Sayfadaki görseller
PDF
ePub

posse, et S. C. facultatem concessit nuptias ineundi, licet reluctassent mater, frater, coeterique consanguinei, uti videre est in Florentina 12 Ianuarii 1726. Verum Doctor physicus declaravit Alphredum capacem qui possit frui iuribus civilibus; eumque pariter pubertatis annos superasse patet ex fide nativitatis. Cum ipse igitur in tali statu reperiatur, ut liberae sit conditionis, quantum ad ea quae ad personam suam spectant, ex genitoris dissensu haud prohiberi potest a nuptiis contrahendis, subindeque sententiam Curiae prouti iuri et praxi consonam confirmandam esse concludit.

Eo vel magis quia dissensus sui auctoris iniustus et vexatorius est ita, ut dolum et calumniam importet ex Gloss. in cap. finali verb. malitiose de desponsat. impub. Quod autem res ita se habeat, fluere dicit ex iis quae a patre opponuntur. Destitutum namque dicit filium facultatibus intellectualibus, dum Doctor Adami qui ad hoc fuerat ab Alphredo requisitus contrarium autumat, et idipsum confirmat testis Antonius e comitibus Pretiosi. Hoc pariter erui subdit a fide testium qui ad contrarium probandum fuerunt a patre inducti, licet sub eius dependentia constituti reperiantur.

Obiicit pariter genitor mediorum ad vitam sustentandam deficientiam. At sicuti in praeteritum, ita in futurum filium applicare potest in suo officio, a quo fuit a patre expulsus ob huiusmodi matrimonium. Ceterum Alphredus in aetate iam 24 annorum constitutus ex industria et manuum suarum labore poterit necessaria vitae comparare.

Inter fabellas demum amandandam esse, prosequitur pravitatem morum puellae et disparitatem conditionis, quae item obiiciuntur. Parochus namque et plures testes fide digni, referunt puellam optimis praeditam esse moribus. Cum ergo neque disparitas conditionis, neque improbitas morum in puella, neque deficientia intelligentiae in Alphredo verificentur, concludit quod licet consensus parentum pro ineundis nuptiis requireretur, tamen ubi hic irrationabilis et vexatorius extaret, prout in themate, nihili faciendus esset, proindeque Curiae sententiam, utpote iustitiae innixam, esse a S. C. C. confirmandam.

IURA PATRIS. Ex parte Defensoris magistrale votum exhibetur Ferdinandi de Valentibus, olim s. Consistorii Fisci et R. C. A. Advocati, relatum in eius Operibus Tom. III disc. V de re ecclesiastica. In eo auctor probat, post Concilium potissimum Tridentinum, non esse necessarium ad validitatem sacramenti parentum consensum in matrimoniis filiorumfamilias, sed patrem adhuc ius, ut antea, habere matrimonium filio ob iustas causas impediendi. Hinc Ecclesia, Parochus et vel ipsi Iudices ecclesiastici omni vi eniti debent, ne huiusmodi matrimonia contra parentum voluntatem celebrentur, ob innumera mala redundantia in societatem; sique de re in iudicium deducta agatur, adductis innumeris iuribus et praxi, oportere semper differri celebrationem nuptiarum, ut filius tandem aliquando resipiscat.

Quod sibi feliciter accidisse idem de Valentibus testatur in causa penes hanc s. Congregationem, pro qua scripsit anno 1713, aiens in fine disceptationis, quod ad Dubium - An sit locus celebrationi matrimonii? s. Congregatio Concilii - semper distulit huius causae resolutionem, nec matrimonium successu temporis contractum fuit

Huius causae itaque dilationem Defensor et ipse urget, quum maiores gravioresque oppido rationes, quam illa Ferdinandi de Valentibus, id suadere videantur. In causa anni 1713 pater clarae prosapiae impediebat filio nuptias sibi indecoras, quia filius nubere contendebat cum Faustina Iacobilli - quae locandis aedibus vitam, ut hospita, traducit licet honesta esset. Hic, praeter ambiguitatem vitae mulieris suorumque parentum, in propria domo per plures menses retinentium amasium, qui e domicílio patris effugerat, adest disparitas natalium atque aetatis: media ad vitam necessaria ex utraque parte deficiunt, ipseque sponsus tali vitio mentis laborat, ut nulla arte sibi parare possit, quod conducat ad vitae substentationem. A Tribunali etiam Civili Insulae interdictus est ob vitium mentis, neque valorem ipsarum pecuniarum callet ex formiter in id in Curia examinatis testibus.

Quibus utrinque perpensis, remissum fuit EE. PP. decernere quonam responso diluendum esset

Dubium

An sententia Curiae M. sit confirmanda vel infirmanda in

casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re discussa, sub die 20 Marti 1881, respondere censuit:

Sententiam esse confirmandam.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Ex divo Thoma haud servos dominis, vel filios parentibus obedire teneri quoad matrimonium contrahendum vel virginitatem servandam, quum ad pubertatis annos pervenerint.

II. Hinc ex auctoritate eiusdem Doctoris posse quemlibet vel connubium inire vel religionem ingredi, invitis quoque parentibus (1).

III. Ideo a Tridentino Sess. 24 cap. 1 de ref. matr. anathemate perculsos fuisse sustinentes matrimonia filiorumfamilias sine parentum consensu inita esse irrita, eoque parentes rata vel irrita facere posse.

