Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dorem dementis libertatis in multitudine coercere.

Atque his de causis civilis hominum societas, etsi magnas iam calamitates suscepit, maiorum tamen periculorum suspicione terretur.

Quo igitur Ecclesia queat inimicorum conatus refutare, suumque munus, utilitatis omnium caussa, perficere, multum laboret necesse est, multumque contendat. In hoc autem certamine vehementi et vario, in quo et divina agitur gloria, et de salute animorum sempiterna dimicatur, frustra esset omnis hominum virtus et industria, nisi caelestia adiumenta suppeditarentur opportuna temporibus. Quare in trepidis afflictisque christiani nominis rebus, hoc semper laborum ac sollicitudinum perfugium esse consuevit, summis precibus a Deo postulare, ut opitularetur laboranti Ecclesiae suae, impertiretque depugnandi virtutem, triumphandi potestatem.-Hunc igitur Nos praeclarum morem disciplinamque maiorum imitati, cum probe intelligamus, tanto Deum magis esse exorabilem, quanto in hominibus maior est vis poenitendi, gratiaeque cum eo reconciliandae voluntas, idcirco, caelestis praesidii impetrandi atque animorum iuvandorum caussa, sacrum Iubilaeum extra ordinem catholico orbi per has Litteras Nostras indicimus.

Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christifidelibus plenissimam peccatorum omnium indulgentiam, ad instar generalis Iubilaei, concedimus, si modo effecerint, qui in Europa agunt, a proximo die 19 huius mensis Martii, sacro ob memoriam sancti Iosephi beatae Mariae Virginis Sponsi, ad diem primum Novembris, solemnem ob memoriam caelitum universorum inclusive; qui vero extra Europam, ab eodem proximo die 19 huius mensis Martii usque ad postremum diem labentis anni MDCCCLXXXI inclusive, quae infra praecepta sunt: scilicet quotquot sunt Romae cives vel hospites Basilicam Lateranensem, item Vaticanam et Liberianam bis adeant, ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate, secundum mentem Nostram pias ad Deum preces effundant; iidem uno die esurialibus tantum cibis utentes ieiunent, praeter dies in quadragesimali indulto non comprehensos, aut alias simili stricti iuris ieiunio ex praecepto Ecclesiae consecratos, praeterea peccata sua rite confessi sanctissimum

Eucharistiae sacramentum suscipiant, atque eleemosynae nomine in pium aliquod opus quidquam conferant. Qua de re ea Instituta nominatim commemoramus, quorum tuitionem charitati Christianorum haud ita pridem per Litteras commendavimas, nimirum Propagationem Fidei, sacram Iesu Christi Infantiam et Scholas Orientis; quas quidem in remotis etiam et silvestribus plagis instituere et provehere, ut pares necessitatibus sint, optatissimum Nobis destinatumque in animo est. Ceteri vero omnes extra Urbem ubicumque degentes tria templa ab Ordinariis locorum vel eorum Vicariis seu Officialibus, aut de eorum mandato et, ipsis deficientibus, per eos qui ibi curam animarum exercent designanda, bis, vel si duo tantum sint templa, ter, aut si unum, sexies, dicto temporis intervallo, adeant; item alia opera, quae supra commemorata sunt, peragant. Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in charitate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari posse volumus. — Praeterea locorum Ordinariis indulgemus, ut Capitulis et Congregationibus tam saecularium quam regularium, sodalitatibus, confraternitatibus, universitatibus, seu collegiis quibuscumque memoratas Ecelesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere queant.

Concedimus vero, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia, seu alio ad certam stationem sese receperint, visitata sexies Ecclesia maiore aut parochiali, ceterisque operibus, quae supra praescripta sunt, rite peractis, eamdem indulgentiam consequi possint. - Regularibus vero personis utriusque sexus, etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque tam laicis, quam ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, qui carcere, infirmitate corporis, aut alia qualibet iusta caussa impediantur quominus memorata opera, vel eorum aliqua praestent, concedimus atque indulgemus, ut ea Confessarius in alia pietatis opera commutare possit, vel in aliud proximum tempus prorogare, facta etiam potestate dispensandi super Communione cum pueris nondum ad primam Communionem admissis.

Insuper universis et singulis Christifidelibus, tam laicis quam ecclesiasticis, saecularibus ac regularibus cuiusvis Ordinis et Instituti etiam specialiter nominandi, facultatem concedimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque presbyterum Confessarium tam saecularem quam regularem ex actu approbatis; qua facultate uti possint etiam Moniales, Novitiae, aliaeque mulieres in

tra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro Monialibus. Confessarius autem, hac occasione et durante huius Iubilaei tempore tantum, omnes illas ipsissimas facultates largimur, quae a Nobis tributae fuere in alio Iubilaeo concesso per Nostras Litteras Apostolicas datas die xv mensis Februarii anno MDCCCLXXIX, quae incipiunt « Pontifices Maximi », iis tamen omnibus semper exceptis, quae in iisdem litteris a Nobis excepta fuere.

