Sayfadaki görseller
PDF
ePub

obstantibus, revincit auctoritate Ferrari v. Claus. num. 47 - ibi << Clausula non obstantibus quibusc. non derogat Regulis Cancellariae, nec Conciliis generalibus. Concinit Barbosa in claus. 82 num. 13 ubi notat generalem clausulam Non obstantibus etc. non sufficere ubi lex Canonica, vel Civilis habet clausulam derogatoriam etc. ».

Tertio loco animadvertit Orator quod in qualibet perabsurda hypothesi, post petitionem Municipii et Cleri loci illius, qua exorarunt ut Paroecia conferretur per concursum, nunquam expediret concedere paroeciam hanc presbytero G. etsi collatio ad Ordinarium pertineret. Demum adnotat non modo ob scientiae meritum, sed etiam ob alias facti circumstantias exoriri posse, ut una persona sit habilis ac idonea ad unam parochiam et non ad alteram, quod revincit auctoritate De Luca Disc. 8 De Parocho etc.

Quibus praemissis, resolvendum propositum fuit

Dubium

An sit locus executioni articuli tertii transactionis quoad Paroeciam s. Mariae Maioris in casu. (1)

RESOLUTIO. Sacra C. C. re mature discussâ, sub die 31 Ianuarii 1881, respondere censuit:

Negative et ad mentem: nempe attentis peculiaribus circumstantiis, supplicandum SSmum pro collatione paroeciae S. Mariae maioris, favore sacerdotis Vincentii G. et suspendatur Orator eiusdem sacerdotis ab exercitio penes s. Congregationem ad tres menses. (2)

(1) Ex qua resolutione nil esse colligendum quisquis videt; nam S. C. C. videtur post habuisse rationum momenta, ex iure deducta, ab utraque parte, et solummodo maluisse quaestionem obtruncare, ne lis in aevum produceretur, cum scandalo et detrimento animarum. Nam dum Antistes omni studio et de industria curat a beneficiis paroecialibus propellere presbyterum G. hic innixus tum scientiae propriae, per concur

sum abunde probatae, tum aliis qualitatibus ad paroecias regendas aptis, nil aliud quam paroeciale beneficium exposcit quod tandem ex benignitate Apostolicae Sedis obtinuit.

(2) Tali perculsus fuit poenâ advocatus defensor, quia in sua defensione minus reverenter sese habuit erga Archiepiscopum, partem adversam; quod tamen haud constat ex castigata nostra relatione.

DISPENSATIONIS AB IRREGULARITATE

Die 20 Martii 1880

Per Summaria precum

COMPENDIUM FACTI. Franciscus Xaverius piae et religiosae familiae Vicariatus Apostolici Geneviensis, philosophicis expletis, dum theologicis studiis incumbebat, tonsuram et quatuor ordines minores legitime recepit. Anno 1872 cum quartum theolologici cursus annum in Universitate Oenipontana in Austria prosequeretur, oculorum usum ferme amisit, adeo ut rerum quemdam generalem et nebulosum conspectum habeat. Animo haud fractus ex hoc infortunio pius hic iuvenis, qui ardenter sese Ecclesiae militiae addicere cupiebat, nec destitit publicas lectiones in Catholicis Universitatibus audire, nec privatim aliorum opere uti, ut in theologicis disciplinis esset instructus. Qua de re anno 1876 Vicarius Apostolicus Genevensis, obtenta vivae vocis oraculo a s. m. Pio Papa IX facultate, Franciscum, tali minime obstante defectu, ad sacros ordines Subdiaconatus et Diaconatus promovendi, eumdem ad memoratos ordines promovit, et ex tunc tum in publicis suae patriae templis, tum in aliis Dioecesibus verbum Dei, prout Diaconum decet, de sui Episcopi licentia evangelizavit.

Nunc Romae degens, ut magis magisque in disciplinae Theologicae studio se perficiat, supplicem SSmo obtulit libellum ut ad sacrum Presbyteratus ordinem ascendere queat, una exemplum indigitans de gratia aliter a sancta Sede elargita, cuidam Nicasio De Vaud, a teneris annis coecutienti, cum assistentia tamen alterius sacerdotis.

Disceptatio synoptica.

QUAE PETITIONI ADVERSANTUR. Divino praecepto in veteri testamento, corpore vitiati et praesertim coeci a ministerio altaris arcebantur Levit. 21, 18 « nec accedet ad ministerium, si coecus

Acta, Tom. XIII. fase. CLII.

23

fuerit, si claudus...... si albuginem habens in oculo »; quae lex, utpote caeremonialis, abrogata Christi morte, a RR. Pontificibus quoad substantiam instaurata est, uti ex can. Illiteratos distinct. 16 et toto titulo decretalium, De corpore vitiatis ordinandis vel non et latius disputant Pyringh ad eumdem tit. Reiffenstuel lib. 5 tit. 37 num. 80 et communiter Doct. Coecos autem irregulares esse etiam ad primam tonsuram, post text. in cap. Hinc est dist. 49, cap. final. dist. 55 tenent Praeposit. in dictum cap. final. 55 vers. Oppono quod imo. Fagnan. Caput cum Contingat. De aetate et qualit. etc. n. 116. Pignatel. cons. 146 n. 7 tom. 8. Unde Xaverium a s. Presbyteratus Ordine excludendum esse, utpote irregularem non est dubium. Quin ulla ei spes dispensationis ab hac irregularitate obtinendae affulgeat; nam teste Bened. XIV Instit. Eccl. 34 §. 2 « Hoc im> pedimento neminem solvere umquam Apostolica Sedes con» suevit; cum coecutientibus vero, ex morbo suscepto post » habitos Ordines, tantum sub conditione, quod non sit omnino » coecus et quod Missam memoriter non recitet. »

