Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dotes memoratae Ecclesiae servitio addicti sequentia Dubia eidem sacrae Congregationi pro opportuna solutione proposuerunt nimirum:

DUBIUM I. An secundum Decretum comprehendat, praeter celebrationem Missae etiam officii recitationem, pro Sacerdotibus Ecclesiae servitio addictis?

DUBIUM II. Et quatenus affirmative, utrum dies XXIII Septembris sit pro iisdem Sacerdotibus libera, ita ut ipsi debeant sequi Kalendarium Dioecesanum, et sic persolvere Officium s. Theclae V. M. pro qua tamen, vi prioris Decreti, assignata fuerat dies tertia Octobris?

DUBIUM III. An Sacerdotes Ecclesiae servitio strictiori addicti censendi solummodo sint Parochus et Capellanus Curatus, vel etiam duo. Vicarii Coadiutores, qui etsi habeant obligationem assistendi Parochum in animarum cura, tamen ad officium duarum Ecclesiarum succuri salium quoque tenentur?

Sacra vero eadem Congregatio ad relationem subscripti Secretarii, audito R. P. D. Promotore s. Fidei, omnibus rite perpensis, rescribere rata est:

Ad I. Affirmative.
Ad II. Affirmative.

Ad III. Affirmative; et detur Decretum in Oveten, die 11 huius men

sis editum. (1) Atque ita rescripsit ac servari mandavit die 18 Augusti 1877.

AQUEN.

Vicarius Generalis Rmi Archiepiscopi Aquen. sacrae Rituum Congregationi sequentia Dubia pro opportuna resolutione proposuit, nimirum:

DUBIUM I.In consecratione Ecclesiae Episcopus qui in altare Missam celebrat, induit iuxta Pontificale omnia pontificalia paramenta (seu ut intelligitur, non exceptis sandalis, chirothecis etc.) quaeritur utrum haec omnia induere debeat etiamsi Missam sine cantu celebret, sicut agendi mos est in Ordinibus conferendi sine cantu?

DUBIUM II. Et in casu affirmativo, utrum eadem tenenda sit agendi ratio in consecratione altaris quae fit sine consecratione Ecclesiae?

Sacra itaque Rituum Congregatio ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, propositis Dubiis rescribendum censuit:

Ad I. Negative.

Ad II. Provisum in primo.

Atque ita rescripsit ac servari mandavit die 15 Decembris 1877.

(1) Dabimus in proxima appendice decretum citatum Oveten.

LITTERAE in forma Brevis SSmi D. N. Leonis XIII quibus iterantur facultates iam concessae Ordinariis Austriaci Imperii, quoad alienationem bonorum ecclesiasticorum.

LEO PAPA XIII

Ad perpetuam rei memoriam

Quo expeditius in nonnullis negotiis ad Ecclesiae utilitatem in Austriaco imperio Sanctae Sedis Apostolicae auctoritas, per Nostrum et eiusdem Sanctae Sedis Nuncium pro tempore penes Imperialem aulam Vindobonensem, vel eiusdem Nuncii obeuntem vices, intercederet, necessarias ad praefiniti temporis spatium facultates Praedecessor Noster sa. me. Pius IX concedendas existimavit. Iam vero quum praefinitum postremae concessioni huiusmodi tempus effluxerit, a nonnullis praefati Imperii Sacrorum Antistitibus supplicatum est Nobis, ut easdem facultates in aliud tempus proferre, vel denuo concedere velimus. Nos igitur hisce annuentes precibus, Apostolicae Sedis Nuncio, qui apud aulam Imperialem Vindobonen. pro tempore existat, vel ei qui Nuncii ipsius vices gerat, necnon Archiepiscopis, Episcopis, ac Praesulibus nullius, ut vocant, dioecesis, qui in universa, qua late patet, Austriaci Imperatoris ditione continentur, exceptis tamen bonis, si quae in provinciis Italicis existant, itemque Episcopo Wratislaviensi pro parte dioecesis, quae Imperio Austriaco continetur, decennio hinc proximo duraturam facimus potestatem concedendi facultates sequentibus articulis comprehensas.

