Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX V.

IN QUA PLURA REFERUNTUR DECRETA S. RITUUM

CONGREGATIONIS

CASALEN.

In caetera pia Legata, quibus bo. me. Philippus Bottero oneravit Sodalitatem ab Immaculata Deiparae Conceptione nuncupatam in Civitate et Dioecesi Casalensi, ut ius conservaret in omnia et singula bona, de quibus illam testamento fecit haeredem, illud etiam fuit quod in Ecclesia Sodalitatis ipsius, singulis annis Festum Conceptionis cum interventu musicae celebrari deberet.

Exorta autem est nuper controversia inter Sodalitatem praedictam et alteram Ssmae Trinitatis, an illa satisfecit enunciato pio Legato modo adhibendo in hoc Festo musicam, quam vulgo nuncupant a piena orchestra, modo tantum cum organo aliisque musicalibus instrumentis.

Delata vero cum fuerit eiusmodi controversia ad sacram Rituum Congregationem, eadem S. R. C., audita relatione ab infrascripto Secretario facta,nec non iuribus exhibitis mature accurateque perpensis, rescribere rata est: Attenta Episcopi attestatione satis in casu factum esse voluntati testatoris.

Atque ita rescripsit ac declaravit die 27 Aprilis 1877.

[blocks in formation]

Ab infrascripto sacrorum Rituum Congregationis Secretario relatae fuerunt Litterae ab Amplitudine Tua ad hanc sacram Congregationem Goritiae datae sub die 5 Februarii anni vertentis, in quibus A. T. explicabat quomodo se gesserat in functionibus Hebdomadae Sanctae ordinandis, et qua ratione, et quo sensu prohibuerit pium exercitium Viae Crucis in Hebdomada maiori.

Omnibus autem mature perpensis et consideratis, eadem sacra Congregatio insequentia duxit aperienda Amplitudini Tuae, videlicet, quod Comma illud quo in Instructione diei 17 Februarii 1876 prohibetur in maiori hebdomada solemne exercitium s. Viae Crucis revera ac si esset a spiritu et functionibus Hebdomadae Sanctae alienum, non adeo claro fulget sensu, ut aditum omnem praecludat latiori interpretationi, quae hac in re aut nullimode aut aegre admodum admitti valeat.

Optandum idcirco ut, data occasione, sensum in postremis tuis litteris 5 Februarii 1877 expositum;

vel in ipso Instructioois contextu A. T. enucleare non omittat ad omne aequivocationis periculum amovendum. Optandum pariter, ut A. T. sedulo perpendat et illa Instructionis praefatae verba: «Hoc sepulchrum optime inservire potest pro reponendis in separata capsula eiusdem sepulchri et hostia praesanctificata, et aliis hostiis in pyxide contentis. » Exploratum siquidem est Feria V in Coena Domini reponi in capsula tantummodo calicem cum hostia consecrata pro die sequenti reservata (Vide Rubric. Miss. dictae Feriae), non autem particulas consecratas in pyxide contentas, quae alibi, idoneo ac decenti loco, reponi et asservari solent.

Romae die 4 Maii 1877.

Perilli. et Rmo D. uti Fratri Archiepiscopo Goritien (1).

VIVARIEN.

bitis retulerit, Emi et Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, auditis votis tum alterius ex consultoribus Theologis, tum Rmi D. Assessoris, omnibus mature perpensis ac consideratis, rescribendum

censuere:

Negative, inconsulta Sede Apostolica iuxta Decretum sa. me. Alexandri Papae VII die 27 Septembris 1659. Atque ita rescripsere ac servari mandarunt die 12 Maii 1877.

RATISBONEN.

Eques Fridericus Pustet Typographus Ratisbonensis, novam Missalis Romani editionem cudere volens, insequentium Dubiorum solutionem a sacra Rituum Congregatione humillime imploravit, nimi

rum:

DUBIUM I. In ultimo Tractus versu Festi Annuntiationis B. M. V. die 25 Martii legitur: Adducentur in laetitia et exultatione: adducentur in templum regis. Quum hic Tractus idem sit cum Tractu ex Missa Dilexisti de communi Vir

Rmus D. hodiernus Episcopus Vivarien. a sacra Rituum Congregregatione humiliter insequentis Dubii solutionem expostulavit, nimi- ginis, videtur legendum Afferentur

rum:

An publicae venerationi, prouti in pluribus suae Dioeceseos locis iam obtinet, exponi possint simulacra, seu statuae D. N. I. C. suum Cor sacratissimum monstrantis Beatae Margaritae Alacoque, ad eius. pedes provolutae?

in laetitia etc.

