Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Dubia.

I. An in electione Vicarii Capitularis Canonicus licite et valide possit sibi dare votum suum, cum alias maiorem votorum numerum obtinere non valeat.

II. An electio Vicarii Capitularis sit simoniaca et nulla, quando duo vel plures Canonici paciscuntur de voto sibi invicem dando.

III. An in electione Vicarii Capitularis liceat Canonicis consanguineis sibi invicem dare suffragium.

RESOLUTIO. Sacra Cong. Concilii, re mature ponderatâ, sub die 20 Martii 1880 respondendum censuit:

Providendum in casibus particularibus. (1)

(1) Rei gravitatem perpendens S. C. C. forsan a dirimendis propositis dubiis abstinuit: voluitque at recursus habeatur in casibus particularibus. Casus enim particulares comitari possunt adiunctis, ita inter se variis, ut maxima certa constitui prudenter non possit. Quoad primum dubium tamen, ex Doctorum sententia, videtur quod electus in Vicarium Capitularem a medietate votantium, publicato scrutinio, possit sibi accedere, mutato suo

fragio, vel consentire electioni de se factae; qui consensus reputatur pro voto. Quod autem Canonici consanguinei nequeant sibi invicem dare votum, erui

posse videtur etiam ex hoc, quod si consanguinei essent numero maiores in Capitulo, haberent necessario vicarium capitularem in familia; idque contra sacrorum canonum spiritum omnino esset. Praescribunt canones digniorem eligendum esse; ast scitum est iudicium amore perverti dum contendimus placere amico vel propinquo.

Confer, adprecor, Vol. VIII pag. 389, quaestionem quoad Vicarii Capitularis electionem; Vol. IX pag. 138 aliam quaestionem de iure suffragandi. In eisdem multa prostant, quae strictam habent analogiam cum praesenti materia.

IURIUM

Die 24 Aprilis 1880.

COMPENDIUM FACTI. Capitulum Metropolitanum Ecclesiae Cathedralis B. cui animarum curae munus incumbit, sub die 16 Decembris anni 1875 ab illius Urbis Archiepiscopo, ex S. C. Congr. iussu, ad Statuta intra sex mensium spatium sibi instituenda fuit invitatum. Archiepiscopi mandato Capitulum obsequens, praefata Statuta intra tempus ab Archiepiscopo praefinitum condidit, atque nulla interiecta mora pro adprobatione assequenda eidem exhibuit (1). Verumtamen Archiepiscopus ea adprobare recusavit, hac potissime ductus ratione, quod in eisdem plura reperiebantur, quae propria Archiepiscopi iura laedebant. Asserebat enim Capitulum sibi soli a sa. me. Alexandri VII reservatam fuisse facultatem eligendi Vicarios et Coadiutores, qui animarum curam explerent; denegabat vero Archiepiscopus, qui in huiusmodi electionibus ius una cum Capitulo cumulative exercendum sibi vindicabat.

Res ita sese habebant, quando sub die 29 Aprilis anni 1877, Archiepiscopus ad electionem quatuor viceparochorum, marte suo devenit atque Capitulo patefecit adiiciens: se ad huiusmodi electionem peragendam motum fuisse, ut ipsius Capituli votis faceret satis.

Huiusmodi Archiepiscopi agendi ratione Capitulum se gravatum persentiens, sub die 30 Maii anni 1877, supplici oblato libello, ad S. C. C. confugit expostulans, ut « partibus auditis iudicium emitteret tam quoad Constitutiones Capitulares, tam quoad alias quaestiones ».

(1) Quoad Statuta Capitulorum Benedictus XIII in Romana Synodo habita 1725 Canonicis praecepit Cap. 4 et 5

tit. 2 ut antiqua, si qua habent, statuta, et Capitulares Constitutiones de» promant; et ubi non adsint, sex infra

Disceptatio Synoptica

Defensio CapituLI. Totius causae fundamentum, Capituli defensor hoc esse ait, quod ipse Archiepiscopus non inficiatur, Cathedralis Ecclesiae Capitulum habituali pariter atque actuali cura in universa civitate pollere. Canonici omnes antiquitus curam promiscue gerebant: tribus abhinc saeculis Capitulum decrevit sex Canonicos eligi, qui alternis vicibus per hebdomadam exercerent.

Id tamen in Ecclesia B. corrigi placuit atque anno 1607, sex Ecclesias Capitulum pro curae ministerio constituit, et cuilibet Ecclesiae suum Pastorem, ad nutum amovibilem, assignavit. Cura igitur animarum ad Collegium pertinet, atque ita pluralitatem redargui non posse, defensor adfirmat, quia pluralitas personarum universitatem constituit, et personam unicam fictam Clericat. de benef. dist. 20 num. 26, Lotter. de re benef. lib. 1 q. 20 num. 1115 seq.