I. Archiepiscopis nimirum alienandi bona ecclesiastica usque ad summam Florenorum octo millium monetae austriacae, Episcopis vero ac praesulibus nullius dioecesis usque ad summam Florenorum sex millium eiusdem monetae, sive stabilia ea bona sint, sive in publicis nominibus consistant, adiecta tamen conditione, ut pretium ex alienatione perceptum in aliorum bonorum stabilium seu censuum acquisitionem convertatur, iisque deficientibus, pretium ipsum alia ratione fructuose ac secure collocetur, exclusa qualibet negotiatione, ex sacrorum Canonum sanctione, ecclesiasticis viris interdicta.

II. Archiepiscopis impertiendi facultatem imponendi bonis ecclesiasticis onera, quae non excedant summam Florenorum quindecim millium, Episcopis vero et Antistitibus nullius dioecesis eam

Asta, Tom. XIII. fase. CLIV.

28

dem impertiendi facultatem, dummodo onera excedant summam Florenorum duodecim millium, rationem tamen ac terminum praefiniendo, quo aes alienum a causa pia contractum dissolvatur. Quod si necessariae instaurationes ac melioramenta in aliquo fundo ecclesiastico occurrunt, neque aes alienum contrahi queat, et nonnisi per alicuius boni ecclesiastici venditionem necessitati provideri possit, hoc in casu concedendi facultatem venditionem perficiendi cum conditione, ut si eo pretio percepto pars aliqua supersit, eadem fructuose collocetur rationibus superius expositis. Porro, quum ex iure canonico capite - terrulas - facultas detur fundos exigui valoris alienandi, cui quidem iuris regulae nihil per has Litteras volumus innovari, licet in eodem capite onerum exiguorum impositio minime comprehendatur, ex peculiaribus tamen rationibus animum Nostrum moventibus, et ex singulari concessione in exemplum minime adducenda, facultatem impertimur imponendi ecclesiasticis bonis onera, quae tamen summam Florenorum mille non exsuperent. Huiusmodi vero tam in praesenti, quam in superiori articulo descriptas facultates minime complecti volumus bona ad mensas Archiepiscoporum, Episcoporum atque antistitum nullius dioecesis pertinentia. Quapropter quum de bonis iisdem agendum erit in casibus superius descriptis, suffraganei Episcopi propriis respective Archiepiscopis, Archiepiscopi autem et Episcopus Wratislaviensis Nobis et Sanctae Sedi immediate subiectus, necnon Praesules nullius dioecesis preces deferent ad nuncium Apostolicum, cui idcirco quemadmodum Archiepiscopis, potestatem facimus petitam impertiendi facultatem, si in Domino expedire iudicaverint.

III. Firmis manentibus ordinariis facultatibus Episcoporum et causarum piarum pro ineundis locationibus et conductionibus ad triennium, concedendi facultatem locationes et conductiones ipsas ineundi ad quindecim annos, servatis in reliquis sacrorum Canonum praescriptionibus. Ad evitandos autem abusus nonnullos, et ad obsecundandum aliqua ratione consuetudini, quae in Austriaco imperio invaluit, ut bonorum ecclesiasticorum possessores a respectivis conductoribus reditus seu praestationes in antecessum accipiant, facultatem impertiendi reditus ipsos seu praestationes percipiendi in antecessum, ita tamen, ut illae quod ad fundos urbanos non excedant summam, quae in semestri spatio a conductore debeatur; quod vero spectat ad bona rustica, dummodo summam non praetergrediantur, quae per anni spatium a conductore sit persolvenda.