(1) Pallavicinus Hist. Conc.l.22,cap.4 refert inter Patres diu multumque dispu tatum fuisse quid esset statuendum quoad matrimonia filiorum familias, sine consensu parentum contracta. Postulabant Episcopi Galli ut s.Synodus irrita declararet huiusmodi matrimonia inita a masculis ante an. 18, a foeminis ante an. 15 completum. Decretum saepe ad limam revocatum fuit; sed tandem Patres decretum ediderunt " Tametsi dubitatum » non est clandestina matrimonia libero

contrahentium consensu facta, rata et » vera esse matrimonia, quamdiu Ecclesia "ea irrita non fecit et proinde iure dam"nandi sunt illi, prout sancta Synodus » anathemate damnat, qui ea vera ac

» rata esse negant, quique falso affirmant matrimonia a filiisfamilias, sine "consensu parentum contracta, irrita "esse, et parentes ea rata vel irrita fa"cere posse, nihilominus sancta Dei Ec

clesia ex iustissimis causis ea semper » detestata est et prohibuit." In quodecreto particula nihilominus relationem habere videtur ad illam tametsi; ita ut Tridentinum detestaverit atque prohibuerit matrimonia clandestina, non ea quae ineuntur sine parentum consensu. Ista enim valida et rata pronuntiat; et absurdum foret dicere quod eodem contextu eadem detestetur et prohibeat Tridentina Synodus; quae matrimonia S.C. Concilii ipsa rata habet et confirmat.

IV. Ex iure tum civili, tum canonico repelli a contrahendis sponsalibus et nuptiis solummodo furiosos et mentecaptos, qui usu rationis omnino destituantur, secus autem si non carent omnino intellectu.

V. Iuvenem in themate, ex testimonio Medici ipsius et Episcopi, nullimode dici posse prorsus intellectu carentem, dum renuntiatur talis qui iuribus civilibus frui queat: ideoque patris oppositionem sapere dolum et calumniam.

MATRIMONII

Die 20 Martii 1880.

COMPENDIUM FACTI. Iam tertium aetatis suae lustrum transegerat Aloisia, ex mixto matrimonio genitoris protestantis et matris catholicae adnata, quum ditissimus iuvenis Iacobus ex parentibus Methodistis Episcopalibus natus, ex sexennali peregrinatione in Europam ad oras Americanae Civitatis N. appulit. In ea civitate tunc morabantur parentes Aloisiae, quibus iam notus erat iuvenis Iacobus. Hinc renovatâ amicitiâ, facile animum Parentum Aloisiae illexit uberrimus iuvenis census (qui vicies centenis millibus Dollaris seu argenteis coalescebat) ut virginem cum eo nuptui collocarent. Itaque Iacobus oblatus est puellae uti sponsus; qui inter electas nobilium societates iamdiu assueverat versari; quique nedum honestis sese moribus ornatum exhibebat, verum etiam religiosae virginis professioni obsequens, peramplam eidem sui cultus libertatem pollicebatur concessurum. Prae primis puella quamdam adversionem coniugio ostendere visa est, adducens sese iuniorem esse et adhuc expectare velle, ut etiam propriâ frueretur libertate. Mater vero deposuit neque sympatiae neque repulsionis sensus umquam prospexisse in filia. Quum autem

ex austera patris educatione, atque ex iuvenili aetate ad docilem et plenam obedientiam esset assueta, hinc persuasionibus et exhortationibus coniunctorum, animum ad matrimonium facile inclinavit, quin ipsa formiter repugnare eidem declarasset.

Nuptialibus tractatibus compositis, matrimonium, quod intra biennium iniri debuerat, intra sex menses, die nempe 16 Maii 1859, ita patre disponente, celebratum est ab Archiepiscopo Civitatis N. sexaginta circiter personis adstantibus. Quod ut rite procederet, dispensatio elargita est ab Archiepiscopo a disparitate cultus, assuetis tamen obligationibus quae ab Ecclesia in hisce coniugiis imponuntur, non sine Iacobi repugnantia, assumptis: nullo et alioquin de eo tempore apparente dubio, quod Iacobus non esset baptizatus.

Per integrum sexennium in individua vitae consuetudine perdurarunt coniuges, et licet mulier matrimonii consummationi obstitisse fateatur, non denegat tamen quod indulserit rebus matrimonialibus, spe reducendi virum ad digniores habitudines; etsi numquam repererit eum perditum. Sed contra promissiones Archiepiscopo factas, filios omnes a Ministro haeretico, baptizari curavit, uxore tacente.

Cruentissima de eo tempore secessionis contentione inter status foederatos exardescente, fortuna Iacobi pessumdata est. Tunc elongari coepit a coniugalibus laribus, uxorem cum filiis saepe saepius in publicis diversoriis Civitatis N. relinquens. Tamen usque ad annum 1867 hanc vivendi rationem sustinuit Aloisia, quin divertere a marito vel cogitaret vel posset.

Hac aerumnosa perdurante conditione, Europam petere atque paternos lares, qui tunc in Gallia erant constituti, remeare percensuit; quod ut tutius exequeretur, consensum a marito obtinuit pro pretiosis monilibus, dono acceptis ab eodem, quae 25 millibus dollaris aestimabantur, vendendis. Vix exinde ad paternam domum reversa, filios a Ministro Catholico sub conditione rebaptizari studuit, eosdemque in catholicis institutis cum permagno eorum fructu atque aliorum aedificatione educari. Bonis interim mariti publicatis, periculum suberat, ne creditores eam fastidirent, et ne maritus ipse filios repeteret;

« ÖncekiDevam »