Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nullo alio existente. Praesens Archiepiscopus Senensis rogatus, de more, censuit ius et auctoritatem invigilandi onerum satisfactionem sibi competere. Autumat enim, Archiepiscopos Senenses huiusmodi iure usos fuisse a remotissimis usque temporibus. Contrariam patefecit sententiam Antistes Collensis, eoquod huiusmodi oratorium situm reperiatur intra limites suae Dioecesis. Tamen unanimi conseusu duo Antistites s. Congregationi Ep. et Reg. quaestionem enodandam detulerunt.

Disceptatio Synoptica.

EA QUAE EPISCOPO COLLENSI FAVENT. Animadversum fuit quod ratione rei sitae haud dubitari potest, iurisdictionem super Oratorium Trecciani pertinere ad Ordinarium Collensem. Et quamvis Archiepiscopi Senenses hanc exercuerint iurisdictionem uti propriam, non defuerunt tamen interdum protestationes nonnullorum Episcoporum collensium, quum sciverint haud adimpleri onus Missarum in praefato Oratorio. Nec obest quod unus ex istis Episcopis nuncium miserit quaestioni, et quod pene agnoverit iurisdictionem Archiepiscopi Senensis super Oratorio de quo lis est. Nam ut iurisdictio etiam quoad partem territorii commissi auferri queat, beneplacito apostolico opus est. Quod in casu haud interfuit.

Praeterea apud Canonistas minime controvertitur quod Episcopus plenâ utatur iurisdictione super omnes Ecclesias, Oratoria, et Cappellas existentes intra limites territorii, sibi a R. Pontefice concrediti; De Luca de iurisd. Disc. 1. n. 18. ait: Resultat de consequenti fundatam esse Archiepiscopi intentionem super lege dioecesana, et iurisdictione spirituali in omnes ecclesias et personas tam de clero, quam de po> pulo in eius Dioecesi existente, donec per allegantem limi> tationem, seu exemptionem illa probetur, ut cum copiosis

allegationibus comprobatur quoniam Episcopus est Pastor, > curam ac iurisdictionem generalem habens super ovibus de> pascentibus in territorio sibi commisso, quare onus est Prae> lati inferioris probare limitationem, qua non probata rema

> net fundata intentio habentis pro se regulam generalem, » Mantica Dec. 25. n. 4. etc. » Et Barbosa ita se habet Assiom. 198. « Regulae in dubio inhaerendum est, donec con» trarium sive exceptio probetur leg. ab ea parte ff. de pro» bat. l. illud Cod. sacros. Eccles. l. ultima Cod. de haered. > inst. etc. Et ideo qui habet regulam pro se, habet inten» tionem fundatam, ac proinde transfert onus probandi in eum » qui se fundat in exceptione cap. ad decimas, et ibi glossa » de restit. spoliator. lib. 6. Iason in lege coetera n. 4. ff. » de legat. 1.; ubi quod pronuntiandum est pro regula, » quando casus exceptuatus a regula non probatur, Ancaran.

cons. 223 Ad evidentiam in fine ubi ait, quod qui habet > regulam pro se, potest dicere alleganti limitationem, da mihi > textum hoc dicentem, Geminian. cons. 103, Fulgos. cons. 182, » Mascard. de probat. concl. 1261, Card. Tusch. prael. concl. 6. » tit. R. etc. »

Hisce in theoria perpensis, ad summum concedi posset Archiepiscopo Senensi ius invigilandi Missarum adimplementum; ceu patronis tribuitur ius cognoscendi an onera adimpleta fuerint, antequam debitam solvant pecuniae vim. Ast ius huiusmodi multum differt a iurisdictione capessenda in alieno territorio, ubi locus regit actum. Ideoque tolerantia, aut concessio quoad hoc ampliorem habere nequit interpretationem: eo quod « quae exorbitant a iure non debent protrahi ad conse» quentias ff. regul. Iuris 141. » Strictamque quoad iurisdictionem territorialem, sequuta est interpretationem s. C. Concilii in Caputaquen. Iurisdictionis, etsi « valde dubium fuerit » utrum loca controversa sub Caputaquensis Ordinarii iurisdi» ctione continerentur. >> Et in Balneoregen. Iurisdictionis 16 Septem. 1871.

