erectione Confraternitatum, vel › novarum Ecclesiarum debet semper apponi clausula, sine praeiudicio iurium parochialium, quia iura parochi semper illaesa › servanda sunt. » Quapropter in Synodo Novarien. decretum fuit: sine Episcopi facultate nullus Sacerdos, Capellani munus > assumat apud quamcumque Confraternitatem, semel autem > ac legitime electus, ne benedictiones aliasque functiones › Parochiales exerceat sine Parochi licentia. >>

Neque despiciendum esse, ait Parochus, decretum s. Rituum Congregationis 10 Dec. 1703, (1), quo praecipitur Confraternitates laicales, legitime erectas in Ecclesiis paroecialibus dependentiam habere debere a Parocho in explendis functionibus ecclesiasticis non parochialibus; ceu sunt, ait ille, Missae cantatae pro vivis. Ideo cum exquireretur a S. R. C. « An Con> fraternitates laicorum legitime erectae in Ecclesiis parochia> libus, habeant dependentiam a parocho in explendis functionibus > ecclesiasticis non parochialibus: > Responsum fuit: Affir

mative..

Quae dispositio maiorem exerit vim in themate, quia Sodalitium titulo erectionis caret.

Quoad mortuorum exequias ius exclusive ad parochum pertinere ait confirmavitque auctoritate Cardinalis De Luca Disc. 22 de Paroch. « Cum inter iura parochialia praecipuum sit illud

(1) Decretum huiusmodi, in quo 33 parochos et Confraternitates Laicorum, resolvuntur quaestiones quoad Iura paro- earumque capellanos, prostat Volumine I chialia, functiones et praeeminentias inter p. 591 harum ephemeridum.

funerandi et sepeliendi. » Quod ius, ita esse Parochi proprium, ut illud exercere valeat in Ecclesia aut Oratorio suae paroeciae ubi sepultura electa fuerit ceu exercet in propria Ecclesia. Idque deducit ex responso ad 20 dubium citati decreti. Cui responso adiici quoque potest resolutio S. C. C. die 28 Iulii 1724. Nam S. C. C. dubio « An liceat Confratribus salutis sepelire > in propria ecclesia cadavera confratrum et consororum, qui > ibidem elegerint sepulturam, et an eiusdem Capellanus, » absente Parocho, valeat officium aliasque functiones super > iisdem cadaveribus explere,» respondit: Affirmative quoad primam partem; quoad secundam negative, nisi Parochus vocatus renuat, vel alium sacerdotem non substituat. »

Autumat tandem Parochus sibi competere emolumenta propria in exequiis confratrum: eoquod fundus ad hoc existat apud Sodalitium; idque confirmat auctoritate Cardinalis De Luca. Tandem animadvertendum quoque est, quod si Ecclesia Montis mortuorum ad Sodalitium pertineat, hoc etiam in casu salvac remanere debent functiones, quae privative ad Parochum pertinent. (1) Quod si Sodalitium absque iurepatronatus in Ecclesia illa existeret, tum Parochus implere posset etiam functiones non parochiales iuxta responsum ad primum dubium cit. decreti Dec. 1703 S. C. R.

Hisce aliisque praenotatis, ea quae sequuntur dirimenda proposita fuere

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Dubia.

I. An et quomodo Ecclesia Montis Mortuorum ad Confraternitatem pertineat in casu.

II. An et quae iura et emolumenta competant Parocho in

casu.

III. An et quomodo, exceptis functionibus parochialibus, Confraternitas dependens sit a Parocho in casu.

RESOLUTIO. Sacra Congr. Ep. et Reg. sub die 5 Septembris 1879, re cognita, sequentia dabat responsa:

Ad I. Affirmative.

Ad II. Affirmative; et Parocho competere tantum ius ducendi funus e domo defuncti ad Ecclesiam, si agatur de confratribus et ad emolumenta respectiva; salvo iure eidem parocho plenius funerandi quoad exteros sibi subiectos.

Ad III. Negative.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Sub nomine aedificationis comprehendi etiam Ecclesiae reaedificationem ad iuspatronatus acquirendum; hinc dum primus aedificans amittit, reaedificans ius huiusmodi consequitur.

II. Proinde in themate rite pertinere iuspatronatus Ecclesiae Montis mortuorum ad pium Sodalitium; eoquod ab eodem Ecclesia illa, ex parte, reaedificata, ad novum decus excitata et sacris supellectilibus aucta fuerit.

III. Funera, exequias et Missas cum cantu pro Confratribus in Confraternitatum Ecclesiis expleri debere a Capellanis earumdem, neque parochi praesentiam ullimode requiri.

IV. Hinc, in themate, tantum indultum fuisse Parocho, ut quoad Confratres defunctos ducere possit funus (quod est functio parochialis) de domo eorumdem confratrum usque ad Sodalitii Ecclesiam, et respectiva percipere emolumenta.

V. Parochos plenius funerari posse super fidelibus sibi subiectis, eligentibus Ecclesias Confraternitatum pro suis funeribus aut sepultura, quam cum earumdem Ecclesiarum confratribus.

VI. Confraternitates in Oratoriis publicis, ab Ecclesiis parochialibus seiunctis erectas, nullam habere dependentiam a Parocho quoad functiones, quae non sint parochiales (1).

VII. Hinc neque Parochos (nisi ex iure speciali, privilegio, aut immemorabili consuetudine) ratione sui officii iurisdictione pollent peragendi functiones non parochiales in Oratoriis Sodalitiorum, quamvis intra limites suarum paroeciarum extructis.

(1) Confer, ut alias innuimus Vol. 1 pag. 591 har. eph. quo loco habes Decretum Urbis et Orbis s. R. C. quoad fun

ctiones parochiales et praeeminentias inter parochos et capellanos Confraternitatum laicalium.

SENEN. ET COLLEN. IURISDICTIONIS (1).

Die 23 Ianuarii 1880.

COMPENDIUM FACTI. Decreto diei 15 Septembris 1559 Cardinalis Tarugi Archiepiscopus Senensis, in Vicariatum perpetuum erexit Plebaniam limitropham Oratorio e Trecciano, s. Michaeli dicato. Atque inter alia onera novo Vicario imposuit ut << teneatur omnibus tertiis feriis celebrare Missam in Ecclesia Trecciani dicto Archiepiscopatui adnexa. »

Praenotandum venit quod onus incumbit Antistitibus senensibus, etiam nunc utensilibus et Fabricae huius oratorii consulendi; quoniam declaratur Ecclesia Archiepiscopatui adnexa.

Quum Collensis ecclesia ad Sedem episcopalem erigi vellet, Oratorium praedictum ab Archidioecesi Senensi dismembratum, una cum aliis quamplurimis ecclesiis, intra limites novae Dioecesis erigendae cooptatum fuit.

Attamen Plebania, seu Vicariatus nuper erectus, intra limites Archidioecesis cooptatus permansit. Praedictum decretum censetur titulus fundationis originarius quoad onus Missarum,

(1) Confer. Vol. IX pag. 407 in quo alia quaestio de iurisdictione territoriali

relata est.

« ÖncekiDevam »