DUBIUM II. Feria VI post Dominicam Passionis in Secreta Missae Septem Dolorum B. M. V. non videtur legendum: Suae suorumque sub cruce sanctorum consortium multiplicato piissimo interventu; sed potius suo suorumque etc.

DUBIUM III. In ordine Missae post Lavabo in Oratione: Suscipe, Sancta Trinitas, plures recentiores Rubricistae graves, dicunt loco

Quod quidem Dubium quum subscriptus Cardinalis Praefectus in Ordinariis sacrorum Rituum Comitiis hodierna die ad Vaticanum ha(1) Decretum quod sequeretur in Collectione Gardelliniana habes vol. XI pag. 509. Acta, Tom. XIII. fasc. CL.

18

in honorem B. Mariae semper Virginis esse legendum: in honore B. M. semper V. Estne horum sententia sequenda et correctio hoc in loco Missalis facienda?

DUBIUM IV. Festum Dedicationis Basilicae Ssmi Salvatoris die 9 Novembris in Rubricis Generalibus Missalis (Titul. XI de Symbolo) inter ea festa numeratur, in quibus dicitur: Credo. Nonne est apponenda in hoc festo Rubrica: Et dicitur: Credo, uti in festo Dedicationis Basilicae ss. App. Petri et Pauli die 18 Novembris?

DUBIUM V. Inter benedictiones diversas, quae in Missali inveniuntur: Benedictio loci concluditur nunc et in omnia saecula saeculorum. Dum in Rituali a sacra Rituum Congregatione approbato conclusio sonat: nunc et semper. Quid rectius?

DUBIUM VI. In Missa s. Bonifacii Episcopi et Martyris,modo apponenda in corpore Missalis, est ne pro Lectio Libri Ecclesiastici, substituendum: Lectio Libri Sapientiae?

Idem orator exquisivit etiam ut sequentia Dubia circa cantum ecclesiasticum decidantur, quum in ea materia Magistri chorales valde inter se dissentiant, videlicet:

DUBIUM I. Estne canendum: Gloria in excelsis et Ite Missa est in tono de B. M. V. infra Octavas Nativitatis Domini et Corporis Christi, uti iidem ex Graduali Romano et Sacra Rituum Congregatione approbato argumentantur?

DUBIUM II. Et si affirmative, estne canendum modo etiam in Festo sancti Stephani Prot., s. Ioan

nis Ap. Ev. et in festis infra Octavam Nativitatis sicut in omnibus festis infra Octavam Corporis Christi incidentibus?

DUBIUM III. Et si rursus affirmative, estne canendum in genere: Gloria in excelsis et Ite Missa est, quoties Praefatio de Nativitate Domini dicenda est, in tono de B. M. V.?

Sacra vero eadem Congregatio, re mature accurateque perpensa, rescribendum censuit:

Ad I. Legendum adducentur in laetitia.

Ad II. Legendum: suo.

Ad III. Legendum: in honorem. Ad IV. Legendum et dicitur Credo.

:

Ad V. Legendum nunc et in omnia saecula saeculorum.

Ad VI. In Missa s. Bonifacii ad Epistolam legendum: Lectio Libri Sapientiae.

Relate vero ad Dubia quoad Cantum rescribendum censuit:

Ad I. II. et III. Affirmative. Atque ita rescripsit die 25 Maii 1877.

ALBINGANEN.

Rme Dñe uti Frater,

Exposuit Amplitudo Tua huic Congregationi sacrorum Rituum quo Antecessor tuus sive ex multiplicitate furtorum sacrilegorum, sive ex paupertate ad quam redactae sunt fere omnes Ecclesiae Dioecesis Albinganen. non solum permisisse sed etiam suasisse Administratoribus parochialibus vasa sacra ex metallo quocumque, dummodo solido confecta, et dummodo cuppae Calicum et Pyxidum, ac Pa

tenae intus auro essent oblinitae. Quam vero ex responsione, quam Amplitudo Tua asserit sub die 20 Martii anni 1876 datam fuisse Rmo Dão Episcopo Astensi, appareat cuppam Calicum omnino debere esse vel auream vel saltem argenteam intus auro oblinitam; Ipsa Amplitudo Tua, attentis expositis ac praesertim prae oculis habens paupertate m Ecclesiarum, ab eadem Sacra Congregatione postulavit ut aut Ecclesiis suae Dioeceseos permittatur adhuc acquirere Calices, quorum cuppae sint ex metallo aurichalco vel cuprò confectae, vel saltem ut in praedictis Ecclesiis eorumdem Calicum iam emptorum usus continuari possit sine limitatione temporis.