Sed actualem quoque curam penes Capitulum esse ait, quia rectores amovibiles ad curae exercitium semper a Capitulo delegantur; quia cum vicarius amovibilis, ne in exercitio quidem, uti parochus haberi valeat, ne cura acephala censenda sit, parochi titulum in collegio ipso constitui oportet. Lotter. de re benef. lib. 1 qu. 20 num. 138, Pitonius disc. eccl. 104 n. 29

saltem menses, post praesentis concilii » publicationem, sub ecclesiastici interdicti poena, omnino conficiant; et utraque, antiqua scilicet et nova per Nos, quoad nostrae almae Urbis Ecclesia- rum statuta, et reliqua, suos respe ctive per Episcopos, accurate exami> nanda, et corrigenda deducant, atque » approbanda praesentent ». Ne autem putaretur, decretum eiusmodi vim obligandi non exerere extra provinciam Capuanam et Pisanam (infra quos limites gaudet R. Pontifex iure Metropolitico) in quinto capite adiecit: Hoc interim decretum, una cum praecedenti,

[merged small][ocr errors][merged small]

seqq. Atque illud accedit quod curae exercitium, absque concursu conferri solet. Concursus enim necessitas recedit ubi universum ministerium in Capitulo versatur Barbosa de Episc. all. 60 n. 30 Pasc. Iordan. to. 2 lucubr. lib. 1 tit. 8 n. 82.

Sed dubia omnia pro Capitulo deleri ostendit per rem iudicatam, quam exacto saeculo ineunte, edidit s. Congregatio Episcoporum negociis praeposita et Pontifex Clemens XI confirmavit. Lis enim inter Capitulum B. atque Archipresbyterum novem annorum spatio efferbuit, orante Pitonio pro Capitulo, donec sententia prodiit, quae curam universam eidem Capitulo adscripsit, sed nullum ius Episcopo esse censuit. Adsunt quinimo testimonia plurium Episcoporum, quibus confirmatur curam animarum esse penes Capitulum. Post dictam sententiam nulla immutatio facta est et Capitulum, absque Episcopo, parochos semper elegit et substitutos, exposcendo tantum ab Antistite eius confirmationem ad sacrorum administrationem.

Dein obiectiones Archiepiscopi refellendo ait: nil erui posse ex facto quod eidem quarta in funeribus rependatur: nam saepe rependi potest sive ex conventione, sive ob mensae egestatem ad tradita per Ferraris V. Quarta n. 40 et Lotter. de re Benef. l. 1 quaest. 20 n. 135. Pariter nil emergit ex eo quod de duobus tabulariis capituli, unum eligit Antistes, alterum capitulum, quia sic constituit Bened. XIII Apostolicis litteris-Maxima vigilantia. Neque aliquid officere quod Sacramenta Baptismi et matrimonii administrentur de consensu Episcopi et Capituli, quia iurisdictio in animarum cura non consistit in exercitio unius vel alterius actus, sed in universi iuris ministerio.

His pro veritate expositis, animadvertit obiectiones causam non afficere. Primo enim nihil aliud evincerent quam cumulativam in quibusdam actibus: et cum exceptio firmet regulam in contrarium, reliquum semper esset curam universam Capitulo addici. Nempe praescriptionis effectus ad alios actus extendi potest quam ad illos qui luculenter demonstrantur De Luca miscell. disc. 38 n. 13. Praeterea, licet omnia quae Praesul sibi vindicat concederentur, nihil inde in causa sequeretur, quia de iure disputatur eligendiatque amovendi vicarios substitutos coad

iutores, non de cumulativa in aliis quibusdam actis. Atqui in eorum electione nullam unquam consuetudinem vel possessionem Archiepiscopus allegavit. Loquens autem defensor de obiectione, quod electiones peractae fuerint collatis consiliis inter Archiepiscopum et capitulum, ait: Archiepiscopum excogitavisse facta gravissima absque ulla probatione, quae omnino defuit.

Mox argumentis occurrit quae Archiepiscopus de iure constituendo tradit. Ac primum, ait ille, non expedire curam per rectores amovibiles exerceri, quia amovibilitatem in parochis odit Concilium Tridentinum ex cap. 7 sess. 7 de reform., et cap. 13 de reform. sess. 24. Quoad decretum in cap. 13 sess. 24 Capituli defensor ait, illud de paroeciis egisse quae certos non habent fines, vel in quibus cura promiscue exercetur. Pignatell. cons. to. 9 cons. 143 num. 14. Quoad vero cap. 7 sess. 7 ita inter perpetuum ac precarium prudentis arbitrii modum relinquere, ut in amovibilitatem inclinet, prout patet ex legis textu, ac docet Pignatell. cons. to. 9 cons. 143 n. 14.

Nec novum aliquid induxit s. Pii. constitutio « Ad exequendum » quae tenuitati congruae in perpetuis paroeciis prospici curavit. Praesumit autem in iis Ecclesiis arbitrium a Synodo concessum exerceri potuisse: Synodus autem gravem et ustam arbitrii causam requirit etiam in iudicio agnoscendam. Barbosa de episc. all. 72 n. 190; Pignatell. cons. to. 9, cons. 143 num. 14. Neque prudentum iudicio illud admitti potest, ut curae animarum precaria nominatio perniciosa sit, et hoc unum ad arbitrii causam sufficiat. Navarr. de offic. vic. consid. 11., Pikler to. 2 lib. 3 d. 10, qu. 2; quin imo in Ecclesiae consuetudine quae pro iure est, passim occurrit per vicarios amovibiles curam exercendam committi: Bened. XIV in Apost. litt. Suprema dispositione 19 Ianuarii 1752 in constitutione « Ad honorandam » §. 41 et in constitutione « Regis pacifici. »

Duo quidem ex mente Tridentini atque ex magis usitata Ecclesiae disciplina, vitanda dicit; quod scilicet cura ipsa, non autem merum ministerium, in parochos amovibiles conferatur, et quod promiscue cura exerccatur: neutrum vero ex his in parocciis de quibus agitur occurrere, in vicarios solum ministe

Acta, Tom. XIII, fase. CLIII.

26

« ÖncekiDevam »