Quo autem fructus salutares, qui Nobis propositi sunt, ex hoc sacro Iubilaeo tutius atque uberius percipiantur, hoc magnopere studeant universi, ut magnam Dei Matrem praecipuo per id tempus obsequio cultuque demereantur. - Ipsum autem sacrum Iubilaeum in tutelam fidemque tradimus ac commendamus sancto Iosepho, castissimo beatae Virginis Mariae Sponso, quem gloriosae recordationis Pius IX P. M. totius Ecclesiae Patronum declaravit, et cuius opem suppliciter quotidie implorari ab omnibus Christi fidelibus optamus. Praeterea cunctos hortamur, ut peregrinationes suscipere pietatis caussa velint ad sanctorum caelitum aedes, quae peculiari religione in variis regionibus sanctae ac venerabiles haberi consueverint: quas inter in Italia praestat sacrosancta Virginis Mariae Lauretanae domus, quam altissimorum mysteriorum memoria commendat.

Quapropter in virtute sanctae obedientiae praecipimus atque mandamus omnibus et singulis Ordinariis locorum, eorumque Vicariis et Officialibus, vel ipsis deficientibus, illis qui curam animarum exercent, ut cum praesentium Litterarum transumpta aut exempla etiam impressa acceperint, illa in sua quisque ditione publicanda curent, populisque etiam verbi Dei praedicatione, quoad fieri possit, rite praeparatis, Ecclesiam seu Ecclesias visitandas ut supra designent.

Ut autem praesentes Litterae, quae ad singula loca deferri nequeunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus ut praesentium transumptis vel exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo munitis personae in dignitate ecclesiastica constitutae, ubicumque locorum eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel

ostensae.

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo Piscatoris die XII Martii A. MDCCCLXXXI, Pontificatus Nostri anno Quarto.

LEO PP. XIII.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

VICARII CAPITULARIS

Die 20 Martii 1880

COMPENDIUM FACTI. Exposuit S. C. Congregationi Praesul in Galliis, non paucas nec minimas, post obitum ultimi Episcopi A. sui saffraganei, ortas fuisse difficultates, relate ad electionem Vicarii Capitularis. Cum enim iuxta morem seu abusum in Galliis vigentem, Canonici duos elegissent Vicarios, dimidia pars Capituli, et publica potestas unius electionem invalidam habuerunt, ex eo quod hic non fuisset electus nisi 1° proprio sibi consuluisset suffragio; 2° pactum cum alio iniisset Canonico de voto sibi invicem tradendo; 3° consanguineum devotissimum inter Canonicos numerasset. Enixe rogatus Metropolitanus Orator, ut huiusmodi invalidaret electionem, idque denegando plurimorum in se animadversiones incitavit.

> suum,

Quapropter ut controversiae omnes in posterum forte oriturae praepediantur, utque in re tanti momenti tuto valeat incedi pede, humillime ab EE. VV. sequentia petiit declarari dubia << I. An Canonicus possit licite et valide dare sibi votum cum alias maiorem votorum numerum obtinere non » valeat. II. An electio sit simoniaca et nulla, quando duo » vel plures Canonici ita paciscuntur, da mihi aut consangui» neo meo, vel amico meo votum tuum, et ego aut consangui» neus meus vel amicus meus dabunt tibi suum. III. An liceat > Canonicis consanguineis votum sibi invicem dare. »

Disceptatio synoptica

EA QUAE INNUUNT AFFIRMATIVUM RESPONSUM. Et in primis videretur quod Canonicus possit sibi ipsi proprio suffragio consulere, ubi maiorem votorum numerum obtinere non valeat. Quandoquidem aperte hoc statutum reperitur ab Innocentio III in Cap. Cum in iure 33. De elect. et elect. pot. ubi in septem vocalibus electus a tribus, cum accessu sui ipsius dicitur a quatuor et consequenter a maiori parte.

Et iure meritoque, quemadmodum in commentario ad dictum caput notat Gonzales sub num. 5 ibi- « nam ut electio > recte celebretur, tantum desideratur, ut maior pars eligentium > concurrat cap. coram hoc. tit. nec desideratur ut maior pars » eligendum eligat, sed ut in eo adsit maior pars: sed si ipse > electus consentiat, maior pars in eius electione concurrit et

reperitur ergo talis electio iure defenditur. Faciunt pro hac > decisione textus in l. plane ff. quod cuiusq. univers. ubi cum > supponatur actorem civitatis decreto Ordinis et a maiori parte > Decurionum esse eligendum l. 5 ff. eod. tit. ait Paulus Plane > ubi duae partes Decurionum adfuerint, is quoque quem de› cernunt numerari potest: notat Cuiacius ibi: igitur in nostra specie is quoque in quem alii tres consenserunt numerari > debet..... Quapropter cum sententia Pontificis lex sit non solum illius causae pro qua producta est, sed in omnibus similibus, ut declaratum fuit ab Innocentio III in cap. In causis 19 De sent. et re iudic. dicendum est quod cum lex in specie decidat casum nostrum, ulterius disputari non debet.

>

Quin obsit textus in cap. Avaritiae de Praeb. in 6o. Licet enim praedicti capitis dispositio ad electiones velit extendi, tamen de illis debet intelligi quae indigent superioris confirmatione, non vero de simplici deputatione sonante in mandatum, ceu perbelle animadvertit De Luca De Canonicis disc. 26 n. 10. Unde dictam decretalem Cum in iure non esse correctam, sed etiam hodie attendendam in electione Capitularis Vicarii tenet cum Pignatell. Leurenius in for. benef. part. 4 quaest. 551 num. 4. Nec secus

« ÖncekiDevam »