Sacra vero eadem Congregatio, audita relatione huiusmodi instantiae per infrascriptum Secretarium facta, rescribere rata est: Communicetur Rmo D. Episcopo Oratori Decretum in una Romana die 16 Martii anni 1876. (1)

Romae die 28 Maii 1877.

Rio Dño uti Fratri Episcopo Albing anensi.

ARETINA

Caeremoniarius Episcopi Aretini, quando Episcopus solemniter cantat Vesperas, solet distribuere antiphonas iuxta ordinem in Caeremoniale Episcoporum praescriptum quarta autem intonatur a primo Canonico in choro manente in cornu Evangelii. et cathedra Episcopalis sita est in eodem cornu Evangelii et unita sedibus Canonico

rum.

Caeremoniarius vero Rmi

Capituli s. Mariae Plebis eiusdem Civitatis putat quod quarta antiphona non a primo Canonico in choro manente in cornu Evangelii, sed ab altero primo Canonico in choro manente in cornu Epistolae sit intonanda; propterea quod antiphonae post celebrantem intonandae sint ab iis qui digniorem hinc inde chori locum occupant; et propterea quod in hac antiphonarum intonatione non persona sed locus attenditur. Et hic secundus Caeremoniarius arbitratur quod post episcopalem cathedram, ut supra positam, sit a cornu Epistolae non a cornu Evangelii primus, chori locus.

Ad quam quaestionem solvendam duo sacrae Rituum Congregationi proposita sunt Dubia, videlicet:

DUBIUM I. Qui sit primus chori locus in Ecclesia Cathedrali post episcopalem Cathedram?

DUBIUM II. A quonam primo Canonico intonanda sit quarta antiphona in Vesperis solemniter ab Episcopo cantatis, an ab eo manente in cornu Epistolae, an ab eo altero manente in cornu Evangelii?

Sacra vero Congregatio, audita relatione ab infrascripto Secretario facta, propositis Dubiis respondendum censuit:

Ad I. Primus locus in casu est qui immediate sequitur cathedram Episcopalem.

Ad II. A primo Canonico e dignioribus seu senioribus. Atque ita rescripsit seu servari mandavit die 19 Iunii 1877.

(1) Habes decretum hoc Vol. VIII pag. 425 datum 20 Martii 1875. In colleetione vero adiicienda Gardellinio datum est 16 Martii 1876.

DOCUMENTA

RESPICIENTIA ENCYCLICAM QUOAD BULGAROS ET SLavos. (1)

Cum tot et tantis referta sit thesauris doctrinae et historiae, Epistola Encyclica SSmi Dni Nostri Leonis Papae XIII de Bulgaris et Slavis; haud ingratum fore eruditis viris duximus quaedam Pontificia documenta saltem innuere, ex quibus magis magisque eadem Epistola illustretur ac maiori etiam si fieri possit, luminé praefulgeat. Erit eruditorum virorum has notulas epistolae connectere vel ad alia studia usurpare.

Patrologia Migne Vol. CXIX

pag 978

RESPONSA NICOLAI PAPAE I AD CONSULTA BULGARORUM

Ad consulta vestra non multa respondenda sunt, nec duximus per singula diutius immorari, qui Deo auctore non solum libros divinae legis, verum etiam et missos nostros idoneos, qui vos prout tempus et ratio dictaverit, de singulis instruant, ad patriam vestram et ad gloriosum regem vestrum dilectum filium nostrum destinavimus, quibus et libros necessarios illis nunc esse commisimus

1 De necessitate fidei ad salutem.

2 De nuptiis inter consanguineos non contrahendis. 3 De caeremoniis sacramenti matrimonii non necessariis, necessario substantialiter remanente mutuo consensu.

4 De ieiuniis.

5 De abstinentia a carnibus feria sexta.

6 De balneis sexta et quarta feria non prohibitis.

7 De Cruce cum reverentia deferenda.

8 De Cruce osculanda et deferenda in Quadragesima.

(1) Habes encyclicam hanc Vol. XIII pag. 145 har. ephem.

« ÖncekiDevam »