Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Si quos ergo noveritis divinae gloriae studiosos et ad sacras expeditiones suscipiendas promptos et idoneos, his addite animos, ut explorata compertaque voluntate Dei, non acquiescant carni et sanguini, sed Spiritus Sancti vocibus obtemperare festinent. A reliquis autem sacerdotibus, a religiosorum virorum utriusque sexus ordinibus, a cunctis denique fidelibus curae vestrae concreditis magnopere contendite, ut numquam intermissis precibus caeleste auxilium satoribus divini verbi concilient. Deprecatores autem adhibeant Deiparam Virginem, quae valet omnia errorum monstra interimere; purissimum eius Sponsum, quem plures missiones iam sibi praestitem custodemque adsciverant, et nuper Apostolica Sedes universae Ecclesiae Patronum dedit; Apostolorum Principes agmenque totum, unde profecta primum Evangelii praedicatio omni terrarum orbe personuit; ceteros demum praeclaros sanctitate viros, qui in eodem ministerio absumpsere vires, vel vitam cum sanguine profuderunt.- Precationi supplici eleemosyna accedat, cuius quidem ea vis est, ut vel loco dissitos et alienis curis distentos apostolicorum virorum adiutores, eorumque cum in laborando tum in benemerendo socios efficiat. Tempus quidem est huiusmodi, ut plures premat rei familiaris inopia; nemo tamen idcirco animum despondeat: stipis enim, quae in hanc rem desideratur, collatio nulli ferme potest esse gravis, quamvis e multis in unum collatis satis grandia queant parari subsidia. Vobis autem, Venerabiles Fratres, commonentibus, unusquisque consideret, non iacturae sed lucro suam sibi liberalitatem futuram, quia feneratur Domino qui dat indigenti, eaque de caussa ars eleemosyna dicta est omnium artium quaestuosissima. Revera si, ipso Iesu Christo auctore, non perdet mercedem suam qui uni ex minimis eius poculum dederit aquae frigidae, amplissima profecto merces illum manebit, qui insumpto in sacras missiones aere vel exiguo, precibusque adiectis, plura simul et varia caritatis opera exercet, et quod divinorum omnium divinissimum sancti Patres dixerunt, adiutor fit Dei in salutem proximorum.

Certa fiducia nitimur, Venerabiles Fratres, eos omnes qui catholico gloriantur nomine, haec reputantes animo et hortationibus Vestris incensos, minime defuturos huic, quod Nobis tantopere cordi est, pietatis officio; neque passuros studia sua in amplificando Iesu Christi regno, eorum sedulitate et industria vinci, qui dominatum principis tenebrarum propagare nituntur. Interea piis christianarum gentium coeptis Deum propitium adprecantes, Apostolicam benedictionem, praecipuae benevolentiae Nostrae testem, Vobis, Venerabiles Fratres, Clero et populo vigilantiae Vestrae commisso peramanter in Domino impertimus.

[ocr errors]

Datum Romae apud s. Petrum die III Decembris A. MDCCCLXXX, Pontificatus NostriAnno Tertio.

MONITUM

LEO PP. XIII

Si qui sacris Missionibus sese devovere velint, et paternae supremi Ecclesiae Pastoris voci respondere desiderent, poterunt (attamen ex Italia tantum geographice considerata) accurrere ad Seminarium Missionum, quod anno 1874 a Summo Pontifice Pio IX erectum fuit Romae (Via Mastai 18): supplicesque

libellos dirigere vel ad Eminentissimum Dominicum Cardinalem Consolini, Seminarii Praesidem, vel ad Josephum Pennacchi illius Rectorem.

Poterunt etiam sese convertere ad Seminarium s. Caloceri Mediolani fun datum, cuius praestantissimus Rector est Rmus Josephus Marinoni.

LITTERAE

SSmi D. N. Leonis XIII. ad Archiepiscopum Dublinen. quibus exorat ut iste eiusque collegae in Episcopatu curent, ne gens Hibernorum aequitatis iustitiaeque fines transiliat in praesenti commotione.

Venerabilis Frater salutem et Apostolicam benedictionem.

Epistolam tuam, quam Nobis cum Romae esses coram exhibuisti ad Clerum populumqne Dublinensis dioeceseos proxime datam libentes perlegimus. In ea quippe agnovimus prudentiam

et aequitatem animi tui: propterea quod, commota nunc Hibernia partim rerum desiderio meliorum, partim incertorum eventuum metu, ipse consilia praebes tempori admodum opportuna.

Nos quidem sollicitat atque angit misera conditio, in qua catholici homines ex Hibernia versantur; multumque eorum virtuti tribuimus, quam res adversae vehementer exercent, nec brevi intervallo, sed aliquot iam saecula et aetates. Ipsi enim fortitudine et constantia summa quoslibet perferre casus, quam avitam religionem deserere, aut ab antiqua fide erga hanc Apostolicam Sedem vel minimum discedere maluerunt. Propterea eximia est et usque ad hanc aetatem continuata laus, numquam apud eos reliquarum virtutum nobilissima exempla defuisse. Quae Nos caussae impellunt, ut paterna illos benevolentia complectamur, maximeque optemus, ut quibus affliguntur, incommodis modus aliquis celeriter imponatur.