IV. In casibus urgentis necessitatis atque utilitatis piae causae, in quibus ad alienationem vel onerum impositionem sine mora deveniendum sit, facultatem largiendi Archiepiscopis alienationem

perficiendi, vel aes alienum contrahendi usque ad summam florenorum sexdecim millium, eamdemque concedendi Episcopis et Antistitibus Nullius Dioecesis, non ultra tamen duodecim millium florenorum summam. In casibus vero modo expressis, quum agitur de bonis ad mensas spectantibus Archiepiscoporum, Episcoporum et Praesulum nullius Dioecesis, suffraganei Episcopi preces deferent suis respective Archiepiscopis, Archiepiscopi autem, et Episcopus Wratislaviensis Apostolicae Sedi immediate subiectus, et Praesules nullius Dioecesis postulata deferent ad Nuncium Apostolicum, quem in finem tum eidem Nuncio, tum Archiepiscopis potestatem facimus petitam facultatem concedendi, si in Domino iudicaverint expedire. Hoc ipsum pariter fieri volumus in casibus, in quibus non urgeat necessitas, et quando agatur de alienationibus sive oneribus praescriptas superius summas excedentibus. Verumtamen in omnibus et singulis casibus integram esse volumus facultatem postulationes ad Sanctam Sedem directe deferendi. Volumus praeterea ut in huiusmodi concessionibus canonicae praescriptiones accurate serventur, et praesertim Constitutio fel. rec. Pauli II praedecessoris Nostri quae incipit Cum in omnibus, edita die x1 maii MCDLXV, ac proinde in omnibus et singulis facultatibus ab Apostolico Nuncio, sive per se immediate exercendis, sive sacris Antistitibus, ut supra statutum est, deferendis, volumus et mandamus, ut pateat ac probata sit piae causae necessitas vel utilitas, quem in finem singulis casibus tum personae, quarum intersit, tum honesti nominis et probati iudicii viri antea consulantur. Mandamus denique, ut in omnibus et singulis actis venditionis sive alienationis, atque etiam locationis ad quindecim annos mentio expresse fiat facultatis ab Apostolica Sede concessae. Haec volumus et concedimus non obstantibus fel. rec. Pauli II, et aliorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum de rebus Ecclesiae non alienandis, caeterisque Constitutionibus, speciali licet mentione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIV maii MDCCCLXXX, Pontificatus nostri anno tertio.

TH. Card. MERTEL

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

TRANSACTIONIS

Die 26 Iulii 1879

Per Summaria Precum

COMPENDIUM FACTI. Parochus B. et fratres Gorresio supplici oblato libello exposuerunt, pium sacerdotem Michaelem Antonium Clerico anno 1748 canonice fundasse in Ecclesia B.M.V. dicata Beneficium simplex. Huius beneficii iuspatronatus tum activum tum passivum reservavit favore descendentium e familia Clerico, qua extincta, ius nominandi pertinere praecepit ad Priorem Syndicum, et antiquiorem consiliarium dictae terrae. Onera autem, quibus beneficiatum gravavit reducuntur ad residentiam, celebrationem Missae quotidianae, pariter obligationem celebrari faciendi bina sacrificia in suo Anniversario, ac utriusque parentis, sacramentales confessiones excipiendi, catechesim docendi, infirmos invisendi in xenodochio degentes, pias preces recitandi, ac tandem distribuendi in pauperum levamen quotannis quamdam panni quantitatem. Demortuo beneficiato anno 1803, beneficium transiit in familiam Gorresio, forsan vi legum Gallici Gubernii, tunc temporis in Pedemonte dominantis.

Quum familia Gorresio pauper facta esset, indulta a Sede Apostolica obtinuit, quibus eidem concedebatur obligationum reductio, et facultas retinendi in administrationem dotem beneficii, ad vitam matris et fratrum Gorresio, sub conditione ut renuntiaret cuilibet iuri super fundis beneficii, quod actum est. Sciendum praeterea est quod Parochus antecessor Oratoris

« ÖncekiDevam »