Nec desunt reapse resolutiones S. C. C. denegatae dispensationis in similibus casibus ceu in Pampilonensi 8 Martii 1733. Luculentiora vero exempla denegatae gratiae adsunt in Neapolitana 17 Septembris 1814, et Vercellen. 28 Iulii 1860. Ita pariter responsum est in Colonien. Dispensat. 13 Septembris 1862, et recentius in Carcassonen. Dispensationis ab Irregularitate

27 Febr. 1869.

Nec valeret adduci exemplum cuiusdam Roberti Scoti, cui quamvis coeco a puerili aetate, concessa fuit facultas, nedum ad Sacerdotium, sed etiam ad Episcopatum ascendendi, uti tenent Maiol. De Irregularit. lib. 1 cap. 20, et Barbos. de Offic. Episcopi alleg. 42. num. 28: respondet enim Bened. XIV. quod « reliqui scriptores, quibus maior fides habenda est, Robertum non oculis captum, sed infirmum fuisse dicunt. »

QUAE PETITIONI FAVENT. Contra sed vero animadvertendum occurrit, praesenti in themate minime agi de initiando ad primam tonsuram vel ad ordines sacros promovendo, de quibus specifice agunt auctoritates et decisiones supra relatae, sed de

legitime promoto ad sacrum Diaconatus Ordinem, subindeque canonum rigor relaxandus esset. Cum enim in tali statu promotus ex dispensatione fuit, videtur Orator aliquod ius exhibere posse pro petita dispensatione obtinenda. Scitum enim est quod Principis beneficia plenissime interpretare debemus Leg. 3 Cod. de constit. Princ., L. Quod vero ff. De leg., L. Si quando Cod. de inoff. testam. Cum igitur ex beneficio Principis ad Diaconatus usque ordinem fuerit Franciscus promotus, cumque ordines isti ad suscipiendum Presbyteratum ordinentur, videretur quod implicite iam ipse fuerit dispensatus, sin minus spe allectus, in posterum de facili petitam dispensationem obtinendi. Secus vero illud verificaretur absurdum quod Principis beneficium esset infelici iuveni damnosum: cum nulli laicali officio amplius posset incumbere, resistentibus ordinibus sacris iam susceptis.

Quibus hucusque adductis adiici possunt optimae qualitates Oratoris et eius familiae merita erga Catholicam Ecclesiam, nec non penuria Sacerdotum, qua laborat urbs Genevae et magnum bonum animarum quod possit obtineri, si concedatur expetita gratia Oratori. Difficultatem autem minime facessere videtur periculum imminens sive effusionis calicis consecrati, sive remotionis hostiae a corporali aut dispersionis fragmentorum, dum haud prorsus luminibus careat et cum adsistentia alterius Sacerdotis aut Diaconi celebrare possit.

Hisce itaque utrinque notatis, sapientiae EE. PP. diiudicare remissum fuit, utrum exoptata gratia elargienda esset.

RESOLUTIO. Sacra C. Congr. re ponderata, sub die 20 Martii 1880 respondit:

Attentis peculiaribus circumstantiis, pro gratia cum facultate Oratori celebrandi Missam votivam B. M. V. et obligatione adsistentiae alterius Sacerdotis vel Diaconi, facto verbo cum Sanctissimo.

EX S. CONGR. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

ORDINIS MINORUM OBSERVANTIUM

SUPER PERTINENTIA ECCLESIAE S. ANTONII

Die 9 Iulii 1880.

COMPENDIUM FACTI. Iam a saeculo nuper elapso in Dioecesi S. a fundamentis aere proprio excitaverant, et usque ad annum 1810 retinuerant Patres Conventuales Ecclesiam et Coenobium, titulo s. Antonii. Quo tempore, cum dira saeviret gallica seditio, Patres propria derelinquere coacti sunt, statutâ per legem eorumdem suppressione. Tunc Parochus s. Mariae Gratiarum, legitimo Principe in Siciliam exulante, a Ioachimo Murat veniam obtinuit. Paroeciam transferendi in Ecclesiam s. Antonii, ampliorem sacrisque bene praeditam indumentis. Huiusmodi habuit Ecclesiam saecularis Parochus ad annum 1841, quo tempore Municipium, Apostolica Sede legitimoque rege probantibus, eamdem Minoritis concessit; paroccia autem in propriam relata fuit ecclesiam.

Hac etiam nostra aetate, quum suppressio Ordinum religiosorum constituta fuisset etiam in Italia, per fatiosos homines, Galliae rebellionem aemulantes, Parochus s. Mariae Gratiarum iterum in Ecclesiam s. Antonii paroeciam transtulit, Antistite non improbante. Minister Provincialis Patrum Observantium, ex quo Antistes plus aequo favere parocho videretur, ad Apostolicam sedem recursum habuit quaeritans, ut Ecclesia et Coenobium Minoritis restitueretur.

Disceptatio Synoptica

IURA PAROCHI. Antistes parochi operam protuens, ait: Observantes indebite usos fuisse Coenobio et Ecclesiâ s. Antonii per aliquod tempus; ast nunquam sibi ius ea possidendi quae

« ÖncekiDevam »