Eodem tamen tempore omnino iudicamus cavere eos magnopere debere, ne genuinae et domesticae probitatis suae opinio minuatur, nihilque temere admittere, quo debitam legitime imperantibus obedientiam abiecisse videantur. Atque huius rei caussa, si quando Hibernia in rerum suarum tutelam ac defensionem gravius exarsit, Pontifices Romani incitatos animos continuo flectere ad lenitatem monendo exhortandoque contenderunt, ne scilicet iustitia violaretur moratione posthabita, neu caussa quantumvis aequa, interiectis cupiditatibus, in seditionis flammam erumperet. Quae sane consilia eo spectabant ut Catholici Hiberni in rebus omnibus magistram ac ducem Ecclesiam sequerentur, et ad eius praecepta sese affatim accommodantes, pravarum doctrinarum invitamenta respuerent. Itaque Gregorius XVI Pontifex Maximus die 12 mensis Martii anno 1839, et die 15 Octobris anno 1844 per sacrum Consilium christiano nomini propagando Archiepiscopum Armacanum admonuit, nihil agere nisi moderate et iuste. Nos autem exemplo Decessoris Nostri, superiore anno Kalendis Iunii, ut probe nosti, cunctis Episcopis Hiberniae recta monita pro rerum opportunitate danda curavimus, nimirum Hibernos dicto audientes Episcopis esse

oportere, nullaque in re a religione officii declinare. Ac paullo serius, mense Novembri, aliquot ex Hibernia Episcopis qui Romam ad sepulcra Apostolorum adierant, testati quidem sumus, Nos Hibernorum caussa omnia cupere: verumtamen illud etiam adiunximus, perturbare ordinem non licere.

Talis in sentiendo agendoque modus institutis praeceptisqne Ecclesiae catholicae maxime congruit; neque dubitamus, quin ipsis Hiberniae rationibus sit profuturus. Etenim aequitati confidimus virorum, qui summam imperii tenent: in quibus certe magnus esse solet rerum usus cum civili prudentia coniunctus. Multo tutius ac facilius fieri poterit ut ea, quae vult Hibernia consequatur, si modo via quam leges sinunt utatur, caussasque offensionis evitet. Quapropter et Tu, Ven. Frater et Tui isthic in episcopatu collegae date operam ut gens Hibernorum in his tam trepidis rebus aequitatis iustitiaeque fines ne transiliat. Plura profecto testimonia observantiae et amoris ex Hiberniae Episcopis, a Clero, a populo accepimus: quod si nunc iidem hisce consiliis auctoritatique Nostrae, uti pro certo habemus, docili ingenio paruerint, tunc demum sciant, se et officio suo et Nobis cumulate satisfecisse.

Nos denique ex animo Deum exoramus, ut Hiberniam volens propitius respiciat; atque interim caelestium munerum auspicem Tibi Ven. Frater, ceterisque Hiberniae Episcopis, nec non universo Clero et populo Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud s. Petrum die 3 Ianuarii an. 1881. Pontificatus Nostri Anno Tertio.

LEO PP. XIII.

EX ACTIS CONSISTORIALIBUS

DE CONSISTORIO HABITO DIE 13 DECEMBRIS 1880

Sanctissimus habita Allocutione, quam retulimus pag. 198 harum ephem. sequentes proposuit ecclesias:

ECCLESIAM Caprio, hactenus Episcopi Canopensis.

ARCHIEPISCOPALEM ECCLESIAM CLAUDIANOPOLITAN. in partibus infidelium certo modo vacantem, favore R. P. D. Caroli Gigli Episcopi dimissionarii Sedis Tiburtinae.

EPISCOPALEM ECCLESIAM MYRINEN. sub Archiepiscopo Ephesino in partibus infidelium vacan. per obitum bo. me. Alexii Rameaux ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Raphaelis Bachettoni Episcopi dimissionarii Nursinae Sedis.

CATHEDRALEM ECCLESIAM NURSIN. vacan. per dimissionem a R. P. D. Raphaele Bachettoni ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam et ab EADEM admissam; favore R. P. D. Dominici Bucchi-Accica, hactenus Episcopi Lystrensis.

CATHEDRALEM ECCLESIAM SUESSAN. vacan. per obitum bo. me. Raphaelis Gagliardi, ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Caroli de

CATHEDRALEM ECCLESIAM TIBURTIN. vacan. per dimissionem a R. P. D. Carolo Gigli ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam, ab EADEMQUE admissam, favore R. P. D. Placidi Petacci, hactenus Episcopi Troadensis.

EPISCOPALEM ECCLESIAM CARYSTEN. sub Archiepiscopo Chalcidense in partibus infidelium vacan. per obitum bo. me. Emmanuelis Francisci Barrutia et Croquer, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Vincentii Anivitti Presbyteri Romani, qui deputatus etiam fuit in Suffraganeum Sabinensem ad pontificalia, caeteraque pastoralia munia ipsa in civitate ac dioecesi Sabinensi obeunda. Signanter utriusque sexus sacramentales confessiones excipiendo, Deique verbum in plurimis huius almae Urbis templis assidue praedicando, atque spiritualia tradendo

« ÖncekiDevam »