EA QUAE FAVENT ARCHIEPISCOPO SENENSI. Verumtamen pro Senensi Antistite nemo non videt adesse trium saeculorum et ultra, observantiam. Ita ut videri non possit haud a iure canonico exorbitare quod Archipraesul iste per saecularem observantiam extendat suam iurisdictionem supra Ecclesiam in aliena Dioecesi positam. Scitum est enim quod ista ratione, eamdem

acquirere posset iurisdictionem etiam Praelatus inferior, De Luca disc. 20 n. 13 de iurisd. « Etiam in casibus, in quibus pro > certo obstet regula impediens exercere iurisdictionem in alieno. > territorio, adhuc illa limitationem recipit ex contraria legitima > consuetudine, seu praesumptione, per quam iurisdictio in alieno > territorio acquiri potest Abbas, Felin. Alexander de Nevo ac › caeteri Canonistae, ac etiam Fagnanus in cap. cum olim de praescript,>

In themate, saltem quoad pii legati adimplementum, bis saecularis prostat observantia pro evincenda iurisdictione Archiepiscopi. Ast iuxta De Luca « Centenaria est ille melior titulus de > mundo: quo mediante omnia praescribuntur, omnia mutantur. » Et s. Rota cor. Martinez in Praenestina 24 Martii 1818 n. 3. < Qui possessione utitur centenaria is certe quocumque melior. > ac potentiori titulo, iureque suffultus est, vis pactum, vis pri> vilegium ? cuncta haec et si quid aliud exoptas ex possessione > centenaria sunt praesumenda.

Nec obstant duo vel tres protestationes variis temporibus ab Episcopis Collensibus emissae; eoquod ad invalidandam praecedentem consuetudinem aut praescriptionem, alia requiritur praescriptio, aut consuetudo saltem longi temporis, Fagnan. Lib. 2 Decr. cap. 15 leg. Nemo alieno § Temporalia. « Praescriptio › vel consuetudo completa non tollitur, si semel aut bis fiat con> trarium, sed requiritur contraria praescriptio vel consue› tudo. >

Quibus praenotatis sequens dirimendum propositum fuit

Dubium

An, et quomodo Archiepiscopo Senensi iurisdictio competat super Ecclesia s. Michaelis, posita in territorio Collensi in casu? RESOLUTIO. Sacra C. Ep. et Reg. sub die 23 Ianuari re discussa respondere censuit :

Affirmative quoad ius tantummodo invigilandi adimplementum onerum Missarum, de quibus in casu.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Quemlibet Ordinarium (quum sit pastor ovium suarum) plenâ ex iure gaudere spirituali iurisdictione, super omnes ecclesias extructas, et super personas morantes intra fines Dioecesis a R. Pontifice sibi concreditae.

II. Ideoque huiusmodi iurisdictionem Antistitis cuiuslibet, habentis fundatam in iure intentionem et generalem regulam in sui favorem, integram permanere, donec allegans limitationem aut exemptionem perlucidis probaverit argumentis.

III. In dubio an exemptio extet, regulae generali semper inhaerendum esse, donec exceptio probetur ab eo qui exemptionem allegat.

IV. Attamen regulam generalem prohibentem exercitium iurisdictionis in alieno territorio, limitationem accipere per contrariam legitimam consuetudinem, qua fieri potest ut Praelatus iurisdictionem exercere valeat in aliena Dioecesi.

V. Habentem pro se centenariam observantiam, potiorem de mundo titulum possidere; quo mediante, omnia mutantur atque praescribuntur, etiam aliena iurisdictio.

VI. In themate observantiam invigilandi onerum satisfactionem super Oratorio in Dioecesi Collensi posito, favore Archiepiscopi Senensis, ultra centenariam fuisse, ceu patet ex antiquis adductis documentis.

EX S. CONGREGATIONE INDICIS

DECRETUM

Feria II die 21 Iunii 1880.

Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO LEONE PAPA XIII Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi, ac permissioni in universa christiana Republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio apostolico vaticano die 21 Iunii 1880, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, vel alias damnata atque proscripta in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur Opera.

Alexandre Dumas Fils. - La question du divorce. Paris, Calmann Levy éditeur, 1880.

Maria al cuore dell'italiano. Manifestazioni di un eremita dell'Appennino, per servire di seguito alle Glorie di Maria, scritte da Alfonso Liguori. Firenze, Tip. di G. Barbera, 1880. Opus praedamnatum ex Reg. II. Ind. Trid.

Auctor Operis cui titulus: Callet Aug. L'Enfer. Paris, 1861, prohib. decr. 6 Iunii 1862, laudabiliter se subiecit, et opus reprobavit.

« ÖncekiDevam »